Obrazy na stronie
PDF
ePub

Angers. Imp. P. Lachèse, Belleuvre et Dolbeau.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

С

Rec. June 4, 1902

INSTITUTIONES JURIS CANONICI.

SECTIO II.

DE STATU ECCLESIÆ IN ORDINE AD RES.

I. Res, in quantum personis opponuntur in jure, sunt media quibus humana societas ordinatur in finem. Atqui finis, in quem spontaneo quidem sed necessario naturæ instinctu ferimur, felicitas nostra est. Quare res generatim dici possunt media omnia quæ ad nostram consequendam felicitatem ordinantur.

At hæc felicitas diverso modo apprehenditur in jure civili ac in jure canonico. Cum enim finis in quem directe tendit civile consortium, felicitas hujus temporis sit, contra vero felicitas in quam tendit Ecclesia, æterna beatitudo sit, inde fit ut rerum civilium notione intelligamus media quæ ad temporalem hujus mundi felicitatem, notione vero rerum ecclesiasticarum, media quæ ad æternam felicitatem consequendam ordi

nantur.

Sub hac generali rerum acceptione, comprehenderetur in jure quidquid præter personas in republica adinvenitur; itaque res et personæ constituerent duo illa generalia solaque objecta circa quæ utrumque et universum jus versaretur. Verum tum civilis tum canonici juris consultis placuit distinguere media, quæ positive ordinant societatem in finem, a mediis quæ

TOM. II.

1

se tenent ex parte negativa, quatenus nempe removent obstacula quæ finis assecutionem impediunt.

Media primi generis connaturalia conceptui cujuslibet societatis in specie dixerunt res; cetera, quæ tamen sunt necessaria consequenter et conditionate, inspecta nempe sociorum imperfectione, proprio nomine appellata e rerum catalogo expunxerunt.

Porro duo sunt obstacula quæ, in corrupta hominum natura, finis assecutionem impediunt : ignorantia et concupiscentia; illa, quæ se tenet ex parte intellectus, et dubii et erroris mater est; altera quæ se tenet ex parte voluntatis, et peccati et delicti est parens. Ut ergo societas hominum contra duplex obstaculum se præmuniret, media quædam instituit quæ utrumque, quantum fieri potest, tollerent: judicia ut dubia dissolverentur, damnarentur et errores; pœnas ut peccata punirentur, compescerenturque delicta. Quare factum est ut hæc duo media, quæ sub generali rerum significatione comprehenduntur, proprio tamen nomine distincta, e ceterarum rerum catologo expuncta

sunt.

Solent tamen frequenter auctores institutionum juris, non in duas sed in quatuor partes distinguere, quarum una de personis, altera de rebus, tertia de judiciis, ultima de pœnis nuncuparetur. Verum, cum nos de pœnis, satis egimus cum locuti sumus de sanctione legum ecclesiasticarum, novam hanc tractationem generalem de rebus coercemus ad ea tantum media quæ positive Ecclesiam ordinant ad æternam felicitatem.

Il. Jamvero horum mediorum non est omnium eadem proximitas ad finem. Nam alia sunt media quæ directe ad vitam spiritualem seu supernaturalem,

« PoprzedniaDalej »