Obrazy na stronie
PDF
ePub

IMO

AD USUM DI@CESIS
CAMERACENSIS,

AB ILLMO ET REVERENDMO DOMINO
D. FR. DE SALIGN AC

DE LA MOTTE-FENELON,
Archiepiscopo Duce Cameracensi, facri Romani Imperii

Principe, Comite Cameracefii , &c. recognitum & illius
auctoritate publicatum :

AC JUSSU
Illustrmi & Reverendmi Domini D. HENRICI - MARIÆ-
BERNARDINI DE ROSSET DE FLEURY ,
Archiepiscopi Ducis Cameracensis, facri Romani Imperii
Principis , Comitis Cameracefii, &c. typis denuo mandatum.

C A M E R A CI,
Ex typis SAMUELIS BERTHOUD, Typographi

Excellentissimi D. ARCHIEPISCOPI.

M. D C C. L XX I X.

DE S A L IGNAC

DE LA MOTTE FENEL ON, ARCHIEPISCOPUS DUX CAMERACENSIS, SACRI ROMANI IMPERII PRINCEPS,

COMES CAMERACESII, &c. Parochis , Vicariis & aliis Sacerdotibus noftræ Dice

cesis , SALUTEM ET BENEDICTIONEM.

T élicis memoriæ decessores noftri Illustrissimi ac F Reverendissimi Domini GUILLELMUS DE BERGUES, FRANCISCUS VANDERBURK, & GASPAR NEMIUS, Manuali perficiendo omnem operam multâ cum laude dederant. Verum quotidiano Pastorum usu jam pridem detrita jacent pæne omnia, quæ excusa erant exemplaria. Undè novam editionem approperari necesse est. Neque tamen est animus Manuale à veteri diverfum instituere. Imò majorum veftigiis insistere , eorumque placita amplecti juvat. Paucissima tantùm occurrunt , quæ temporum diversitati accommodanda esse videntur. Abfit verò ut in hoc privatæ opinioni quidquam indulferimus. Infignes fiquidem viri ex noftrâ

ad Januar.

Metropolitana Ecclefia dele&ti , quorum peritia, fagacitate & pietate Vicariatus nofter hactenus floruit, ea singula patriis moribus aptari studuerunt.

Cæterùm ut brevitati optandæ consulatur, ab omni eruditione investigandâ origine rerum , & ab omni dogmaticâ dissertatione temperandum effe duximus, hoc unum scilicet assequi studentes , ut fingula quæ in praxi passim gerenda funt , femotâ omni fpeculatione , in promptu fint, & primâ fronte perspecta habeantur. Reliqua apud Theologos, vel historicos, vel rituum indagatores præfto effe, pastores norunt.

Porrò in his omnibus quæ facrum ritum attinent,

duæ funt Augustini regulæ quas religiosè fectari veliEpift. zv. mius. Altera hæc eft, omnia ,.... quæ neque fan

&arum Scripturarum auctoritate continentur , nec in concilio Episcoporum statuta inveniuntur , nec consuetudine univerfæ Ecclesiæ roborata sunt, sed pro diversorum locorum diversis moribus innumerabiliter variantur, ita ut vix aut omnino numquam inveniri possint caufæ, quas in eis instituendis homines fecuti funt , ubi facultas tribuitur, sine ullâ dubitatione resecanda existimo. En vides, piissime lector, resecanda esse ea omnia quæ tum omni auctoritate, tum omni caufa fperandæ ædificationis omnino carent. Neque vero pretexere licet leviusculas rudis & indocilis vulgi opiniones , aut usus temerarios. Pronum quippe eft, plebem imperitam multa , quæ minus decent, in divinum cultum sensim invehere. Nostrum autem eft hunc cultum ad purum excoquere, ne fuperftitio fübrepat , & hæretici malè infultent.

ad Januar.

Altera hæc est Augustini fententia, quâ priorem temperari oportuit. Totum hoc genus rerum libe- Epist. Liv. ras habet observationes , nec disciplina ulla est in a his melior gravi prudentique Christiano , quàm ut eo modo agat , quo agere viderit Ecclesiam , ad quam fortè devenerit. Quod enim neque contra fidem , neque contra bonos mores esse convincitur , indifferenter est habendum , & propter eorum , inter quos vivitur, focietatem fervandum est .... ad quam fortè Ecclesiam veneris , ejus morem serva , fi cuiquam non vis esse scandalo , nec quemquam tibi.... Ipfa enim mutatio consuetudinis, etiam quæ adjuvat utilitate , novitate perturbat. Ex quibus profectò liquet hanc elle faluberrimam Auguftini regulam , ut ea, quæ absque ulla ædificationis causâ invaluerunt & in apertam fuperftitionem redundant, refecta fint, ea vero quæ non lbid: sunt contra fidem neque contra bonos mores , & habent aliquid ad exhortationem vitæ melioris , ubicumque institui videmus , vel instituta cognofcimus, non folùm non improbemus , sed etiam laudando & imitando sectemur. Quemadmodum enim coercenda eft plebis superstitio, ita etiam frangenda videtur recentiorum criticorum audacia, qui ritum afperiori reformatione ita attenuant , ut veluti exsanguis & exfuccus jaceat.

Hinc homines creduli , superstitionis amantes , & aversantes interiorem cultum , quo quisque abnegat semetipfum & tollit crucem fuam, & Christum fequitur , avido ore captant cærimonias, quæ fuis cupidi

« PoprzedniaDalej »