Obrazy na stronie
PDF

C U L UM V. A NNUS 420

-

ELENCHUS

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HAC TOMI XXIII PARTE I COTINENTUR.

S. EUSEBIUS HIERONYMUS, STRlDONENSIS PRESBYTER.

WALLARsii PRÆFAT10. col. 9
SCRIPTA.
Vita S. Pauli primi eremitæ. AT
Vita S. Hilarionis. 99
Vita Malchi monachi. 55
Regulæ S. Pachomii Translatio Latina. 65
Instituta S. Pachomii. 8M
Præcepta et judicia S. Pachomii. 85
Præcepta ac leges S. Pachomii. 87
Monita S. Pachomii. 89
PP. Pachomii et Theodori Epistolæ et verba mystica. 9M
Verba prophetica S. Pachomii. M02
Epistola Theodori ad monasteria de Pascha. M04
InterpretatioTibri Didymi de Spiritu sancto ad Paulinianum. 107
Dialogus contra Luciferianos. 463^7
Liber de perpetua virginitate B. Mariæ. 193
Adversus Jovinianum libri duo. 22M
Liber contra Wigilantium. 353
Liber contra Joan. Hierosolymitanum. 37M
Apologia adversus libros Rufini. 415
Dialogus adversus Pelagianos. 517
Liber de viris illustribus. 63M
APPENDIx.
De vitis apostolorum. 76M
Epistola ad Desiderium de duodecim doctoribus. 763

PRÆFATIO.

Quanquam præfixæ singulis hujusce tomi secundi libris admonitiones præfandi onere maxima me ex parte levent, quædam nihilominus esse video, de quibus lectorem in ipso statim aditu præmonitum fuisse non pigeat. Ac primum instituti mei ratio reddenda est, quod Hieronymi 0puscula, quæcunque huc illuc dispertiebantur, et sive in Epistolarum serie peregrinas sedes incolebant, sive aliorum auctorum scriptionibus intermista, nondum illi, cujus partes sunt, Hieronymiano corpori accesserant, ita in unum volumen conjecerim, ut iste ferme novus justæque molis tomus exsurgeret. Ego vero istud, ut meæ editioni pretium conciliarem , ac dignitatem, cum primis proposui mibi, ut singula quam rectissimo poterant ordine digererentur ; hocque præcipuum existimavi, ad quod respiciendum iis sit, qui studiorum suorum ex Sanctorum Patrum leclione sibi præsidia expetunt. Quare si illas elucubrationes, quarum nec dictati prolixitas tanta, ut seorsum recenseri queant, nec ea est scriptionis indoles ac natura, atque in illis disserendi modus, ut aliis diversi argumenti atque ingenii libris patiantur permisceri, in unum collectas nativis veluti sedibus postliminii jure restituissem, nova rerum atque ordinis accessione maximam illis comparatum iri laudem ac lucem sum arbitratus. Scilicet editionum, quæ hactenus adornatæ sunt, quæque Epistolis libellos istos continuo miscent, vix erat ferenda perturbatio. Erasmus, eumque secutus Victorius, quibus materiarum ordo cordi erat, nonnullos in altera classe, sive tomo, arrepta identidem ex Epistolis occasione collocant, quod ἐλεγκτιxz xzi atro).oyerixæ continerent, sive quæ pertinent ad diversas hæreses, et maledicorum calumnias : alios ad prioris tomi calcem recensent, ipso interdum proposito et argumenti dissimilitudine reluctante. Nuperus vero Editor Benedictinus, quem sibi Epistolarum ordinem chronologicum proposuerat, passim immanibus ad hæc excipienda scripta hiatibus interrupit : in iis autem digerendis nullam temporum, ad quæ referebantur, rationem habuit, sed fortasse rerum ; unde factum est, ut dum utrique semitæ simul insisteret, ab utraque sæpius aberrarret, perturbatoque materiarum una atque temporis ordine, lectorem transversum raperet. Erunt argumento, ne in hac ego censura diutius verser, quas obtinent sedes in ea recensione duo tantum libri, quorum unus (Vita S. Pauli Eremitæ) ætate reliquas omnes S. Doctoris elucubrationes superat : alter (Dialogus contra Pelagianos) cæteris ferme omnibus posterior est. Ille autem Epistolis ad Marcellam et Paulam scriptis decennio post subditur, ipsa argumentorum serie immane quantum abludente : hic vero qui ad annum pertinet quadringentesimum decimum quintum, Epistolis aliis præponitur ab anno trecentesimo octogesimo sexto exaratis. Nempe ita comparatum est a natura, ut nulla sit dissimilium societas rerum, quas si ad unam pariter referri seriem ingratis compellas, ejusmodi cavere perturbationem haud possis. Si ad quem Epistolas exegeris temporum ordinem, Tractatus una exigas, deformi trajectione peccandum sit, atque unius causæ monumenta huc illucque discerpenda ; si materiarum malis vestigiis inhærere, chronologiæ regulas, quæ Epistolarum est propemodum anima, pervertere necesse habeas. Neque eo inficias, tria esse aut quatuor opuscula, quibus totidem Epistolæ lucem afferrent argumenti proximitate : satius dico esse, lectorem de illis admonere, quam suis sedibus per vim avulsas in alienum solum transferre, et lucis mutuandæ obtentu, moræ et impedimento legentibus esse. Ad hunc certe modum et accuratiores aliorum veterum Patrum editiones adornatæ sunt, in quibus ita suus cuique scriptionum generi locus tribuitur, ut neque epistolaris sermo planus dissertationibus et libris, neque in Commentariis et Homiliis, et si qua sunt alia disparibus auspiciis nata permisceantur. Quod ut ego meliori adhuc jure in Hieronymo exornando præstarem, duæ præterea causæ impulerunt. Altera, quod nonnulla ejus opuscula, quæ vel in aliis tomis vagabantur, ut Didymi liber de Spiritu san

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

cto ex Græco Latine redditus, vel nondum Hieronymianis accesserant ; qualis est S. Pachomii regula item Latine conversa ex Græco, ut nunc alia præteream, huc adscisci operæ pretium erat, ex eaque scriptorum accessione collectio in peculiaris tomi molem accreverat. Altera, quod uno excepto libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, reliquorum omnium farraginem satis venuste non ad rerum modo, sed ad temporum quoque ordinem digerere in promptu erat. Nimirum universa isthæc opuscula in duas veluti classes tribuuntur suapte natura : vel enim Ascetica sunt, et de monachorum Vitis ac Regulis tractant, vel, quæ majorem partem obtinent, Polemica, ut vulgari jam nomine audiunt, et contra variarum hæreseon conditores scribuntur. Hac materiarum partitione constituta, sibi singula tam apte per suam quæque ætatem succedent, ut quem nascendo sortita sunt locum, in ipsa recensione perpetuo teneant. Si e sententia successerit, bene positam operam studiosi sponte affirmabunt ; jam quo id pacto perfecerim, paucis indico. Priorem locum Asceticis libris dedi, tum ob argumenti præs

tantiam ac dignitatem, tum ea etiam de causa, quod a S. Pauli primi eremitæ Vita in

choentur, quæ reliquas omnes Hieronymianas elucubrationes, ipso auctore teste, temporis suffragio antevertit. Subsequuntur |1 alchi et Hilaraonis duæ aliæ ; tum S. Pachomii regula, ejusque Epistolae et Verba mystica, quæ S. Doctor Latine refudit ex Græca interpretatione, nunc primum ejus operum Collectioni accedunt, et priorem hanc partem explent. Unum habeo quod adhuc de illis præmoneam, ænigmaticas nempe loquendi formulas, ubi classes monachorum designantur per litteras Græci alphabeti, quæque mystica verba inscribuntur ; a Kircherio in Prodromi et Lexici Copti supplemento curiosius explicari, quod ejus interpretationis homo cupidus consulat. Exinde alterius generis scripta incipiunt, quæ contra hæreticos sive hæreticorum patronos acriori stylo exarantur, et quanta fuerit in ipso contra fidei hostes certamine S. Doctoris virtus, quæ intra cellulæ parietes tantum docendo excelluit, luculentissimo exemplo sunt. Primus occurrit Dydimi liber de spiritu sancto ab ipso Latine explicatus e Græco, atque ille quidem singularis una et continua serie, non ut hactenus obtinuerat stulta quadam trepiepyiz in tres distributus. Scribitur contra nonnullorum commenta circa Spiritum sanctum, quæ neque in Scripturis lecta, neque a quoquam ecclesiasticorum veterum fuerant usurpata ; atque inanc non Didymo quidem scribendi, sed Hieronymo causam exstitisse interpretandi, docti quidam viri autumant. Sequitur Luciferiani et 0rthodoxi Altercatio, quæ et superiori libro de temporum amussim præponi debuerat, nisi tunc illa magis arrisisset ratio, quæ ab auctoris, quam quæ ex interpretis ætate ducitur. Hanc excipiunt liber contra Helvidium de virginitate Mariæ perpetua : et duo contra Jovinianum, quo de homine cum multa præfatus fuerim, unum hoc præterea suppetit annotandum : legem contra eum latam Honorio ix et Theodosio v A A. coss., sive anno 412, quæ et in Hieronymianis aliquot mss. in calce ejus operis invenitur, et in Theodosiano cod. titul. 5. de Hæreticis, leg. 53, a cl. Gothofredo recensetur, suspicatus sum aut supposititiam esse, aut quod verisimilius etiamnum puto, in hæretici contra quem irrogatur, nomine depravatam, falso Jovinianum præferre. Argumentis ibi ex Hieronymo adductis, testimonium hocce alterum adde ex Gennadio, cap. 75 in Paulo, ubi Joviniani hæretici meminit, voluptatum ac lubidinis prædicato,-;s, cui in tantum continentis vitae et castæ institutio contraria fuit, ut inter luacuriosas epulas animam eructaret. Ex hoc rursum constabit, hæl eticum non in Dalmatiæ insula exsiliis clara, ut Lex jubet, plumbatis cæsum ærumnosam vitam traxisse, sed confertam voluptatum omnium varietate mediis in deliciis animam evomuisse cum crapula. Jam vero succedunt contra Vigilantuum libellus pro Sanctorum cultu ac reliquiis, atque alius fugiori calamo exaratus contra Joannem Hierosolymitanum, Origenianæ factionis primipilum, Atque hunc quoque librum illi præferre videatur ætatis, quam egomet assero, prærogativa ; sed quando varias hac de re sententias ferunt eruditi, ipse antea, liber nec ad finem usque perductus ab auctore est, nisi multo post ad vulgi manus devenit, ut etiam Rufinum quærentem in scirpo nodum latuerit ; in quam quisque maiit opinionem concedere, integrum hoc ipso ordine reservavi. Subnecto Apologeticos tres contra Rufinum, quibus ipsiusmet Aquileiensis presbyteri ad Anastasium papam Apologiam, atque hujus ad Joannem Hierosolymitanum de Rufino epistolam subjungo : quæ duo præclarissima monumenta, tametsi Hieronymianis intelligendis necessaria, iis antea non accensebantur. Subsequuntur Invectivarum Rufini contra Hieronymum libri, de quorum numero præconcepta doctorum hominum opinio, seu verius hallucinatio, hic denum est sustollenda. lteceptum enim est vulgo, tres, non duos tantum qui superant, scriptos ab illo fuisse, e quibus tertius temporum injuria interciderit. Nempe totidem libris respondet Hieronymus : testaturque ipse sub initium Apolegetici num. 2 sane luculenter de adversario sUo TRes contra se libros venustate Attica teaeuisse. Ita quidem præferunt excusa exemplaria, a quibus absque mss. suffragio ne latum quidem unguem discessimus. Verum aut duûs reponendum ibi, aut numerum penitus expnngendum arbitror ; certe non plures quam duos ab Aquileiensi presbytero exaratos contendo, Palmare argumeutum duco ex Epilogo, quo ipse auctor et suum opus concludit, et per singula capita recenset in fine ea, quæ sparsim pro sua purgatione respondem at ; quem lustrare oculis satis sit ad finem posterioris libri num. 41 et seqq., ut nihil amplius dubites, totius operis Invectivarum eaui esse summam, nullumque adeo librum præterea esse potuisse, cujus integra capita ad ávzzεφαλαίωσιν non revocarit. Series quoque Hieronymianæ velitationis,præsertim vero postremæ, quam acceptis Rufini libris reposuit, non nisi duos illos confutat: tertium quem somniant, omnino ignorat. Denique duos tantummodo Gennadius novit cap. 17, cujus testimonium hac in re summæ duco auctoritatis, quod nul!i magis Rufini gloria cordi fuerit, aut lucubrationes perspectæ. Obtrectatori, inquit, opusculorum suorum (scilicet Hieronymo) respondit (Rufinus) DUOBUS voluminibus, arguens et convincens, se Dei intuitu, et Ecclesiæ utilitate, auæiliante Domino, ingenium agitasse, illum vero aemulationis stimulo incitatum ad obloquendum stylum vertisse. Sed hæc obiter, et in mei quoque gratiam dicta sint, qui ex præconcepta sententia in Admonitione tres videor adnumerasse. Hos pone sequuntur Dialogorum contra Pelagianos tres libri, sive ut mss. nonnulli præferunt, partes, quibus isthæc Polemicarum scriptionum series finitur. Porro librum de Scriptoribus ecclesiasticis demum annecto, quem serius ea potissimum de causa distuli, quod ad neutram classem commode referri ex argumenti natura posset. Ad hæc cum Genadii catalogum Virorum Illustrium, quos B. Hieronymum sequens commemorat, subjungere necesse esset ad antiquiorum editionum et mss. codicum exemplar, ne alieno scripto series Hieronymianorum invenuste interciperetur, perquam ille commode ad finem tomi dilatus est, hic Appendicis loco subjunctus. Cæterum ne ex eo quem obtinet loco, recentior forte putaretur, de ejus ætate præmoneo, et superioribus quoque singulis libris eamdem in propria cujusque epocha investiganda, alilsque prænotandis rebus impendo.

Reliquum unum est, ut cujus rei gratia hunc ego laborem sum aggressus, hosce Hieronymi fetus nocturna diurnaque manu verses. Cum enim sint sane omnia quæ ab illo Ecclesiarum Magistro posteris relicta sunt litterarum monumenta utilia cum primis atque illustria, mihi quidem multo præstantissima, multoque uberrima isthæc existimantur, quæ alter hic tomus complectitur, cujus partes omnes ejusmodi sunt, ut vel ad rectæ fidei depositum custodiendum contra hæreticorum venenata dogmata, vires atque arma suppeditent, vel ad rectam vivendi rationem sapienter instituendam maximo adjumento sint : denique generosis ac bene natis ingeniis eruditionis ac scientiæ plurimum conferant.

IN SEQUENTEs TRES VITAS

PAULI, HILARIONIS ET MALCHI,

ADMONITIO.

Trium maxime insignium monachorum, Pauli, Hilarionis, et Malchi, Vitas tribus hisce libellis Hieronymus narrat: qui totidem epistolis, quas in priori tomo suis locis exhibemus, trium sanctitatis laude præstantium feminarum, Fabiolæ, Paulæ, ac Marcellæ, virtutes ad Vitarum prope instar celebravit. Nec aliæ præterea sunt, quas S. Doctor elucubravit, Vita sanctorum Patrum ; tametsi longe plures, easque præsertim,quas Heribertus Rosweidus recensuit secundo libro, illi adjudicent antiqui scriptores aliquot, quorum testimonia sequioris ævi eruditis imposuerunt. Gelasius, seu quisquis ille est vetus auctor Decreti de authenticis libris, cap. 4, Vitas, inquit, Patrum Pauli, Antonii, Hilarionis, et omnium Eremitarum, quas tamen vir B. Hieronymus descripsit, cum omni honore suscipimus. Verum Antonii Vitam a Athanasio Græce descriptam, ab Evagrio Antiocheno Latine fuisse redditam, compertum est. Tanto post Gratianus Decret. p. ii, caus. 27, Ut, inquit, refert B. Hieronymus, Macarius praecipuus inter Christi Eremitas, celebrato nuptiarum convivio cum vespere thalamum esset ingressurus, eae Urbe egrediens, transmarina petiit, et eremi solitudinem sibi elegit. Hæc vero minime omnium Hieronymus, sed germani ejus Vitae auctores Theophilus, Sergius et Hyginus tradunt. Prætereo quæ ex supposititiis scriptionibus Hieronymianis proferuntur ejusmodi testimonia, et quæ nonnulli ex Cassiodori Divinar. Lection. cap. 32, et ex Cassiani Præfatione ad libros Institutionum nimis subtiliter colligunt. Sane occurrunt vetustissimi mss. libri, qui pro hisce et plerisque aliis Vitis fidejubeant. Duos ejusmodi Vaticanos olim Reginæ Suecorum ipsi evolvimus, e Coislinianis multos haberi testis est cl. Montfauconius. Mentiri autem illos vel hoc uno patet indicio, quod Vitæ illæ nihil ab iis, quæ sub Palladii nomine circumferuntur, diversæ sint. Unus Colbertinus, teste Cangio, post Lausiacam historiam hæc subdit: “Ec£p* *aro?{x sk tov; 3iov; tôv άγίων τή: AiyjTtov (suppl. τzt£pov) avyypx;stax Trxpx 'Ispovwg ov μοvayoù xai τρεσθυτάρου τοῦ ἐx Ax\pxt;x; : Alia Historia de /itis sanctorum Patrum Ægypti abs Hieronymo Dalmata monacho et presbytero conscripta. Sed verbo tenus Palladium in ea describi, ex ipso Cangii testimonio Fabricius notat; nec dubium videtur, Græculum quempiam Hieronymi nomen ideo mentitum, quod in illa Collectione tres quoque istæ S. Patris germanæ historiæ habeantur. Hoc et Gelasio primum fraudi fuerit; cum enim abs Hieronymi fetu, Pauli Vita, Collectio illa jamdiu olim inciperet, ab eo, quem liminaris pagina præferebat auctore,totus liber inscriptus est. Cæterum et ad declinandam nominum Rufini ac Palladii invidiam, et ad librariorum compendium fraudem interdum institutam fuisse non dubito. Tres itaque istæ duntaxat e S. Doctoris nostri calamo profectæ sunt, quas et eximia sermonis elegantia, et asceticæ vitæ præclarissima exempla commendant.Profecto ex Hieronymianis elucubrationibus nulla recusa est sæpius, nulla plures invenit editores, ac magis eruditos. Duæ priores et Græce habentur ; imo alteram vixdum ab auctore vulgatam, Sophronius in Græcum vertit: tametsi quæ nunc superest, et cujus initium est : 'Ev IIxXxz*jr;r, τέλες ἐπίν ούχ άλχττον ί, πάντs xxi τεσσzpáxovtx a cxδέους άτάχουσx T#3r,c, Simeoni Metaphrastæ docti viri malint ascribere. Latine autem eas, præter Hieronymianorum operum editores, Surius ac Lipomannus recensent : expoliunt denuo atque illustrant doctissimis annotationibus Rosweidus, Bollandus, quique magnum illud inceptum persequuntur, Parum diligentiæ nostræ reliquum fuisse videatur ; nihilominus quod nostrarum partium fuit, ne frustra operam locaremus, sicubi emendari ornarique potuerunt uberius, contendimus. Præsto fuerunt quatuor Vaticani olim Reginæ Suecorum antiqui mss. codices, prænotati numeris 432, 500, 589, 797. Unus quoque e nostris, quos privatim domi asservamus : non ille quidem remotissimæ vetustatis,sed probæ notæ. Laudandus vero est præ cæteris unus amplissimi Veronens. Capituli qui omnes ad hanc usque diem cognitos facile superat.Scriptus nempe est anno quingentesimo decimo septimo ab Ursicino, nescio quo, nostræ hujus Ecclesiæ lectore, quod ipse his verbis paulo licet vitiosis ob eorum temporum pronuntiationem profitetur. PER. sCRIBTUs. CODlX HEC SUB DIE KAL. AVG. AGAPITO VCC INDI. DECIMA PER URSICINUM. LECT. ECCLESIÆ VERONENSIS (a). Annum,quo Pauli Vita scripta est, vix dubitandum videtur esse 374 aut sequentem. Per id certe temporis ad cognominem Paulum Concordiensem missa est cum Epist.in nostra recensione H0 (b). In Catalogo autem primum inter Hieronymianas scriptiones omnes obtinet locum. Duas reliquas anno ascribimus 390, eodem ducti argumento, serie scilicet, qua in Catalogo recensentur, post interpretationem Homiliarum Origen, in Lucam, quam superiori 389 assignamus.

(a) Hunc omnium antiquissimum præstantissimumque cod. ms. homo non ille quidem illitteratus, cujus nomini parco, sibi uni sumpsit cum edito conferendum. Contulit autem nec satis curiose, nec ut propositum fuerat, cum Benedictina editione, sed cum alia quadam Coloniensi quam præ manibus habebät. Hinc factum, ut falso identidem variantes lectiones exscripserit, nosque credulos ei nimium habuerit. Cui malo in præsenti hujus libelli editione singulis quibusque locis occurrimus et medemur.

(b) In Chronico, ad ánnum Constantii 19, testatur se e citum Pauli Thebæi brevi libello eæplicasse.

« PoprzedniaDalej »