Obrazy na stronie
PDF
ePub

Certum est in prima hypothesi infantem sicut aqua tingi non posse, ita nec posse baptizari. Solum nonnullorum hæreticorum opinio fuit quod ejus loco matris corpus ablui posset. Censebant enim, ut tradit Augustinus lib. 6. contra Julianum c. 5, infantem utero inclusum esse partem corporis materni, et proinde per ipsam baptizari.

[ocr errors]

At altera questio maxime perplexa est. Nam Baptismus est sacramentum regenerationis, seu secondæ nativitatis spiritualis, cui necesse est ut prima corporis nativitas præcedat. Dixit enim Christus : « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, etc. Nisi quis renatus fuerit denuo, non poterit videre regnum Dei, etc. Oportet vos nasci denuo. » Non potest autem denuo nasci aut renasci qui nunquam natus est. Verum ex alia parte videtur vere natus ille qui non amplius inclusus et absconditus in utero materno est, sed jam obstetricis manibus tractari possit. Cæterum putandum non videtur ex natura baptismatis totalem et absolutam nativitatem, et egressum ex utero materno requiri, sed talis status quo infans ablui possit, quum hæc nova generatio non tam nativitati quam generationi opponatur, et ideo in baptismate renascimur quia per illud generamur. Sed generatio et nativitas eodem actu perficitur in baptismate, distinguitur vero in natura. Sed quæstio non est eliquata: ergo suadetur baptizandum esse infantem eo in statu sub conditione, qua rebaptizetur quum periculum cessabit.

Ad tertiam questionem respondet Rituale romanum, titulo de baptizandis parvulis, quod instante mortis periculo in ea parte baptisma conferendum sit, quæ ex utero emergit, additque non esse baptisma repe

tendum si salutari aqua caput infantis tinctum fuerit, sub conditione tamen rebaptizandum quum non caput, sed quolibet alia corporis pars aqua perfunditur. Addit S. Th. 3a parte qu. 68. art. 2. ad 4um quia in nulla exteriorum partium integritas vitæ consistit sicut in capite. Manet tamen inter Theologos opinabile an caput hic sumatur restrictive, vel demonstrative seu exempli causa ad indicandam partem principalem, uti humeros, scapulos, pectus, brachia ad exclusionem unius vel alterius digiti, vel manus etiam.

VI. Hæc pertinent ad infantes non natos: an sint subjecta idonea baptismatis recipiendi. At quoad natos etiam pueros maxima quæstio agitata est an omnes liceret ad baptismum admittere. Quæstioni originem dedit zelus nonnullorum qui infidelium filios, nescientibus et aliquando contradicentibus parentibus, optarunt baptizare, et aliquando proprio spiritui indulgentes baptizarunt. Plura de hac quæstione tractavit et enodavit Benedictus XIV sub constitutionibus que exstant, altera n° 54. tom. 3, altera no 58. tom. 2. Bullarii ejusdem.

Quum infans ex natura in parentum potestate constituatur, inde voluit Ecclesia ut ab ipsis parentibus, vel ab iis in quorum potestate erant, ad baptisma offerretur. Nihil ergo antiquius Ecclesia fuit quam infidelium filios invitis parentibus non baptizaret; cui disciplinæ præter rationem quam antea posuimus, et alia suffragatur, videlicet, ne infantes sic baptizati, adulti quum fuerint, ob parentum amorem iterum ad infidelitatem convertantur. Unde cum S. Th. in 2a parte qu. 68. art., distinguimus an hujus modi infantes infidelium habeant usum rationis, nec ne. Si nondum habent usum liberi arbitrii, secundum jus na

turale sunt sub cura parentum quamdiu ipsi sibi providere non possunt; et propterea contra justitiam naturalem esset si hujusmodi pueri invitis parentibus baptizarentur. Contra vero si liberum habeant arbitrii usum, et ipsi sibi possint providere; tunc enim debent a parentibus segregari, et liberari ab injusta vexatione et injusto imperio et sacris mysteriis initiari, nec baptizati tam facile parentibus restitui, ne iterum ob paternum affectum ad abjurandam religionem provocentur. Ita S. Th. loc. cit. : « Quantum ad ea quæ sunt juris divini vel naturalis, incipiunt filii sub potestate esse, et ideo propria voluntate possunt invitis parentibus baptisma suscipere. »>

Ut videtis, tota hujus disciplinæ ratio in eo consistit, ne patris potestati derogetur : inde sequitur quod si sine hujusmodi detrimento baptismus possit conferri, liceat. 1° Si pater vel filius christiani mancipium sit; 2o quum a parentibus projecti et derelicti sunt, et expositi; 3o in vitæ periculo; 4° quod dicitur de parentibus, dicatur de tutoribus; 5° licet si unus vel alter parentum dissentiat, sed alter consentiat, ob favorem fidei (duo attenduntur: potestas in liberos, et favor fidei). Avus paternus potest offerre ad baptismum nepotem et neptem, defuncto patre et dissentiente matre, et multi sunt qui id fieri posse defendunt, quum ambo parentes sospites sunt et ambo dissentiunt. Avia paterna potest, quamvis mater tutoresque dissentiant.

Aliqualis matris potestas tantum pondus accipit favore fidei, ut vincat patriam potestatem dissentientem. Avia sub appellatione parentum comprehenditur, et non est mere extranea, quæ agit ob merum favorem fidei favor fidei jungitur alicui legitimo titulo ut

TOM. II.

2

possint qui non habent patriam potestatem. Dominium juris gentium vincit jus patriæ potestatis servorum in liberos. Aliud est a natura prohiberi quominus exclusis parentibus, alius sese educationi filiorum immisceat; saltem in dubio prævalet favor fidei. Casus aviæ paternæ contra dissensum patris non est definitus.

§ II. DE TEMPORE ET LOCO.

VII. Ecclesiæ nascentis exordio, sicut nullus institutus erat catechumenatus velut dispositio ad baptisma, sed omnes qui fidei et poenitentiæ dedissent indicia ad baptisma admittebantur, ita et nullum determinatum erat tempus, locus, ritus, quo baptisma conferretur, dummodo ea servarentur quæ jure divino ad sacramenti valorem erant requisita. At vero isthoc praxis quæ initio invaluit tanquam primæ Ecclesiæ fundationi accommodatissima, respondebat enim apprime singularissimo illo et extraordinario divinæ providentiæ influxui qua Ecclesia celerrime erat propaganda, sive ut quam citius fieri poterat, saluti animarum sucurreretur, sive ut quam celerius fieri poterat, societas hæc catholica fundaretur; sed visa non est Ecclesiæ amplius accommodata quando ipsa jam fundata societas fuit. Proinde excepto necessitatis casu quo Ecclesia considerat velut aptissimam illam disciplinam quæ iis contenta quæ ad ritus essentiam spectant, cætera non requirit, in ordinaria hujus sacramenti administratione plura decrevit quæ ad decoram hujus sacramenti administrationem, ad fidei suæ significationem, ad fidelium spiritualem culturam censuit opportuna.

Non amplius quodlibet flumen quod forte occurreret, fuit locus, non amplius quilibet dies fuit tempus,

non amplius simplex invocatio Sanctissimæ Trinitatis quæ corporis ablutionem concitaret, fuit ritus baptismatis conferendi, sed plura de loco, tempore et ritibus constituta sunt.

Itaque erectis sacris cedibus christianis, optimum visum est ut sacratissima hæc res in sacris locis administraretur inde apud sacras ædes erecti sunt fontes qui ex usu cui deserviebant, baptismales vocati sunt. Erectæ postea cathedrales, et inferiores Ecclesiæ, et in iis par disciplina observata est: unde plures in singulis diœcesibus erecti sunt fontes huic usui destinati. Duo hic adverte:

1o Licet in aliis præter cathedrales ecclesiis erecti sint fontes baptismales, non tamen in omnibus, sed in iis quæ velut Ecclesiæ matres essent habendæ. Talis erat primo loco Ecclesia cathedralis, et quidem quousque fuit unica Ecclesia parochialis; sed quando aliæ, præter ipsam, parochiales Ecclesiæ fuerunt institutæ, facile fuit eas ex paritate rationis et officii in ejusdem juris privilegium admittere; non tamen omnes, et facilius quidem Ecclesias rurales quam civitatenses; illæ enim prout magis dissitæ speciali quodam modo efformabant centrum alicujus plebis christianæ, in cujus commodum fons baptismalis erat erigendus, seu sicuti antiquior est institutio parochialum ecclesiarum ruralium quam civitatensium, ita antiquior fuit erectio fontium baptismalium, præter fontem Ecclesiæ cathedralis, in pagis quam in civitatibus episcopalibus. Quando adaucta plebe christiana, una parochia in plures distincta est, non semper nec facile est derogatum juri Ecclesiæ matricis. Unde nullæ aliæ Ecclesiæ præter parochiales habent fontes baptismales, sed non omnes parochiales illos habent.

« PoprzedniaDalej »