Obrazy na stronie
PDF
ePub

ASHMOLEAN

OXFORD

MUSEUM

5 FER 1957

ART

PROLEGOMENA.

Quum in hoc quoque Origenis Operum edendo Tomo

eandem, quam superius, secutus sim normam, et quum praeter omnem exspectationem hujus quoque Tomi moles accreverit, monita Ruaei ad Tomos VIII. IX. et X. spectantia in fronte posuisse, indicem vero locorum ex V. et N. T. desumtorum, eorumdemque in iisdem tribus Tomis obviam factorum, in fine Tomi apposuisse sufficiat.

I.

MONITUM AD ORIGENIS EEHTHTIKA IN GENESIN.

I. HIERONYMUS in Prologo praefixo suae interpretationi homiliarum, quas in Ezechielem Origenes habuit:,,Illud, inquit, breviter admoneo, ut scias Origenis opuscula in omnem scripturam esse triplicia. Primum ejus excerpta, quae graece oxólia nuncupantur, in quibus ea, quae sibi videbantur obscura, atque habere aliquid difficultatis, summatim breviterque distinxit; secundum ouiλntizòv genus, de quo et praesens interpretatio est; tertium quod scripsit ipse Tóμovs, nos volumina possumus nuncupare: in quo opere tota ingenii sui vela spirantibus ventis dedit, et recedens a terra in medium pelagus aufugit." Quid sint scholia, quid homiliae, quid tomi, fuse edisserit

Huetius Origenianorum lib. III. cap. 2. sect. 1. num. 2.

3. et seqq.

II. Eusebius lib. VI. Hist. Ecclesiast. cap. 24. duodecim tantum commemorat in Genesin Tóuous. Eusebium secutus est Suidas. Verum bis ab Hieronymo tredecim numerantur Tom. IV. novae edit. pag. 430. et Tom. II. pag. 562., ubi explicans, quae capite quarto Geneseos scripta sunt de Cain et Lamech, Damasum Papam monet Origenem duodecimum et tertium decimum in Genesin librum de hac tantum quaestione dictasse. Hinc in Eusebii loco mox citato suspicatur Huetius vel errorem esse librarii, qui adscripserit ‹ß'. pro y., vel certe in eo Codice, quo utebatur Eusebius, in unum coaluisse posteriores libros duos, utpote qui circa idem argumentum versarentur. Ut ut est, e posteriori Hieronymi loco, ubi tredecim numerantur, liquet hosce commentarios non progressos esse ultra Geneseos caput quartum. Huc pertinet quod lib. VI. contra Celsum citat ipse Origenes, quae in Genesin scripserat ab initio libri usque ad haec verba:,,Hic est liber Generationis Adam" etc., quibus capitis quinti initium continetur. Eosdem tomos citatos reperimus contra Celsum lib. IV. Tom. 35. in Matthaeum, lib. I. пεдì άoxш cap. 3. et lib. II. cap. 3. Octo priores Alexandriae ac proinde ante annum 232., quo ex hac urbe Caesaream se recepit Origenes, elucubratos esse in libro nono significabat, teste Eusebio lib. VI. Hist. Eccl. cap. 24. Observatione item dignissimum est, quod Socrates lib. III. Hist. Eccles. cap. 7. ait: „Royévns δὲ πανταχοῦ μὲν ἐν τοῖς φερομένοις αὐτοῦ βιβλίοις ἔμψυχον τὸν ἐνανθρωπήσαντα οἶδεν. Ἰδικῶς δὲ ὁ εἰς τὴν Γένεσιν αὐτῷ πεπονημένος ἔννατος Τόμος τὸ περὶ τούτου μυστήριον ἐφανέρωσεν, ἔνθα Ἀδὰμ μὲν τὸν Χριστὸν, Εὔαν δὲ τὴν ἐκκλησίαν εἶναι πλατύτερον κατεσκεύασε.“ Origenes quoque in omnibus libris suis Christum ho

minem factum anima praeditum esse agnoscit. Sed specialiter in nono Tomo Commentariorum, quos scripsit in Genesin, hujus rei sacramentum exponit: quo loco Adamum quidem Christi, Evam autem ecclesiae typum gerere pluribus verbis asseruit. Denique notandum Tóuovs in Genesin non diversos videri ab illius opere, quod Hieronymus epist. 41. alias 65. Hexaëmeron vocat, cum ait: „nuper sanctus Ambrosius sic Hexaëmeron illius compilavit, ut magis Hippolyti sententias Basiliique sequeretur.“

III. Ex horumce in Genesin librorum Praefatione fragmentum unum, et aliud quoque e libro primo recitat Pamphilus martyr in Apologia. Ex his item Tomis fragmenta duo suis de Praeparatione Evangelica libris Eusebius inseruit. Prius exstat libro septimo cap. 20., et capitis prioris Geneseos versum duodecimum explicat; Commentariorum autem partem esse Poex stilo arguitur, ut optime adnotavit Huetius. sterius illustrat capitis ejusdem versum decimum quartum; jacet autem in libro sexto Eusebii Praep. Evang. capite undecimo. Habetur etiam, inquit Huetius, in Philocaliae capite 22. fragmenti hujus pars aliqua, unde discimus e tertio Tomo Commentariorum OriAt fallitur vir clarissigenis depromtum illud esse. mus, cum ait hujus fragmenti partem tantum aliquam haberi in Philocaliae capite 22., cum longe prolixius sit istud fragmentum in Philocalia, quam apud Eusebium, ubi desiderantur, quae in nostra editione num. 12. 13. et 14. reperiuntur. Aliud praeterea reperitur fragmentum Philocaliae capite 14., ubi ex eodem Tomo tertio petitum id esse significatur. Denique Eusebius Hist. Eccl. lib. III. cap. 1. aliud exhibet, quod in nostra editione omittendum esse non duximus. Haec sola sunt fragmenta, quae ad Tomos pertinuisse adfirmare possumus. Theodoretus quidem in

Genesin quaest. 20. ex Origene citat expositionem versus 26. cap. 1. Geneseos:,,faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram :" et sanctus Eustathius, in dissertatione de Engastrimytho adversus Origenem, locum ejus de paradiso exhibet, quem valde vituperat. Verum an duo haec fragmenta Tomorum pars fuerint, neuter significavit. Alia insuper in Mss. Graecorum Patrum in Genesin catenis Origenis nomine circumferuntur, quae editioni quoque nostrae inserenda esse duximus, praemonito hic lectore levem nonnunquam esse catenarum fidem, quippe quae saepe auctorum nomina permisceant, et aliud pro alio adscribant; et praeterea incertum esse, unde Origenianae ejusmodi symbolae in Genesin petitae sint, an e Tomis, an e scholiis, an ex homiliis, an denique ex aliis ejus in diversos Scripturae sacrae libros Commentariis. Certe ex tot fragmentis, quae catenae exhibent, vix duo aut tria comperimus ad homilias in Genesin pertinere.

IV. Hieronymus Tom. IV. novae editionis Classe tertia Epist. pag. 430. indiculum texens librorum Origenis, sic orditur:,, scripsit in Genesin libros tredecim: .mysticarum homiliarum libros duos: in Exodo excerpta, in Levitico excerpta." Isthaec series manifeste indicat ad Genesin pertinuisse mysticas hasce homilias; nec alio sensu Hieronymi locum accepit Sixtus Senensis lib. IV. pag. 352., ubi etiam opinatur septemdecim, quae hodie latine exstant in editionibus Merlini et Genebrardi, illarum partem fuisse. „Huic ego, inquit Huetius, neutiquam assentiri possum: homiliae enim, quas habemus, ex tempore videntur pronuntiatae, et ab actuariis in literas relatae; mysticae vero meditate per otium elaboratae et ab Origene ipso editae sunt." Non equidem infitias iverim alias per otium meditate elaborasse Origenem, alias ex

« PoprzedniaDalej »