PATROLOGIÆ CURSUS COMPLETUS SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM, SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM, QUI AB ÆVO apostolico aD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS ET CONCILIi florentiNI (ANN. 1439) PRO GRÆcis floruerunt : OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIOR A JUITA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM DILIGEN- AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA ; LOCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICIS, STATI- EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE anteponenda, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS, SERIES LATINA, IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ ACCURANTE J.-P. MIGNE, SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE. PATROLOGIE LATINE TOMUS XXIII. S. EUSERIUS HIERONYMUS. PARISIIS APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES 1883 SECULUM V. ANNUS 420 SANCTI EUSEBII HIERONYMI STRIDONENSIS PRESBYTERI OPERA OMNIA, POST MONACHORUM ORDINIS S. BENEDICTI E CONGREGATIONE S. MAURI SED POTISSIMUM D. JOANNIS MARTIANÆI RECENSIONEM DENUO AD MANUSCRIPTOS ROMANOS, AMBROSIANOS, VERONENSES ET MULTOS ALIOS, PLURIMIS ANTEA OMNINO INEDITIS MONUMENTIS ALIISQUE S. DOCTORIS LUCUBRATIONIBUS SEORSIM TANTUM VULGATIS AUCTA, STUDIO ET LABORE VALLARSII ET MAFFÆII VERONÆ PRESBYTERORUM, EDITIO PARISIORUM NOVISSIMA, JUXTA SECUNDAM AB IPSIS VERONENSIBUS ITERATIS CURIS RESENSITAM ACCURANTE ET DENUO RECOGNOSCENTE J.-P. MIGNE, SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE TOMUS SECUNDES PARISIIS APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, 1883 PRÆFATIO. Quanquam præfixæ singulis hujusce tomi secundi libris admonitiones præfandi onere maxima me ex parte levent, quædam nihilominus esse video, de quibus lectorem in ipso statim aditu præmonitum fuisse non pigeat. Ac primum instituti mei ratio reddenda est, quod Hieronymi Opuscula, quæcunque huc illuc dispertiebantur, et sive in Epistolarum serie peregrinas sedes incolebant, sive aliorum auctorum scriptionibus intermista, nondum illi, cujus partes sunt, Hieronymiano corpori accesserant, ita in unum volumen conjecerim, ut iste ferme novus justæque molis tomus exsurgeret. Ego vero istud, ut meæ editioni pretium conciliarem ac dignitatem, cum primis proposui mihi, ut singula quam rectissimo poterant ordine digererentur; hocque præcipuum existimavi, ad quod respiciendum iis sit, qui studiorum suorum ex Sanctorum Patrum lectione sibi præsidia expetunt. Quare si illas elucubrationes, quarum nec dictati prolixitas tanta, ut seorsum recenseri queant, nec ea est scriptionis indoles ac natura, atque in illis disserendi modus, ut aliis diversi argumenti atque ingenii libris patiantur permisceri, in unum collectas nativis veluti sedibus postliminii jure restituissem, nova rerum atque ordinis accessione maximam illis comparatum iri laudem ac lucem sum arbitratus. Scilicet editionum, quæ hactenus adornatæ sunt, quæque Epistolis libellos istos continuo miscent, vix erat ferenda perturbatio. Erasmus, eumque secutus Victorius, quibus materiarum ordo cordi erat, nonnullos in altera classe, sive tomo, arrepta identidem ex Epistolis occasione collocant, quod heyatına nxi añoλoyɛtixa continerent, sive quæ pertinent ad diversas hæreses, et maledicorum calumnias alios ad prioris tomi calcem recensent, ipso interdum proposito et argumenti dissimilitudine reluctante. Nuperus vero Editor Benedictinus, quem sibi Epistolarum ordinem chronologicum proposuerat, passim immanibus ad hæc excipienda scripta hiatibus interrupit: in iis autem digerendis nullam temporum, ad quæ referebantur, rationem habuit, sed fortasse rerum; unde factum est, ut dum utrique semitæ simul insisteret, ab utraque sæpius aberrarret, perturbatoque materiarum una atque temporis ordine, lectorem transversum raperet. Erunt argumento, ne in hac ego censura diutius verser, quas obtinent sedes in ea recensione duo tantum libri, quorum unus (Vita S. Pauli Eremita) ætate reliquas omnes S. Doctoris elucubrationes superat: alter (Dialogus contra Pelagianos) cæteris ferme omnibus posterior est. Ille autem Epistolis ad Marcellam et Paulam scriptis decennio post subditur, ipsa argumentorum serie immane quantum abludente hic vero qui ad annum pertinet quadringentesimum decimum quintum, Epistolis aliis præponitur ab anno trecentesimo octogesimo sexto exaratis. Nempe ita comparatum est a natura, ut nulla sit dissimilium societas rerum, quas si ad unam pariter referri seriem ingratis compellas, ejusmodi cavere perturbationem haud possis. Si ad quem Epistolas exegeris temporum ordinem, Tractatus una exigas, deformi trajectione peccandum sit, atque unius causæ monumenta huc illucque discerpenda; si materiarum malis vestigiis inhærere, chronologiæ regulas, quæ Epistolarum est propemodum anima, pervertere necesse habeas. Neque eo inficias, tria esse aut quatuor opuscula, quibus totidem Epistolæ lucem afferrent argumenti proximitate: satius dico esse, lectorem de illis admonere, quam suis sedibus per vim avulsas in alienum solum transferre, et lucis mutuandæ obtentu, moræ et impedimento legentibus esse. Ad hunc certe modum et accuratiores aliorum veterum Patrum editiones adornatæ sunt, in quibus ita suus cuique scriptionuin generi locus tribuitur, ut neque epistolaris sermo planus dissertationibus et libris, neque in Commentariis et Homiliis, et si qua sunt alia disparibus auspiciis nata permisceantur. Quod ut ego meliori adhuc jure in Hieronymo exornando præstarem, duæ præterea causæ impulerunt. Altera, quod nonnulla ejus opuscula, quæ vel in aliis tomis vagabantur, ut Didymi liber de Spiritu sanPATROL. XXIII. 339 |