Obrazy na stronie
PDF

3. Omnis fulgore virtutis
Miro fulsit tenebris,
Aeternae pro spe salutis
Spreta labe sceleris,
Ut locis manere tutis
Summi possit aetheris.
4. Mirando gignit stuporem,
Quod puella bravium
Sic optaret et amorem
Sumere coelestium,
Ut lutum fictum honorem
Spernendo terrestrium.
5. Auctorem vitae dilexit,
Pro quo mori voluit,
Idola vana despexit,
Quorum cultum respuit,
Ut viveret Deo, flexit
Cor et laudes tribuit.

6. Contra ritum pugil fortis

Exstitit gentilium,
Nec timuit metu mortis

Subire martyrium,
Angelorum ut cohortis

Possideret gaudium.

. Triumphavit in agone

Et emisit spiritum,
Actu constans et sermone,

Ut haberet aditum,
Polo duplicis coronae

Obtinendo meritum.

. Laudes dentur trinitati,

Patri, nato, flamini,
Essentia unitati

Simplicique numini
Ac divinae majestati

Et sanctorum culmini.

Brev. Celsonense imp. Caesaraugustae 1514. — 3, 1 Annis fulgore. -3, 5 tutis ergänzt. — Dies Brevier enthält eine Reihe von Hymnem, demen ich weiter micht begegnet bin und die von ein und demselben Verfasser herzurühren scheinen. Ich werde denselben dem Vermerk beifügem: Verfasser:

Anonymus Celsonensis.

87. De saneta Agnete.

Ad Nocturnum.

1. Jucunda voce carminis
Agnetis, almae virginis,
Plebs decantet praeconia
Gratulando solemnia.
2. Quae Christi martyr exstitit,
Nam corde corpus praestitit
Pro fide ad supplicia
Anhelans ad coelestia.
3. Igne succensa flaminis
Mentis lumen ad culminis
Coeli direxit atria
Martyrii victoria.
4. Captus amore praesidis
Natus carnali tradidit,
Quae respuit jocalia
Virgo spernendo vitia.

5. Inquit: recede criminis

Fomes, aeterni luminis
Me subarrhavit dextera
Gemmarum dando munera.

. Agnetem nudam vestibus

Texit capillus pedibus,
Prostratus fit prostibulo
Principis haeres zabulo.

. Pugil constans fit numinis,

Palmam gestit certaminis,
Fide tulit martyrium,
Cur coeli sumpsit bravium.

. Patri, nato sit gloria

Et flamini, qui patria • Coelesti regnat coelitus Sanctorum summis laudibus.

Brev. Celsonense imp. Caesaraugustae 1514. — Verfasser: Anonymus

Celsonensis.

88. De sancta Agnete.

Ad Laudes. 1. Virtute vocis benignae 5. Terrae sponsi ut venemum Laudes chorus proferat Sprevit amicitiam, Agnetis, nam ejus digne Dulcem sponsum et amoenum Vitam nobis reserat Christum dantem gloriam Pudoris lumen insigne Sequens, veritate plenum Sacrique martyrii. Et fluentem gratia. 2. Non flectit terror tormenti 6. Fulget duplici corona A cultura latriae Coelesti palatio Nec errorem dedit menti Virgo, martyr et patrona Cultus idolatriae, Sanctorum collegio Amore novit ingenti Grata poli sumens dona Coelestis spem gaudii. Angelorum solio. 3. Res miranda, quod puella 7. Christus clamat: esto fortis, Foret brevis temporis De supernis finibus, Fortis, constans contra bella Nec te turbet timor mortis, Dura sui corporis, Nam cum meis civibus Ut sedere posset cella Manebis apertis portis Coeli sanctis civibus. Coeli gaudens, filia. 4. Quando praeses minabatur 8. Funde preces creatori, Inferre supplicium, Agnes, in articulo Agnes mente laetabatur Mortis, ut, cum detur mori, Divinum auxilium Expulso diabolo Rogans, quod a Deo datur Chaos non fero dolori Justis et fidelibus. Jungamur ergastulo. 9. Trinitati laudes demus, Patri, nato, flamini, Et in ipsis exsultemus Supplicando numini, Ut cum sanctis habitemus Per aeterna saecula. Brev. Celsonense imp. Caesaraugustae 1514. — 1, 2 Laudes consors. — Str. 7 mufs vermutlich — des simnes sowohl als des Reimes wegen — vor Str. 6 stehem. — 8, 4 Lücke; diabolo ergänzt. — Verfasser: Anonymus

Celsonensis.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Brev. ms. Illerdense anni 1451. Cod. Capit. Illerden. s. n. A. — Brev.

Illerdense imp. ca. 1533. B.

90. De saneta Agnete.
Ad Nocturnum.

1. Exsultet jam angelica
Turba coelorum modulis,
Terreni cantent cantica
Una senes cum parvulis.

2. Agnetis almae virginis
Recolentes memoriam,
Quam agnus et fons luminis
Desponsavit per gratiam.

3. Haec pupillari tempore
Novit, ut Deo viveret,
In puellari robore
Gratum ut fructum redderet.

4. Et linquens mundi pallium
Verbis doctrinae floruit
Scrutansque Christi studium
Tandem vitam promeruit.

5. Sit patri dominatio
Agnoque nato gloria,
Pneumati veneratio
Nobisque data gratia.

Brev. Illerdense anni 1451. Cod. Capit. Illerden. s. n. A. — Brev. Iller

dense imp. ca. 1533. B.

91. De sancto Andrea.

In Vesp. et Laud.

1. In hoc festo solemniter
Gaudentes unanimiter
Laudemus Dei filium,
Dilectorem humilium.

2. Qui de captura piscium
Ad salutem credentium
Andream traxit famulum
Vocans eum apostolum.

3. Hic bonis pollens moribus
Insignisque virtutibus
Achaiam provinciam
Duxit ad Dei gratiam.

4. Aegeas, hostis saevulus,
Jussit, ut Dei famulus
Taetro trusus in carcere
Caedatur multo verbere.

5. Hinc jussit carnificibus
Eum ligari funibus,
Ut cruce pendens inclitum
Ibi deponat spiritum.

6. In cruce pendens biduo
Praedicabat continuo
Et sic cum luce maxima
Coelum conscendit anima.

7. Te crucifixum poscimus, 8. Patri sit laus ingenito,
Ut crucifixi precibus Laus ejus unigenito,
Nos ad coeli palatia Lausque sit sacro flamini
Tua perducat gratia. Aeterno coeli numini.
Brev. ms. Calagurritanum saec. 15. Cod. Salmauticem. 186. A. — Brev.

Calagurritanum et Calciatense imp. Lucronii 1543. B.

92. De sancto Andrea.

Ad Nocturnum.

1. Andreae festum pariter 5. Hic praesulem piissimum,
Celebrantes concorditer Eidem devotissimum,
Psallamus Dei genito, Fraudes hostis evincere
Pro nobis morti dedito. Fecit coelesti munere.
2. Hic pulcher in sermonibus, 6. Hic a mortis periculo
Decorus in operibus, Sublato colli vinculo
Crucis Christi praeconia Fortunium eripuit
Diffudit in Achaia. Et tutum iter docuit.
3. Vocatus de navicula, 7. Jesu, redemptor unice,
Evadens mundi vincula, Nos te precantes respice,
Sequens Christum fideliter Ut Andreae suffragio
Coelis regnat perenniter. Coeli locemur solio.
4. Urbs Patras gaudet jugiter, 8. Regi superno supplices
Quam Andreas feliciter Laudes demus multiplices,
Decoravit martyrio Qui dat suis apostolis
Passus pro Dei filio. Congaudere cum angelis.
Brev. ms. Calagurritanum saec. 15. Cod. Salmanticen. 186. A. — Brev.

Calagurritanum et Calciatense imp. Lucroiuii 1543. B.

93. De sancto Andrea.
In Vesp. et Laud.

1. Senatus apostolici 3. 0 felix permutatio,
Inter bissenos principes Parvo vectus navigio
Crucis amator fervidus, Praedam captabat piscium,
Andreas fulget inclitus. Quam mox collegit hominum.

2. Christum vocantem sequitur 4. Claris laudum praeconiis
Inter primos collegii, Ejus triumphus colitur,
Egressus a navicula Qui, quam laudibus extulit,
Relinquit patrem ac retia. Crucem perferre voluit.

5. Patri sit laus ingenito,
Sit nato decus unico,
Sit paracleto gloria
In sempiterna saecula.

Brev. Abulense imp. Salmanticae 1551.

94. De saneto Andrea.
Ad Nocturnum.

. Andreae festum incliti 3. Coelestis verbi semina
Cuncta per orbis climata Achaiae per populos
Canoro laudum carmine Spargens ad Christi gratiam
Decantet nunc ecclesia. Gentem traxit innumeram.

. Apostolorum principis 4. Aegeae jussu funibus
Andreas frater exstitit, Adnexus cruci biduo
Ipsi conjunctus sanguine Fidem docet ac splendida
Ac passionis genere. Cum luce scandit aethera.

5. Aeterno patri gloria
Ejusque verbo genito
Cum procedente flamine
In sempiterna saecula.

Brev. Abulense imp. Salmanticae 1551.

95. De sancto Andrea.
In Vesp. et Laud.

. Exsultet coelum laudibus, 3. Hic primus Petro nuntiat,
Applaudat orbis jubilus, Ipsum venisse Messiam,
Dies celebris Andreae Christum vocantem promptior
Mundo coruscat, plaudite! Navi relicta sequitur.

. Johannes huic ostenderat 4. Hinc luci adhaerens luminum
Baptista solem lucifer, Lumen fit orbis fulgidum,
Primus piis hinc gressibus Piscator est hinc piscium
Vitae ducem secutus est. Factus piscator hominum.

5. Deo patri sit gloria,
Nato sacroque flamini,
Ut dent Andreae precibus
Nobis frui coelestibus.

Brev. Valentimum imp. Valentiae 15:33.

96. De sancto Andrea.
Ad Nocturnum.

. Aeterna Christi munera, 3. Hinc conjugem proconsulis,
Collata coelis Andreae, Urbes Achaiae et oppida
Spreto cubili vigiles Jugo subegit fidei,
Laeto canamus pectore. Servire Christo compulit.

. Navi relicta et omnibus, 4. In cruce pendens biduo Votis habendi et retibus, Beatus Christum praedicat, Christum secutus Andreas Multoque septus lumine

Pauper polos lucratus est. Scandit trinmphans aethera.

« PoprzedniaDalej »