Obrazy na stronie
PDF
ePub

76. De Omnibus Sanctis.

1. Tempore quo seritur, quod in arce poli reperitur,
Semina sancta serunt, bona colicaque sibi quaerunt.
2. Despiciunt mundum sancti miserum, furibundum,
Dumque fugant hostes, reserant coeli sibi postes.
3. Praemia dum cernunt, carnis cruciamina spernunt
Cordibus et laetis subeunt jucunda quietis.

4. Verticis evadunt mala, Christi per bona [vadunt],
Pauca serunt, sed multa metunt, in tempore retributionis.
Brev. Caesaraugustanum imp. Venetiis 1496.

77. De ss. Abdon et Sennen.

1. Vexilla nobis prodeunt
Cruore tincta roseo,
Quae pacis foedus ineunt
Juncta coelo sidereo.

Ad Vesperas.

2. Abdon et Sennen stemmate
Sunt exorti praefulgido,
Recto profecti dogmate
Adsistunt Christo splendido.

3. Persarum gente incliti,
Diva lege coerciti,
Vitam tenentes torpidam
Futuram optant solidam.

4. Sancti pro regno polico
Mortis ferunt atrocia,
Corde gerunt magnifico
Irrogata ludibria.

5. Feras ferebant leviter,
Poenis sunt torti graviter,
Sed trunctatis capitibus
Potiti sunt coelestibus.
6. Exaudiat nos miseros,
Cui sit honor et gloria,
Is, qui sanctos mirificos
Sua provexit gratia.

-

Brev. ms. Vicense saec. 14/15. Cod. Capit. Vicen. CVII. A. Brev. Vicense imp. Lugduni 1557. B.

78. De ss. Abdon et Sennen.

Ad Nocturnum.

1. Jam nunc est magni decoris
Concinere regi alto,
Cujus est, quidquid pectoris
Autro modulatur alto.

2. Abdon et Sennen meritis
Haec sacra templi moenia
Cunctis purgent demeritis,
Nostra servent confinia.

3. Judex cruentus Decius
Terrarum bona proferens,
Illos tentat Agricius
Hostile cor intus gerens.
4. Exaudiat nos miseros,
Cui sit honor et gloria,
Is, qui sanctos mirificos
Sua provexit gratia.

Brev. ms. Vicense saec. 14/15. Cod. Capit. Vicen. CVII. A Brev. Vicense imp. Lugduni 1557. B.

[blocks in formation]

Brev. ms. Vicense saec. 14/15. Cod. Capit. Vicen CVII. A. Brev. Vicense imp. Lugduni 1557. B. 1, 1 Exsultet choro sidere A. 1, 3 Sennen in aethera AB. 1, 4 perfundunt AB.

80. De sancto Achatio.

In. Vesp. et Laud.

1. Hymnum novae laetitiae
Chorus noster solemniter
Regi novae militiae
Solemnizet concorditer.

2. Haec est illa militia,
Cujus ductor Achatius,
Doctus mundi scientia,
Gaudet cum decem milibus.

3. Sacrificantes idolis

Et bellatores incliti
Prius erant in populis

Augusti valde cogniti.

4. His vocatis ad proelium Post felicem victoriam Christus redemptor omnium Suam dedit notitiam.

5. Quibus apparens angelus
In magni montis culmine
Docet eos ut sedulus
De magno Christi nomine.
6. Trino Deo et simplici

Laus, honor, virtus, gloria,
Hujus gregis mirifici

Prece ducat ad gaudia.

Brev. Compostellanum imp. Ulisiponae 1497. A. Brev. Auriense imp. Salmanticae 1501. B. 2, 2 doctor A.

2, 2 Acacius AB.

[blocks in formation]

5. Omnes suspensi capitibus
Petunt Dei magnalia,

Bina dona colentibus
Hujus festa solemnia.

6. Solutis a patibulis

Sepulturam corporibus
Consequuntur ab angelis
Datis Deo spiritibus.

7. Trino Deo et implici.

3, 2 ei AB.

3, 4 vincit AB.

Brev. Compostellanum imp. Ulisiponae 1497. B. Salmanticae 1501. B. suspensi?

Brev. Auriense imp.

[blocks in formation]

A.

82. De sancto Aegidio.

Ad Vesperas.

1. Athenis editus de stirpe regia
Patre Theodoro, matre Pelagia,
Sanctus Aegidius a pueritia

Praeclarus exstitit signorum gratia.

2. Electum coelitus vas auri solidum
Per vestem inopem ditavit languidum,
Salvavit alium veneno tumidum,
Hostem ab homine fugavit invidum.

3. Vana despiciens mundi praeconia,
Coelestis gratiae quaerens insignia
Natalis patriae linquens confinia
Fit solitarius in Septimania.

4. Vallatus undique coelesti lumine
Sacro reficitur Christi libamine,
Ubi cum lacrimis fuso precamine
Francorum principem solvit a crimine.

5. Tandem Christus eum de mundi carcere
Jubet feliciter coelos ascendere,

Signa, quae celebri complevit opere,
Quae vox, quae poterit lingua retexere.

6. Trinitati summae Deoque simplici
Decantemus hymnum affectu supplici,
Ut in examine cum stola duplici
Occurramus illi supremo judici.

Hymn. ms. Praedicatt. Valentin. saec. 14/15. Cod. Capit. Valent. s. n. Brev. Majoricense imp. Venetiis 1506. B. 1, 1 de fehlt B. Jede vierte Zeile ist in B, offenbar der Melodie wegen, verändert: 1, 4 Fulsit signorum gratia. - 2, 4 Hostem fugavit invidum B. 3, 3 linquens fehlt A. 3, 4 Vixit cum parsimonia B. 4, 4 solvi A; Solvit a stupro 5, 4 Quis potest tanta dicere B. 6, 1 que fehlt B.

crimine B.

6, 3

[blocks in formation]

6, 4 Eamus vero judici.

A.

[blocks in formation]

Hymn. ms. Praedicat. Valentin. saec. 14/15. Cod. Capit. Valentini s. n. Brev. Majoricense imp. Venetiis 1506. B.

A. 3, 1 praeponens caduca AB.

opprobria A.

AB.

[blocks in formation]

5, 4 regnat A.

[ocr errors]

2, 1 Fidelibus jungis 4, 1 misere te B. 4, 3 vitiorum 5, 3 Conscio claro A; reddat trinitati

84. De sancto Aegidio.

Ad Laudes.

1. Nobilium genitus genio

Nomine praeminet eximio
Forma boni, sacer Aegidius,
Vir deitatis amore pius.

2. Graecia docta virum genuit,
Doctores hic super enituit,
Divitiis superans alios,
Moribus aequiparando pios.

3. Sanat, ut induit, invalidum
Et precibus mare dat placidum,
Transit abinde sequendo Deum
Gallia laeta suscepit eum.

A.

4. Sana per Aegidii merita
Theodricae legitur genita,
Haec Arelas, ea Caesarius
Novit et ille Verendemius.
5. Solus et hic eremum coluit,
Huic ibi cerva ministra fuit,
Haec agitata cane fugiens
Tuta manebat eo rediens.

6. Rex facinus venit utque sciat,
Rex Karolus petit, ut veniat,
Karolo crimina notificat,
Ille patris bona multiplicat.
7. Gloria patri, simul genito,
Spiritui quoque paraclito,
Nos trahat hujus amor fidei
Ad bona semper amanda Dei.

Hymn. ms. Praedicatt. Valentin. saec. 14/15. Cod. Capit. Valentin. s. n.

Brev. Majoricense imp. Venetiis 1506. B.

2, 3 Doctor hic super AB.

2, 2 Gratia docta A.

3, 4 Galilaea AB.

5, 4 cor ediens A.

Str. 6 und 7 fehlen B. 6, 1 Sex flavius venit usque sciat A. — 6, 3 Karolo suo notificat A. 7, 1 Gloria patri et simul A.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »