Obrazy na stronie
PDF
ePub

cto ex Græco Latine redditus, vel nondum Hieronymianis accesserant; qualis est S. Pachomii regula item Latine conversa ex Græco, ut nunc alia præteream, huc adscisci operæ pretium erat, ex eaque scriptorum accessione collectio in peculiaris tomi molem accreverat. Altera, quod uno excepto libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, reliquorum omnium farraginem satis venuste non ad rerum modo, sed ad temporum quoque ordinem digerere in promptu erat. Nimirum universa isthæc opuscula in duas veluti classes tribuuntur suapte natura vel enim Ascetica sunt, et de monachorum Vitis ac Regulis tractant, vel, quæ majorem partem obtinent, Polemica, ut vulgari jam nomine audiunt, et contra variarum hæreseon conditores scribuntur. Hac materiarum partitione constituta, sibi singula tam apte per suam quæque ætatem succedent, ut quem nascendo sortita sunt locum, in ipsa recensione perpe

tuo teneant.

Di

Si e sententia successerit, bene positam operam studiosi sponte affirmabunt; jam quo id pacto perfecerim, paucis indico. Priorem locum Asceticis libris dedi, tum ob argumenti prastantiam ac dignitatem, tum ea etiam de causa, quod a S. Pauli primi eremita Vita inchoentur, quæ reliquas omnes Hieronymianas elucubrationes, ipso auctore teste, temporis suffragio antevertit. Subsequuntur Malchi et et Hilarionis duæ aliæ; tum S. Pachomii regula, ejusque Epistolæ et Verba mystica, quæ S. Doctor Latine refudit ex Græca interpretatione, nunc primum ejus operum Collectioni accedunt, et priorem hanc partem explent. Unum habeo quod adhuc de illis præmoneam, ænigmaticas nempe loquendi formulas, ubi classes monachorum designantur per litteras Græci alphabeti, quæque mystica verba inscribuntur; a Kircherio in Prodromi et Lexici Copti supplemento curiosius explicari, quod ejus interpretationis homo cupidus consulat. Exinde alterius generis scripta incipiunt, quæ contra hæreticos sive hæreticorum patronos acriori stylo exarantur, et quanta fuerit in ipso contra fidei hostes certamine S. Doctoris virtus, quæ intra cellulæ parietes tantum docendo excelluit, luculentissimo exemplo sunt. Primus occurrit Dydimi liber de Spiritu sancto ab ipso Latine explicatus e Græco, atque ille quidem singularis una et continua serie, non ut hactenus obtinuerat stulta quadam nepiepyia in tres distributus. Scribitur contra nonnullorum commenta circa Spiritum sanctum, quæ neque in Scripturis lecta, neque a quoquam ecclesiasticorum veterum fuerant usurpata; atque hanc non dymo quidem scribendi, sed Hieronymo causam exstitisse interpretandi, docti quidam viri autumant. Sequitur Luciferiani et Orthodoxi Altercatio, quæ et superiori libro de temporum amussim præponi debuerat, nisi tunc illa magis arrisisset ratio, quæ ab auctoris, quam quæ ex interpretis ætate ducitur. Hanc excipiunt liber contra Helvidium de virginitate Mariæ perpetua et duo contra Jovinianum, quo de homine cum multa præfatus fuerim, unum hoc præterea suppetit annotandum legem contra eum latam Honorio Ix et Theodosio v A A. coss., sive anno 412, quæ et in Hieronymianis aliquot mss. in calce ejus operis invenitur, et in Theodosiano cod. titul. 5. de Hæreticis, leg. 53, a cl. Gothofredo recensetur, suspicatus sum aut supposititiam esse, aut quod verisimilius etiamnum puto, in hæretici contra quem irrogatur, nomine depravatam, falso Jovinianum præferre. Argumentis ibi ex Hieronymo adductis, testimonium hocce alterum adde ex Gennadio, cap. 75 in Paulo, ubi Joviniani hæretici meminit, voluptatum ac libidinis prædicatoris, cui in tantum continentis vitæ et caste institutio contraria fuit, ut inter luxuriosas epulas animam eructaret. Ex hoc rursum constabit, hæreticum non in Dalmatia insula exsiliis clara, ut Lex jubet, plumbatis cæ um ærumnosam vitam traxisse, sed confertam voluptatum omnium varietate mediis in deliciis animam evomuisse cum crapula. Jam vero succedunt contra Vigilantium libellus pro Sanctorum cultu ac reliquiis, atque alius fusiori calamo exaratus contra Joannem Hierosolymitanum, Origenianæ factionis primipilum, Atque hunc quoque librum illi præferre videatur ætatis, quam egomet assero, prærogativa; sed quando varias hac de re sententias ferunt eruditi, ipse antem liber nec ad finem usque perductus ab auctore est, nisi multo post ad vulgi manus devenit, ut etiam Rufinum quærentem in scirpo nodum latuerit; in quam quisque mafit opinionem concedere, integrum hoc ipso ordine reservavi. Subnecto Apologeticos tres contra Rufinum, quibus ipsiusmet Aquileiensis presbyteri ad Anastasium papam Apologiam, atque hujus ad

Joannem Hierosolymitanum de Rufino epistolam subjungo: quæ duo præclarissima monumenta, tametsi Hieronymianis intelligendis necessaria, iis antea non accensebantur. Subsequuntur Invectivarum Rufini contra Hieronymum libri, de quorum numero præconcepta doctorum hominum opinio, seu verius hallucinatio, hic denum est sustollenda. Receptum enim est vulgo, tres, non duos tantum qui superant, scriptos ab illo fuisse, e quibus tertius temporum injuria interciderit. Nempe totidem libris respondet Hieronymus: testaturque ipse sub initium Apolegetici num. 2 sane luculenter de adversario sUO TRES contra se libros venustate Attica texuisse. Ita quidem præferunt excusa exemplaria, a quibus absque mss. suffragio ne latum quidem unguem discessimus. Verum aut duos reponendum ibi, aut numerum penitus expnngendum arbitror; certe non plures quam duos ab Aquileiensi presbytero exaratos contendo, Palmare argumeutum duco ex Epilogo, quo ipse auctor et suum opus concludit, et per singula capita recenset in fine ea, quæ sparsim pro sua purgatione responderat ; quem lustrare oculis satis sit ad finem posterioris libri num. 41 et seqq., ut nihil amplius dubites, totius operis Invectivarum eau esse summam, nullumque adeo librum præterea esse potuisse, cujus integra capita ad ávaxɛqahaiwo non revocarit. Series quoque Hieronymianæ velitationis,præsertim vero postremæ, quam acceptis Rufini libris reposuit, non nisi duos illos confutat: tertium quem somniant, omnino ignorat. Denique duos tantummodo Gennadius novit cap. 17, cujus testimonium hac in re summæ duco auctoritatis, quod nulli magis Rufini gloria cordi fuerit, aut lucubrationes perspectæ. Obtrectatori, inquit, opusculorum suorum (scilicet Hieronymo) respondit (Rufinus) DUOBUS voluminibus, arguens et convincens, se Dei intuitu, et Ecclesiæ utilitate, auxiliante Domino, ingenium agitasse, illum vero æmulationis stimulo incitatum ad obloquendum stylum vertisse. Sed hæc obiter, et in mei quoque gratiam dicta sint, qui ex præconcepta sententia in Admonitione tres videor adnumerasse. Hos pone sequuntur Dialogorum contra Pelagianos tres libri, sive ut mss. nonnulli præferunt, partes, quibus isthæc Polemicarum scriptionum series finitur. Porro librum de Scriptoribus ecclesiasticis demum annecto, quem serius ea potissimum de causa distuli, quod ad neutram classem commode referri ex argumenti natura posset. Ad hæc cum Genadii catalogum Virorum Illustrium, quos B. Hieronymum sequens commemorat, subjungere necesse esset ad antiquiorum editionum et mss. codicum exemplar, ne alieno scripto series Hieronymianorum invenuste interciperetur, perquam ille commode ad finem tomi dilatus est, hic Appendicis loco subjunctus. Cæterum ne ex eo quem obtinet loco, recentior forte putaretur, de ejus ætate præmoneo, et superioribus quoque singulis libris eamdem in propria cujusque epocha investiganda, alilsque prænotandis rebus impendo.

Reliquum unum est, ut cujus rei gratia hunc ego laborem sum aggressus, hosce Hieronymi fetus nocturna diurnaque manu verses. Cum enim sint sane omnia quæ ab illo Ecclesiarum Magistro posteris relicta sunt litterarum monumenta utilia cum primis atque illustria, mihi quidem multo præstantissima, multoque uberrima isthæc existimantur, quæ alter hic tomus complectitur, cujus partes omnes ejusmodi sunt, ut vel ad rectæ fidei depositum custodiendum contra hæreticorum venenata dogmata, vires atque arma suppeditent, vel ad rectam vivendi rationem sapienter instituendam maximo adjumento sint denique generosis ac bene natis ingeniis eruditionis ac scientiæ plurimum confe

rant.

IN SEQUENTES TRES VITAS

PAULI, HILARIONIS ET MALCHI,

ADMONITIO.

Trium maxime insignium monachorum, Pauli, Hilarionis, et Malchi, Vitas tribus hisce libellis Hieronymus narrat: qui totidem epistolis, quas in priori tomo suis locis exhibemus, trium sanctitatis laude præstantium feminarum, Fabiola, Paulæ, ac Marcellæ, virtutes ad Vitarum prope instar celebravit. Nec

aliæ præterea sunt, quas S. Doctor elucubravit, Vita sanctorum Patrum; tametsi longe plures, easque præsertim, quas Heribertus Rosweidus recensuit secundo libro, illi adjudicent antiqui scriptores aliquot, quorum testimonia sequioris ævi eruditis imposuerunt. Gelasius, seu quisquis ille est vetus auctor Decreti de authenticis libris, cap. 4, Vitas, inquit, Patrum Pauli, Antonii, Hilarionis, et omnium Eremitarum, quas tamen vir B. Hieronymus descripsit, cum omni honore suscipimus. Verum Antonii Vitam a Athanasio Græce descriptam, ab Evagrio Antiocheno Latine fuisse redditam, compertum est. Tanto post Gratianus Decret. p. 1, caus. 27, Ut, inquit, refert B. Hieronymus, Macarius præcipuus inter Christi Eremitas, celebrato nuptiarum convivio cum vespere thalamum esset ingressurus, ex Urbe egrediens, transmarina petiit, et eremi solitudinem sibi elegit. Hæc vero minime omnium Hieronymus, sed germani ejus Vitæ auctores Theophilus, Sergius et Hyginus tradunt. Prætereo quæ ex supposititiis scriptionibus Hieronymianis proferuntur ejusmodi testimonia, et quæ nonnulli ex Cassiodori Divinar. Lection. cap. 32, et ex Cassiani Præfatione ad libros Institutionum nimis subtiliter colligunt. Sane occurrunt vetustissimi ms3. libri, qui pro hisce et plerisque aliis Vitis fidejubeant. Duos ejusmodi Vaticanos olim Reginæ Suecorum ipsi evolvimus, e Coislinianis multos haberi testis est cl. Montfauconius. Mentiri autem illos vel hoc uno patet indicio, quod Vitæ illæ nihil ab iis, quæ sub Palladii nomine circumferuntur, diversæ sint. Unus Colbertinus, teste Cangio, post Lausiacam historiam hæc subdit: 'Etépa loroρία εἰς τοὺς βίους τῶν ἁγίων τῆς Αἰγύπτου (suppl. πατέρων) συγγραφεῖσα παρὰ Ἱερωνύμου μοναχοῦ καὶ πρεσбυτéрoυ Tоù èx Aaλpatia; : Alia Historia de Vitis sanctorum Patrum Ægypti abs Hieronymo Dalmata monacho et presbytero conscripta. Sed verbo tenus Palladium in ea describi, ex ipso Cangii testimonio Fabricius notat; nec dubium videtur, Græculum quempiam Hieronymi nomen ideo mentitum, quod in illa Collectione tres quoque istæ S. Patris germanæ historiæ habeantur. Hoc et Gelasio primum fraudi fuerit; cum enim abs Hieronymi fetu, Pauli Vita, Collectio illa jamdiu olim inciperet, ab eo, quem liminaris pagina præferebat auctore, totus liber inscriptus est. Cæterum et ad declinandam nominum Rufini ac Palladii invidiam, et ad librariorum compendium fraudem interdum institutam fuisse non dubito.

Tres itaque istæ duntaxat e S. Doctoris nostri calamo profecta sunt, quas et eximia sermonis elegantia, et asceticæ vitæ præclarissima exempla commendant. Profecto ex Hieronymianis elucubrationibus nulla recusa est sæpius, nulla plures invenit editores, ac magis eruditos. Duæ priores et Græce habentur; imo alteram vixdum ab auctore vulgatam, Sophronius in Græcum vertit: tametsi quæ nunc superest, et cujus initium est: Ἐν Παλαιστηῇ πόλις ἐστὶν οὐκ ἔλαττον ἢ πέντε καὶ τεσσαράκοντα στα díouç åméxovca гán, Simeoni Metaphraste docti viri malint ascribere. Latine autem eas, præter Hieronymianorum operum editores, Surius ac Lipomannus recensent: expoliunt denuo atque illustrant doctissimis annotationibus Rosweidus, Bollandus, quique magnum illud inceptum persequuntur. Parum diligentiæ nostræ reliquum fuisse videatur; nihilominus quod nostrarum partium fuit, ne frustra operam locaremus, sicubi emendari ornarique potuerunt uberius, contendimus. Præsto fuerunt quatuor Vaticani olim Reginæ Suecorum antiqui mss. codices, prænotati numeris 432, 500, 589, 797. Unus quoque e nostris, quos privatim domi asservamus: non ille quidem remotissimæ vetustatis,sed probæ notæ. Laudandus vero est præ cæteris unus amplissimi Veronens. Capituli qui omnes ad hanc usque diem cognitos facile superat.Scriptus nempe est anno quingentesimo decimo septimo ab Ursicino, nescio quo, nostræ hujus Ecclesiæ lectore, quod ipse his verbis paulo licet vitiosis ob eorum temporum pronuntiationem profitetur. PER. SCRIBTUS. CODIX HEC SUB DIE KAL. AVG. AGAPITO VCC INDI. DECIMA PER URSICINUM. LECT. ECCLESIÆ VERONENSIS (a).

Annum,quo Pauli Vita scripta est, vix dubitandum videtur esse 374 aut sequentem. Per id certe temporis ad cognominem Paulum Concordiensem missa est cum Epist.in nostra recensione 10 (b). In Catalogo autem primum inter Hieronymianas scriptiones omnes obtinet locum. Duas reliquas anno ascribimus 390, eodem ducti argumento, serie scilicet, qua in Catalogo recensentur, post interpretationem Homiliarum Origen, in Lucam, quam superiori 389 assignamus.

(a) Hunc omnium antiquissimum præstantissimumque cod. ms. homo non ille quidem illitteratus, cujus nomini parco, sibi uni sumpsit cum edito conferendum. Contulit autem nec satis curiose, nec ut propositum fuerat, cum Benedictina editione, sed cum alia quadam Coloniensi quam præ manibus habebat. Hinc factum, ut falso identidem variantes lectiones exscripserit, nosque credulos ei nimium habuerit. Cui malo in præsenti hujus libelli editione singulis quibusque locis occurrimus et medemur. (b) In Chronico, ad annum Constantii 19, testatur se exitum Pauli Thebæi brevi libello explicasse.

S. EUSEBII HIERONYMI

STRIDONENSIS PRESBYTERI

OPUSCULA

SIVE

DE VARIIS ARGUMENTIS LIBRI.

VITA' S. PAULI PRIMI EREMITÆ.

S. Pauli,a quo primum eremus habitari cœpta, vitam,dejecto nonnihil stylo propter simpliciores, enarrat: ostenditque illum 16 circiter annos natum, eremum petiisse sub Decio et Valeriano, ut sævientem in Christianos persecutionem declinaret, in eaque annis degisse xcvIII mira abstinentia ac sanctitate, usquequo a magno Antonio divinitus admonito visitatus, diem ultimum oppetiit. Historiam cognomini Paulo seni Concordiensi inscribit.

1 PROLOGUS *.

1. Inter multos sæpe dubitatum est a quo potissimum monachorum eremus habitari cœpta sit. Quidam enim altius repetentes, a beato Elia et Joanne sumpsere principium ; quorum et Elias plus nobis videtur fuisse, quam monachus: et Joannes 2 ante prophetare cœpisse quam natus sit. Alii autem, in quam opinionem vulgus omne consentit,asserunt Antonium hujus propositi caput, quod ex parte verum est: non enim tam ipse ante omnes fuit, quam ab eo omnium incitata sunt studia.Amathas vero et Macarius, discipuli Antonii,

1 Scripta circ. an. 374.

4

6

A e quibus superior magistri corpus sepelivit, etiam nunc affirmant, Paulum quemdam Thebæum principem istius rei fuisse, non 3 nominis; quam opinionem nos quoque probamus. Nonnulli hæc et alia, prout voluntas tulit, jactitant: subterraneo specu crinitum calcaneo tenus hominem fuisse", et multa quæ persequi otiosum est incredibilia fingentes. Quorum quia impudens mendacium fuit, ne refellenda quidem sententia videtur. Igitur quia de Antonio tam Græco quam Romano stylo diligenter memoriæ traditum est, pauca de Pauli principio et fine scribere disposui; magis quia res

Prologi distinctionem hanc, quæ in editis non habetur, suffecimus ex 3 mss. Vatic. olim reginæ Suecor. 422, 500 et 589, quibuscum totam quoque B historiam coutulimus. Nec diffitemur tamen in antiquissimo Veronensi nostro, de quo in præcedentí proxime admonitione diximus, ab Ursicino lectore exarato anno 517, hunc esse duntaxat libelli titulum, Incipit Vita beati Pauli monachi Thebai, absque ulla prologi mentione.

3 Confer quæ Rosweydus Patrum atque Historicorum congessit testimonia de Elia et Joanne eremi cultoribus omnium primis. Mox idem Rosweydus, aliique pauci editi libri videtur propheta fuisse, quod nomen propheta libri alii plerique omnes et præsertim miss. tacent. Nos in præcedenti editione nostra recte suffecisse videbamur auctoritate prælaudati codicis Veronensis. Sed ab ejus qui codicem tunc sibi sumpserat cum editis comparandum, incuria decepti, nunc de vera codicis lectione certiores glossema illud expungimus.

• Veronens. ms., in qua opinione omnes consentiunt.

In Chronico tres magni Antonii discipulos numerat, Sarmatam, Amatham, et Macarium. Aliter etiam in S. Posthumii. Vita, Macarius corpus sepelisse magistri dicitur, non Amathas, ut Hier. innuit.

Impressam lectionem nostri quoque codd. cum vetustiori editione asserunt. Alii autem mss. penes Rosweydum, Bollandum et Martianæum, principem

C

istius rei tantum non fuisse nominis (vel sed non nominis) quam opinionem, etc. Et, Principem istius fuisse nominis et ordinis, vel istius rei fuisse nominis et ordinis. Editi plerique: Principem istius rei, quod non tam opinione quam nomine, etc. Sentit vero Hieronymus principem quidem ejus instituti, sive eremiticæ vitæ fuisse Paulum, non tamen ab illo vulgari cœptum nomen eremitarum. Mihi tamen, si conjectare liceat, probaretur principem istius non rei fuisse, sed nominis, ut sensus esset, fuisse quidem ante Paulum, qui solitudines incolerent, ab eo tamen Eremitarum nomen primitus auspicari. Exiit dudum, sive anno 1750, Argentorati eruditissimi Anonymi Responsum ad libellum De primatu S. Pauli Thebai; qui et multis hac de re disserit,et veriorem hanc nostram loci hujus interpretationem probat.

Principem istius rei fuisse, non, etc. Sic legunt mss. codices vetustiores ac meliores. Alii autem has retinent varias lectiones. Codex Avenionensis, alter Tolosanus FF. Prædicatorum: « Principem istius fuisse nominis et ordinis. » Duo Parisienses: « Principem rei istius fuisse nominis et ordinis. » Editi denique ficam hujusmodi ab Erasmo lectionem exhibent: « Principem istius rei fuisse ; quod non tam nominibus, quam opinione nos quoque comprobamus. >> MARTIAN.

7 Abest vox fuisse a Veron. ms. ut ex aliquot

editis libris.

6

omissa erat, quam fretus ingenio. Quomodo au- A excutere, blandis sertorum nexibus irretitum retem in media ætate vixerit, et quas Satanæ pertulerit insidias,nulli hominum compertum habetur.

INCIPIT VITA.

2. Decius et Valerianus Christianorum persecutores. Sub Decio et Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Romæ, Cyprianus Carthagine, felici cruore martyrium pertulerunt, multas apud Egyptum et Thebaidem Ecclesias tempestas sæva populata est. Voti tunc Christianis erat, pro [Veron. eo] Christi nomine gladio percuti [Veron. perpeti. Verum hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens animas cupiebat jugulare, non corpora. Et ut ipse, qui ab ipso passus est, Cyprianus ait: Volentibus mori, non permittebatur occidi. Cujus ut crudelitas notior fiat, duo memoriæ causa exempla subjicimus 3.

3. Duo martyres insignes. Perseverantem in fide martyrem, et inter eculeos laminasque victorem, jussit melle perungi, et sub ardentissimo sole, religatis manibus post tergum, reponi, scilicet ut muscarum aculeis cederet, qui ignitas sartagines ante superasset. Alium juvenili ætate florentem, in amænissimos hortulos præcepit abduci [Al. adduci]. 4 ibique inter lilia candentia et rubentes rosas, cum leni juxta murmure aquarum serperet rivus, et molli sibilo arborum folia ventus præstringeret [Al. stringeret], super exstructum 5 plumis lectum resupinari, et ne se inde posset

1 Titulus Veron. ms. nostro abest. Tum vitiose, ut nullus dubito, duo penes Martian. codices, sub Diocletiano et Valeriano; nec refert quod subnexam adolescentis a meretrice tentati historiam sub` Diocletiano minime accuratus auctor Nicephorus narret lib. vII. Mox duo verba felici cruore in duobus e nostris mss. desiderantur. Veron. aliiq. felici cruore damnati sunt.

Sub Decio. Mss. codices Aven. et Tolos., sub Diocletiano et Valeriano. Quod propterea annotamus, quia historiam juvenis mox subjectain sub Diocletiano gestam refert Nicephorus, lib. vII Hist.

13.

MARTIAN.

2 S.Cyprianus, epist 53, maxime cum cupientibus mori, non permitterentur (leg.cum Hier. singulari numero permitteretur) occidi. Seneca, Thebaid: « Occidere est, vetare cupientem mori. »

3 Antea erat subjecimus, repugnantibus mss. duorum ope etiam in sequenti versu, cum esset Perseverantem igitur in fide, etc., vocem igitur, qua sensus turbatur, expunximus. Horum martyrum in Martyrologio ad 28 Junii est mentio.

4 Maluimus rectiore sensu ex Veronens, aliisque optimæ notæ libris refigere hunc locum, religātis post tergum manibus reponi pro ligatis et resupinari, quemadmodum alii habent.

Álit. super stratum plumis, etc., sed deinde veteres editores Erasm., Rosweyd. et Victorius_immutant ex conjectura serico pro sertorum. Tum ac lectulum et supinari.

• Blandis sertorum. Editi legunt, blandis serico nexibus; omnes autem mss. ut nos edidimus, blandis seriorum nexibus. Quæ lectio non debuit immutari ex sola Erasmi conjectura. MARTIAN.

7 Tres Reginæ mss. quid ageret miles Christi? quo se conferret? quem, etc. Rectius. Mox unu

B

[ocr errors]

D

linqui. Quo cum, recedentibus cunctis, meretrix speciosa venisset, cœpit delicatis stringere colla [Al. collum] complexibus: et, quod dictu quoque scelus est, manibus attrectare [Al. obtrectare] virilia ut corpore in libidinem concitato, se victrix impudica superjaceret. Quid ageret milies Christi 7, et quo se verteret, nesciebat. Quem tormenta non vicerant, superabat voluptas. Tandem cœlitus inspiratus, præcisam mordicus linguam in osculantis se faciem exspuit; ac sic libidinis sensum succedens doloris magnitudo superavit [Al. occupavit et præripuit. Ms. Veron. calcavit].

[ocr errors]

8

4. Pauli dotes et eruditio. Per idem ergo tempus quo talia gerebantur apud inferiorem Thebaidam, cum sorore jam viro tradita, post mortem [Al. morte]ambrorum parentum in hæreditate locupleti, Paulus relictus est annorum circiter sexdecim, litteris tam Græcis quam Ægyptiacis apprime [ms. Ver. adplene] eruditus, mansueti animi, Deum valde amans. Et cum persecutionis procella detonaret, in villam 10 remotiorem et secretiorem secessit. Verum quid pectora humana non cogit [ms. Ver. cogis] Auri sacra fames (Virgil. Æneid. II)? sororis maritus cœpit prodere velle, quem celare debuerat. Non illum uxoris lacrymæ, ut assolet 1, non communio sanguinis, non spectans cuncta ex alto Deus, ab scelere revocavit [ms. Ver. revocaverunt]. Aderat 12, instabat, crudelitate quasi pietate utebatur.

superabat abominata voluptas. Al. superaret volupptas; et hoc rectius. Rectissime autem mox duo verba cœlitus inspiratus ms. Veronens. tacet.

8

Impressi morsu, aut morsibus. Sed quam prætulimus Veronensis, aliorumque mss. lectionem, probat similis Hieronymi locus epist. 88, sive Theophili Synodica, n. 1: «Unus linguæ partem mordicus amputavit. »>

9 Ita post Martianæum mss. omnes, e quibus vetustior unus, qui penes me est, superiori sui parte truncatus. Victorius vero, post Erasm. quindecim tantum enumerat. Nec tamen abs re notat Bollandus non dici abs Hieronymo. Paulum simul ac parentibus orbatus est profugisse, sed postea cum mota est persecutio post Philipporum impe

ratorum cædem.

[blocks in formation]

-In villam. In aliis libris mss. In villa secretius habitabat, vel, In villa remotior secretiorque fuit. MARTIAN.

11 Duo verba, ut assolet, a cunctis nostris mss. aliisque libris absunt, et expungi malim. Mox quidam, ad hæc instabat: quam lectionem etiam veteres editi recipiunt imniutantque amplius: Grudelitas, quæ pietatem videbatur imitari. Sed præferenda impressa, quam constat ex Floro lib. 11, cap. 5, de Mithridate Hieronymum elegantissime mutuatum : « Aderat, instabat; sævitia, quasi virtute, utebatur. >>

12 Aderat, instabat. Plures codices legunt : « Ad

« PoprzedniaDalej »