Obrazy na stronie
PDF

4. Nomen aeternam referens salutem,
Morte quam nobis propria redemit
Perditam primi vitio parentis
Non bene cauti.

5. Gloriam patri referant beati,
Gloriam nato populi redempti,
Plamini sancto sine fine laudes
Concinat orbis.

Brev. Pallantinum imp. Pallantiae 1545. A. — Brev. Cordubense imp. Cordubae 1557. B. — Brev. Ord. S. Mariae de Mercede imp. Lugduni 1560. C. — Brev. Seguntinum imp. Seguntiae 1561. D. — Die Strophen 2 und 3 nur in C. — 4, 2 Morte qua nos propria D. Der Hymnus dient in Vesp. et Laud. ABD.

6. De Nomine Jesu.
Ad Nocturnum.

1. Nocte psallendo vigilet piorum
Turba, te Jesum veneremur omnes,
Et tuum nomen famuli canamus
Supplici mente.

2. Trinitas nomen dedit hoc, vocavit
Virgo, quam prius docuit superni
Nuntius nomen pariterque causam
Nominis almi.
3. Namque cum virgo thalamo lateret
Mentis in coelos oculis levatis,
Missus e coelo Gabriel repente
Angelus intrat.

4. Nuntiat sacrum radians et ingens
Nomen immensum sine fine Jesu,
Summa quod solum tulit universo
Gaudia mundo.

5. Gratias patri meritas agamus,
Gratias Jesu sine fine Christo,
Pneuma procedens ab utroque nostras
Accipe grates.

Brev. Pallantinum imp. Pallantiae 1545. A. — Brev. Cordubense imp. Cordubae 1557. B. — Brev. Ord. S. Mariae de Mercede imp. Lugduni 1560. C. — Brev. Seguntinum imp. Seguntiae 1561. D. — Str. 3 und 4 nur in C,

7. De Nomine Jesu.
Ad Laudes.

1. Jesus, aeterni soboles parentis,
Jesus, humani generis redemptor,
Nos suo semper sibi dedicatos
Nomine servet.

2. Nomen hoc ingens, hilarat quod omnes,
Omnium mentes faciens beatos,
Quotquot a primo meruere vitam
Cardine mundi.

3. Quod quidem nullus potuit virorum
Assequi plene, potuit nec ullus
Angelus, quamquam Seraphim adhaerent
Proxima Christo.

4. Hunc adoremus latria potentem,
Verticis nutu quatit hic Olympum,
Si quid aut ultra latria valemus
Reddere majus.

5. Sit patri summo decus et perennis
Laudis immensae cumulus, sit una
Filio, cum quis pariter colatur
Spiritus almus.
Brev. Ord. S. Mariae de Mercede imp. Lugduni 1560.

8. De nomine Jesu.

In Vesp. et Laud.

1. 0 sole Jesu clarior 3. 0 mentis oblectatio,
Et balsamo suavior, Amoris o perfectio,
Omni sapore dulcior, Tu nostra gloriatio,
I)ulcore et omni gratior. Mundi salus, spes unica.

2. Amor tuus nos afficit, 4. Quocunque, Jesu, duxeris,
Odor tuus nos recreat, Calcabo sectans aspera,
Nullum timentem deseris Tu dux ad astra et semita.
Omnique amanti sufficis. Sis meta nostris cordibus.

5. Jesu, tibi sit gloria.

Antiph. ms. Augustin. saec. 16. Cod. Praedicat. Salmanticem. s. m. — Es braucht wohl nicht bemerkt zu werden, dafs dieser und der folgende Hymnus nichts als eime Plünderung und Entstellung des bekanntem Jesu dulcis memoria sind.

9. De Nomine Jesu.

Ad Nocturnum.

1. 0 vita Jesu cordium, 3. Jesu, reis spes unica,
Dans vera nobis gaudia, 0 quam pius petentibus,
Quin melle semper dulcior 0 quam bonus quaerentibus,
Jesus fit in praesentia. Verum quid adsequentibus.

2. Nil lingua profert sanctius, 4. Nulla explicat facundia,
Nil auris audit gratius, Nullus character exprimit,
Nil cogitat mens dulcius, Expertus autem concinet
Nil cor amat praestantius. Jesum colentis gaudia.

5. Jesu, tibi sit gloria.

Antiph. ms. Augustin. saec. 16. Cod. Praedicat. Salmanticen. s. m.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Ad Laudes.

1. Illuxit dies inclita, 3. Nunc jubilationibus
Qua credimus pollicita Omnes plaudant cum manibus
Condonari poscentibus In his tantis solemnibus
Christi sacris operibus. Nobis regnum praebentibus.

2. Qui glorioso lumine 4. Ubi jam transfiguratum
Prae solis claritudine Trinum et unum Dominum
Transfiguratur hodie Conspiciemus splendidum
Sub deitatis specie. Ei cantantes canticum.

5. Gloria tibi, Domine,
Splendenti claro lumine,
Cum patre et sancto flamine
In sempiterna saecula.

Brev. Compostellanum imp. Salmanticae 1569.

13. De Vulneribus Christi.
Ad Vesperas.

1. Totus affectu reverenter orbis
Intimo cordis veneremur agni,
Qui gregem nostrum reparavit unus,
Stigmata quinque.

2. Haec tulit nostri generis redemptor,
Ut forent lapsus veteris medela,
Utque coelesti frueremur aula
Labe carentes.

8. Is pedes ambos pariter manusque
Pertulit diros reserare clavos,
Et latus ferro fluvium cruoris
Spargere fossum.

4. Cumque vexaret cruciatus illum,
Non tamen poenas vetuit subire
Intimum numen, nec opem relicto
Attulit ullus.

5. Languidum quamvis foret usque totum
Corpus, horrendos jugiter dolores
Vulnerum, tormen superavit atrox
Stigmate notum.

6. Atra quae primum fuerant, refulgent,
Visa quae primum fuerant amara,
Jam placent passo nimiumque fiunt
Dulcia Christo.

7. Quinque pro plagis honor increato
Sit patri, nato pariterque sacro
Pneumati passim simul et perennis
Gloria semper.

Brev. Oscense et Jaccense imp. 15**.

14. Feria Quinta Majoris Hebdomadae.

Ad Mandatum. 1. Dum pietas multimoda, 2. Editus absque macula Deus gubernans omnia, Mundi piavit scelera, Per virginem puerperam Devicto mortis principe Formam sumpsisset carneam, Spem dedit nobis veniae, In hujus mundi area Testantur evangelica Grana sevit vitalia. Divinitus eloquia.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »