Obrazy na stronie
PDF
ePub

doctrinae christianae capitibus quibus illa haud parum inserviunt (1). 477. Sepulchreta porro ac sacras aedes in eumdem finem collineare abunde ex eo liquet, quod ibidem reperiantur altaria erecta ad sacrificii celebrationem; imagines symbolicae quibus praecipua religionis nostrae mysteria adumbrabant primi christiani (2); imagines item Christi, Deiparae, sanctorum apostolorum ac martyrum quarum aliquae cum supra altare ipsum, in quo divina peragebantur mysteria, reperiantur, argumento certissimo sunt non ad usum solum, verum etiam ad venerationem eas fuisse adscitas (3): id ipsum luculenter evincunt cruces non supra altaria solum, sed etiam ad sacelli ingressum collocatae, ut eas christiani exoscularentur (4). Ex his ulterius edocemur, quae fuerint vasa sacra ad cultus christiani usum (3). Ipsa etiam aedium sacrarum structura indicat distinctionem quae intercedebat inter sacerdotum ministrorumque ceterorum consessum, plebem (6). Cum praeterea in iisdem passim occurrant altaria quae ab ipsis martyrum sepulchris constituebantur, discimus quam antiqua sit colendi sacras martyrum reliquias consuetudo, et qua veneratione

et

rum veterum, Viennae, 1786, pag, 87; et in Doctrina nummorum veterum, Vindobon. 1792, tom. I, p. 236. Ex quibus solvitur difficultas deducta a protestantibus ex auctoritate scriptorum profanorum, qui in praelio occubuisse Antiochum Evergetem perhibent an. 182 aerae Seleucidarum, cum tamen ex lib. 11 Machab. perhibeatur defunctus ad minus an. 186. Quare Eckhel in cit. Sylloge 1, p. 88, merito subdit: "Quod si nummum, quem coram proposui, vidisset (Frolichius), qui per an. IIP (186), uno adhuc anno est posterior, et qui annus idem ipse est, quem fuisse Antiocho vi postremum praeclare et feliciter est auguratus? Habeant igitur pii ejus manes insigne istud industriae et eruditionis praemium, impletumque liberaliter hac iterum parte votum lubens gratulor, quo vir illustris stabilire historicam librorum Maccabaicorum fidem toto animo exoptavit."

(1) Cf. Wiseman Conferenze sopra la connessione delle scienze colla religione rivelata; Confer. Ix sull' Archeologia.

(2) Talia sunt syinbola unius arcae in qua salus esse potest; ancorae, et sitientis cervi, piscis, columbae, A et 2, de quibus fuse scribunt collectores antiquitatum christianarum superius commemorati atque in primis Boldetti lib. 1, cap. vi, pag. 29 seqq.; Mamachius De moribus prior. christian. lib. 1, cap. 1, § I, pag. 182, 191, 196.

(3) Cf. Boldettum ibid. cap. III; Guadagnium orat. cit. pag. 97, 98. Ego ipse imaginem Deiparae in coemeterio S. Agnetis via nomentana supra altare depictam conspexi, in qua sacrificium celebrabatur, referendam ex periti pictoris judicio ad minimum ad sec. Ecclesiae

(4) Ibid.

.

(5) Cf. Voigtium, Thisiasterologia, sivc liber de altaribus veterum christianor. per J. Albertum Fabricium, in lucem editus Hamburgi 1709, cap. xm. Item Mamachium op. cit. lib. III, cap. 1.

(6) Ara enim eminebat, ut, quum sacrum fieret, esset sacrificii ordo ac ritus multitudini, inferiorem e regione aream implenti, conspicuus. Alae insuper, seu minores porticus, mediam aream utrinque stipabant; locus suus destinatus viris ac seorsum mulieribus. Cf. Guadagnium loc. cit. p. 96.

sanctos primi fideles prosequerentur (1). Ex eo siquidem factum est, ut altaria passim vocarentur sepulchra martyrum, memoriae martyrum, martyria sive confessiones (2). Altarium demum in eadem Ecclesia multitudo luculentissime pariter adstruitur recepta penes priscos christianos; adhuc enim cubicula invisuntur in sepulchretis in quibus, licet angustis, duo, interdum tria aut novem etiam erecta altaria habentur (3). Idem dic de locis ad confessiones excipiendas destinatis, quae ibidem passim occurrunt (4).

478. Quae cum ita se habeant, ecquis unquam inficias iverit ex antiquitatis monumentis validissimum ad catholica dogmata propugnanda argumentum promi, quo cunctis os obstruatur catholicae fidei obtrectatoribus, quum horum monumentum pleraque ad tria priora Ecclesiae secula spectent, ad secula nimirum illa, quae pura, imo aurea certatim protestantes vocare consueverunt ? Ex iis enim dum perpetua Ecclesiae traditio adstruitur circa praecipua fidei dogmata, quae a protestantibus in dubium revocata sunt, imo, uti totidem corruptelae recens inductae rejecta, istorum arguitur a primaevae Ecclesiae fide turpis defectio. Etenim per illa patefit in nullo prorsus fidei articulo Ecclesiam innovasse, sed heterodoxos plane ab antiqua doctrina descivisse.

479. Ex hactenus constitutis de Traditionis dogmaticae cognoscendae mediis sive generalibus sive particularibus, infertur insuper adversus illius osores quanam ratione integra conservari Traditio potuerit, et ad nos usque intemerata dimanare. Ecclesia enim cui fidei depositum a Christo ejus conditore commissum est fideliter custodiendum, divina ope freta optime munere suo functa est in ea tutanda, non secus ac praestiterit circa libros sacros. Praepostera, uti vidimus, Traditionis notio quam sibi protestantes finxerunt, causa extitit cur ipsis visum fuerit fieri nunquam potuisse ut haec sine heterogenea, ut ita loquar, mixtione transmitteretur atque conservaretur (5). Autumant enim a catholicis Traditionem concipi tanquam

(1) Cf. Boldetti op. cit. lib. 1, cap. vi, pag. 29, et D' Agincourt, Storia dell'arte dimostrata coi monumenti, Prato 1826, vol. 11, part. I, pag. 89 s seq.

(2) Ibid pag. 36 seq.

(3) Et haec ipsa cubicula in quibus plura altaria adhuc existunt usurpavi oculis meis in commemorato coemeterio in via Nomentana. Ex his luculentissime refelluntur janseniani dum contendere ausi sunt, juxta venerandam antiquitatem, nonnisi singulare in qualibet Ecclesia altare esse debere.

(4) Prout ostendet P. Marchi in sua illustratione monumentorum christianorum. Ex his patet Romain posse adversarios suos, qui eam nempe incusant quod desciverit a prisca patrum fide innovationibus quas tempore labente induxit, parietibus suis, lapidibus ac coemeteriis, picturis ac caelaturis ad silentium reducere, ac pudore suffundere. Siquidem adhuc de illa quod cecinit Propertius lib. 11, eleg. XXII, verificatur:

Omnia Romanae cedant miracula terrae :
Natura hic posuit quidquid in orbe fuit.

(5) Si ad haec serio attendisset Shultleworth, nunquam ei excidisset quod

verbum quod alicujus auribus commissum sit, ut deinde ab isto alteri communicetur, et ita porro. Ast quam immane a veritate distent in ejusmodi sibi commento confingendo perspicue patet ex ipsa rei de de qua agitur natura. Etenim Christus doctrinam suam non uni vel alteri singulari commisit individuo, sed apostolis omnibus sive Ecclesiae suae quam instituerat; apostoli item toti pariter Ecclesiae seu episcopis, quos ecclesiis praefecerant universim, illam tradiderunt; Ecclesia profiteri exinde coepit integram Christi doctrinam, ab ortu nempe suo, eamdemque deinceps insequentibus seculis professa est ad nos usque, atque ad mundi usque finem eamdem profitebitur. Hujus perennis ac intemeratae professionis vadem, ipsum habemus Christum, qui ei propterea suum auxilium in eum finem pollicitus est; vades insuper habemus illa omnia media quae indicavimus tum generalia tum particularia, ad factum quod attinet. Ex illis enim constat praecipua dogmata institutionibus publicis alligata fuisse, usu perenni ac praxi consecrata, consignata monumentis, adeo ut fieri nequiverit quaelibet innovatio, aut corruptio, si praesertim simul omnia spectentur; siquidem omnia in adstruenda doctrina catholica mirifice conspirant.

op. cit. pag. 68 scripsit, tam fieri posse, ut traditiones orales admittere quea mus uti probationem facientes, quam fieri possit, ut Jordanus purus egrediatur ex mari mortuo. Ita sec. xix Professor Oxoniensis!

EDITOR LECTORI

LECTORI BENEVOLO
PROLEGOMENA

TRACTATUS DE VERA RELIGIONE

PARS PRIOR ADVERSUS INCREDULOS
CAPUT I. De divinae revelationis possibilitate

PROP. I. Possibilis est divina revelatio immediata

DIFFICULTATES

PROP. II. Possibilis est divina revelatio mediata

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

DIFFICULTATES

PROP. III. Possibilis est revelatio illarum veritatum, quae mentis nostrae
captum excedunt, seu est possibilis mysteriorum revelatio

DIFFICULTATES

CAPUT II. De revelationis necessitate

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

67 2

[ocr errors]

12

PROP. I. Ex eo, quod nullus populus divina revelatione destitutus di-
gnum Deo cultum exhibuerit, atque in absurdos contra sanae ethices
principia errores delapsus non fuerit, jure infertur divinae superna-
turalis revelationis necessitas

DIFFICULTATES

[ocr errors]
[blocks in formation]

(( 15

PROP. II. Ex eo, quod nulla humana sapientia aut industria populos re-
velatione destitutos revocare valuerit ab universali illa defectione sive
circa cultum sive circa mores, jure rursum infertur divinae ac super-
naturalis revelationis necessitas

10

[ocr errors]

19

[ocr errors]

21

DIFFICULTATES
PROP. III. Cum humana ratio ex se motiva sufficientia non praebeat ad
homines in officio continendos atque a vitiis retrahendos, iterum ne-
cessitas jure infertur divinae ac supernaturalis revelationis etiam in iis,
quae naturali rationis lumine cognosci possunt

[blocks in formation]

PROP. II. Miracula certissimam notam exhibent ad dignoscendam divi-
nam ac supernaturalem revelationem

DIFFICULTATES EX RATIONE

EX DAEMONUM EFFICACIA

EX HISTORIA

EX DEFECTU CERTITUDINIS

J. PERRONE, TOM. I.

[ocr errors]

30

[ocr errors]
[ocr errors]

34

[ocr errors]

ib.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

§ II. De vi et efficacia prophetiae ad ostendendam divinitatem revela-
tionis

PROP. Prophetia est certissimum divinae ac supernaturalis revelationis
argumentum

DIFFICULTATES

EX ETHNICORUM VATICINIIS

[ocr errors]

59
((

[ocr errors]
[ocr errors]

« 68

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

PROP. I. Christus miraculis et vaticiniis, praesertim vero sua a mortuis
resurrectione, divinam sui missionem comprobavit, seu divina facta
est ac supernaturalis in Novo Testamento per Christum revelatio

DIFFICULTATES ADVERSUS CHRISTI MIRACULA ET VATICINIA

CONTRA CHRISTI RESURRECTIONEM

[ocr errors]

a

" 86

PROP. II. Doctrinae evangelicae excellentia et sanctitas divinam ac su-
pernaturalem Christi missionem invictissime confirmat

DIFFICULTATES

[ocr errors]
[ocr errors]

( 101

PROP. III. Admirabilis christianae religionis propagatio in omnibus suis
adjunctis spectata ineluctabile pariter suppeditat divinae ac superna-
turalis Christi missionis argumentum

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

PROP. IV. Conservatio Christianae Religionis in omnibus suis adjunctis
spectata non minus certum divinae ac supernaturalis Christi missio-
nis suppeditat argumentum

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PROP. V. Christianorum martyrum testimonium, omnibus ejus adjunctis
perpensis, validissimum etiam est divinae ac supernaturalis Christi
missionis argumentum

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PARS POSTERIOR ADVERSUS HETERODOXOS
PROP. I. Validissimae rationes ostendunt, de via ordinaria divinam revela-
tionem ab auctoritate divinitus instituta atque infallibili custodiri,
atque proponi debere

DIFFICULTATES

«

ib.
153

PROP. II. Sola Ecclesia a Christo instituta instructa est hac infallibili au-
ctoritate

157

DIFFICULTATES


161

PROP. III. Sola proinde Ecclesia est custos et interpres infallibilis divinae
revelationis, sive viva voce per traditionem transmissae, sive litteris
consignatae

DIFFICULTATES

PROP. IV. Ecclesia Christi est una, visibilis, atque perpetua

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small]

PROP. V. Hinc sola Ecclesia catholica est vera Ecclesia Christi

[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »