Obrazy na stronie
PDF
ePub

2. Dies recolitur, qua urbs fortissima
De manu tollitur Afra saevissima,
Datur conjugibus fide rectissima
Trinum Deum colentibus.

3. Post tempus plurimum, quo fuit Hispania
Correpta Arabum fera vesania,

Tandem vult Dominus, ut haec insania
Vires deperdat protinus.

4. Ut ibi rutilet fides catholica
Deoque jubilet plebs apostolica,
Ubi tantopere fraus diabolica
Longo regnavit tempore.

5. Te, trina deitas unaque, poscimus,
Sic tu nos visita, sicut te colimus,

Per tuas semitas duc nos, quo tendimus,

Ad lucem, quam inhabitas.

-

Offic. ms. Granatense saec. 15. ex. Cod. Capit. Compostellani s. n. A. Brev. Granatense imp. Granatae 1544. B. 2, 1 qui urbs B. 2, 2 atra saevissima B. 2, 3 Datur principibus B; die conjuges sind die reges catholici Ferdinand und Isabella. 3, 1 fuit einsilbig.

25. In Dedicatione urbis Granatae.

Ad Laudes.

1. Verbum supernum dimicans

Fernandi regis dextera,
Granatae regnum vendicat
Vergente mundi vespere.

2. In quo jam hodie extollitur
Maxima verbi dignitas,
Cum corde et ore colitur
Vera ejus divinitas.

3. Quam saepe negat Mahumet,
Arianus stultissimus,
Fatetur tamen ipsemet,
Quod Jesus fuit sanctissimus.
4. Non capit ille insipiens.
Quod Dei omnipotentia
Sit hominem suscipiens
Salva utriusque essentia.

5. Laus Deo Patri et Filio

Una cum sacro flamine,

Quo verbum caro factum est
Ex illibata virgine.

1, 1 lies dimicat?

3, 4 fuit

Offic. ms. Granatense saec. 15 ex. Cod. Capit. Compostellani s. n. A. Brev. Granatense imp. Granatae 1544. B. wieder einsilbig.

26. In Festo Exaltationis Fidei seu in festo Granatae.

1. In cantico laetitiae

Applaudat terra gaudio,

Christicolarum gloria

Felicium eximia.

In Vesp. et Laud.

2. Et orbis cosmi integer
Exsultet et salubriter,
Nostrum clima praecipue
Illiberis solumine.

3. Quae longo postliminio
In compedibus insita,
En ipsa jam nunc libera
Ferdinandi suppetia.

4. Helisabeth consortio
Illiusque praesidio,

Quibus Deo quam maximo
Laudes dantur in numero.

Gloria tibi, Domine.

Brev. Compostellanum imp. Ulisiponae 1497. A.
2, 4 Illiberti solomine A.

imp. Salmanticae 1569. B.

27. In Festo Exaltationis Fidei.

1. Surgamus arcti latria Athanato[que] reddita Canamus in laetitia Regali pro victoria.

Ad Nocturnum.

2. Trophaea regum pangimus, Quibus Deo perpendimus Laudes enixe debitas Nostris psallentes vocibus.

Brev. Compostellanum

3. Nam si duliam mortalibus
Nostro debemus tempore,
Nullis dicamus justius
Hesperiae quam regibus.
4. Gloria tibi, Domine,

Qui natus es de virgine,
Cum patre et sancto spiritu
In sempiterna saecula.

Brev. Compostellanum imp. Ulisiponae 1497. A.

imp. Salmanticae 1569. B.

[ocr errors]

Brev. Compostellanum Ersteres mit der Rubrik: „Officium exaltationis fidei, quod ordinavit Rev. in Christo pater Didacus de Muros, episcopus Civitatensis, pro victoria civitatis et regni Granatae, regis et reginae nomine totiusque regni gratias agens Deo."

28. In Triumpho sanctae Crucis.
Ad Vesperas.

1. Jesu, redemptor omnium,
Gentes conserva supplices
Per tis crucis mysterium,
Quas sanguine mercatus es.
2. Omnibus confer gratiam,
Da robus, fer auxilium,
Ut mereamur veniam
Ignorantes exsilium.

3. Hoc tempore non adspice

Nostros reatus, quaesumus, Sed nos benigno conspice Tuo conspectu, poscimus. 4. Ad te clamantes, Domine, Tua nos dextra protegat Ab hac dira voragine, Quae nos glutire cogitat.

5. Ne nos hostis subripiat
Tuo nos vibra lumine,
Quod draconis eripiat
A toxicato fulmine.
6. Nostras preces ut audias,
Te postulamus affatim,
Et super hoc exaudias
Tuam plebem in perpetim.
7. Esto nostrum praesidium
Ignoscens culpis omnibus,
Christe, futurum praemium,
Rex ad te supplicantibus.
8. Succurre, sancta trinitas,
Frangens adversa proelia,
Ut tibi laudes debitas
Persolvamus cum gloria.

Brev. Toletanum imp. Venetiis 1483. A. 1492. B. Brev. Toletanum imp. Hispali

Brev. Toletanum imp. Venetiis Brev. Toletanum

1492. C.

[ocr errors]

Brev.

imp. Venetiis 1506. D. Brev. Toletanum imp. Lugduni 1551. E. Pallantinum imp. Pallantiae 1545. F. Brev. Conchense imp. Conchae 1558. G. Brev. Conchense imp. Conchae 1560 H. Brev. Pallantinum imp. Methymnae 1565. I. 1, 3 Per tuae crucis E; Propter crucis F. — F hat nur die Str. 1, 7 und 8; G und die Toletaner Breviere überschreiben das Officium: Triumphus belli de Benamarin. Die Details in diesen und den folgenden Hymnen beziehen sich auf die Schlacht von Tarifa 1340. Mariana II, 209: Nobis certissimis monumentis exploratum est 3. Kalendis Novembris, die lunae, victoriam nobilissimam partam esse, uti in fastis Toletanis notatum est; ubi anniversariis sacris festaque laetitia veteri instituto ejus diei memoria celebratur.

29. In Triumpho sanctae Crucis.
Ad Nocturnum.

1. Clangant coetus gloriosi

Melodiae carmina Hesperique bellicosi

Triumphi certamina, Quo Machometi dolosi Trucidantur agmina.

2. Albohacen excitavit

Grandes manus Africas, Afer quas ponto sufflavit Ad oras Hespericas, Quibus Hispanas turbavit

Gentes licet bellicas.

3. His Alphonsus, rex Castellae,

Sancto plenus flamine, Confisus in Compostellae

Rectoris tutamine,

Bellum parat sine felle

Duro cum certamine.

4. Atrociter circumquaque
Balearis verbera,

Humum velant undequaque
Occisorum viscera
Poenorum, et usquequaque
Coelo micant sidera.

5. O quantus armorum fragor
Duri Martis litibus,
Archoe buccinae clangor
Tortis tonant flatibus,
Castellae, Leon fit clamor
Hispanis equitibus.

6. Roboranti patri demus
Decus et imperium,
Rite ac Jesu cantemus
Citharis in cordium

Spirituque exsultemus
Populi fidelium.

Brev.

Brev. ms. Toletanum saec. 14. Cod. Capit. Toletani 33-6. A. ms. Toletanum saec. 15. Cod. Capit. Toletani 33-9. B. Brev. Toletanum imp. Venetiis 1483. C. Brev. Toletanum imp. Venetiis 1492. D. Brev. Toletanum imp. Hispali 1493. E. Brev. Toletanum imp. Venetiis 1506. F. Brev. Toletanum imp. Lugduni 1551. G. Brev. Pallantinum imp. Methymnae 1565. H. Brev. Conchense imp. Conchae 1558. I. Brev. Conchense imp. Conchae 1560 K. 2, 1 Aliboacem DI; Mariana 1. c. nennt den Mann Albohacenus; sonst heifst er Abul Hassan oder Abu'l-Hasan Ali und regierte 1331-1348. 2, 3 Affer DI. 3, 1 Alfons XI.

30. In Triumpho sanctae crucis.

1. Mucro secat Iberorum

Cuspide durissima

Acies per barbarorum
Virtute fortissima
Christo firmante suorum
Corda fidelissima.

Ad Laudes.

2. Colla parant cruentatis
Hispanorum ensibus
Mauri cruribus contractis,
Christi duris manibus,
Quos in fugam premunt actos
Equorum incursibus,

3. Dum regem Marochiorum Confidentem agmine Vicit rex Castellanorum Transacto jam flumine Salado in vi armorum

Crucis cum velamine.

4. Portugalliaeque rege

Granatae rex vincitur, His prostrantur suo grege, Machomet quis colitur, Exaltata nostra lege Christus benedicitur.

5. Roboranti patri demus.

Brev. ms. Toletanum saec. 14. Cod. Capit. Toletani 33-6. A. ms. Toletanum saec. 15. Cod. Capit. Toletani 33-9. B.

1493. E.

Brev.

Brev. Toletanum

imp. Venetiis 1483. C. Brev. Toletanum imp. Venetiis 1492. D. Brev. Toletanum imp. Hispali Brev. Toletanum imp. Venetiis 1506. F. Brev. Toletanum imp. Lugduni 1551. G. 3, 5 Mariana 1. c. nennt den Flufs Salsus, Gams III, 382 Salgado; der richtige Name ist der obige. 4, 3 sua grege D. 4, 4 Mochomat D, Machomat G.

31. Ad Completorium.

1. Ecce jam declinat dies, jam venit ad vesperum, Flammis vero paucis solis, unde venit, revocans,

Ordinem suum observans

mundi clausit tenebras.

2. Nos indigni peccatores

te precantes quaesumus,

Non secundum mala nostra
tu nobis retribuas,

Sed preces, quas te precamur,
tu, Christe, suscipias.

-

Brev. Urgellense imp. Venetiis 1483. Der volle Text dieses Liedes ist bereits Analecta XII, 18 aus dem Brevier von Elne mitgeteilt, weshalb hier nur die noch übrigen Abweichungen folgen. 1, 1 In der fehlerhaften Anfangszeile des Elnense ist das erste, nicht das zweite dies zu tilgen. 3, 3 frontes nostros. Dieser offenbar alte Hymnus macht seiner ganzen Haltung nach sehr den Eindruck mozarabischer Herkunft. Ich vermag ihn aber in Handschriften dieses Ritus nicht nachzuweisen.

32. Hymnus pro pluvia.

1. Creator, Deus, omnium, Exaudi preces supplicum, Da nobis guttas imbrium Et cunctis rorem coelicum.

2. Qui cuncta regis maria

Et separas ab arida,
Detur pluviae gratia
Telluri, quae est arida.
3. Qui Moysi eduxisti

Potus de rupe rivulos
Et populi dux fuisti,
Da nobis aquae poculos.
4. Qui totam terram rigasti
Paradisi fluminibus,

Ter mille bis satiasti
Mentes ex quinque panibus.

5. Qui signo admirabili

Aquam in vinum mutasti, Sic terrae inarabili Funde rorem, quem creasti. 6. Qui fudisti de latere

Aquam una cum sanguine, Pluviam nobis mittere Non tardes magno semine. 7. Ut quid, Deus, repulisti Nos, tuae oves pascuae, Ut quid in nos erexisti, Furori pacem miscue. 8. Domine, Deus Abraham, Nunc dona nobis pluviam Et fructus abundantiam, Simul salutis copiam.

9. Mittas nobis auxilium Atque tempus irriguum

10. Thesauros tuos aperi
Et coelicas cataractas,
Da imbrem tuo operi
Ne populos atteras.

11. Gloria sit creatori,

Qui crebram fluat pluviam,
Ut opus credat actori
Laudemque det plasmatori.
. 3, 4 aqua.

Brev. Urgellense imp. Venetiis 1487. 6, 3 Pluvia. 7, 3 ergänze te erexisti? - 10, 2 Et coelicas. characteres. 10, 4 lies Neque populos? Das an letzter Stelle vom vorigen Hymnus Bemerkte dürfte auch von diesem Liede Geltung haben, um so mehr, als das Gothische Brevier reich ist an Hymnen für ähnliche Anlässe.

[blocks in formation]

Brev. Ord. Immaculatae Conceptionis imp. Compluti 1551.

[ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

6, 3 ejus scismate.

34. De Conceptione BMV.

1. Candor aeterni flaminis

Ad Nocturnum.

Lustravit hanc stelliferam,
Quae talis ortu germinis
Normam fregit pestiferam.

2. Status facturae labilis
Duo traxit principia,
Quae si foret durabilis,
Nulla essent mancipia.

« PoprzedniaDalej »