Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ACCURANTE D. EMMANUELE JACOBO MORENO,

PRESBYTERO ET BACCALAUREO THEOLOGO.

TOMUS I.

P 46

PROLEGOMENA. TRACTATUS DE VERA RELIGIONE

THEOLOGICIS PRIMA ET SECUNDA PARS.

MATRITI:

AUCTORITATIS ECCLESIASTICAE PERMISSU AC LICENTIA.

Venit apud redactionem publicae ephemeridis EL CATOLICO vulgo inscriptae,
in via hispanice dicta de las Infantas, núm. 8.

[ocr errors]
[graphic][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

TYPIS D. EMM. PITA, 1845.

EDITOR LECTORI.

Aliorum hujus operis editorum vestigia sequens, ab omni prorsus prólogo vel præfatione abstinebo. Non ergo in hoc opere theológico commendando tempus impendam, neque in enumerandis collegiis, seminariisque permultis quæ illud adoptaverunt, recensendisve viris, doctrina et dignitate perspicuis, qui has Prælectiones summis laudibus extulerunt, immorabor. Tantummodo te monitum volebam, lector benevole, hanc nostram editionem, omnium in Europa huc usque excusarum saltem decimam septimam (1), juxta primam tuscam esse, quæ nunc ipsum Prati fit, ab auctore recognitam, et supra secundam romanam, el supra parisiensem etiam novis correctionibus et additionibus ab illo castigatam, auctam atque locupletatam. Vale.

(1) Presbyter Migne, in quodam operum a se editorum prospectu, die 30 sepLembris praeteriti anni 1844 expedito, asserit editionem suam parisiensem (1842)_harum Praelectionum, quatuordecimam esse, licet in ejus fronte octavam nominaverit. Postea vero, me conscio, 'duae saltem nunc ipsum in Italia fiunt; ideo ergo non abs re erit nostram editionem decimam septimam appellare.

[ocr errors]

LECTORI BENEVOLO

Quod maximo illi Ecclesiae lumini et theologorum fere parenti Augustino, quum de Trinitate scriberit, visum est, verae justaeque excusationis loco sibi esse posse apud illos , qui putassent eum propterea tacere debuisse , quia non tam expedite ac dilucide, quam ceteri, eloqui potuisset ; id mihi theologicas hasce praelectiones in lucem educere cogitanti, de eventu tamen pertimescenti ob copiam praestantiamque tot illustrium virorum, qui tum superioribus aetatihus, tum hac etiam nostra, de re eadem scripserunt, magno , equidem fateor, solatio fuit, atque adeo incitamento, ut quod institueram, quanto possem citius, perficerem. Neque enim omnia, ajebat sanctisimus Doctor (1), quae ab omnibus conscribuntur, in omnium manus veniunt , et fieri potest, ut nonnulli, qui etiam haec nostra intelligeri valent, illos planiores non inveniant libros, et in istos saltem incidant. Ideoque utile est, plures a pluribus fieri diverso stilo, non dirersa fide, etiam de quaestionibus eisdem , ul ad plurimos res ipsa perveniat, ad alios sic, ad alios aulem sic.

Accedebat, quod, quum postremus aggressus sim ad hoc genus doctrinarum tractandum, auciorum priorum opibus locupletare commode potuerim inopiam meam; hinc, quam detrimenti quidquam eorum multitudo et sapientia afferret operi meo, pretium potius eidem faceret, commendaretque illud lectoribus, quippe in quo , quantum habenda brevitatis ratio patiebatur, collecta pleraquo invenirent, quae a ceteris accuratius sunt disputata, unoque in conspectu universa intuerentur. Illud vero tandem me vehementissime commovebat ac velu

(1) De Trinit. lib. 1. c, 5.

« PoprzedniaDalej »