Obrazy na stronie
PDF
ePub

que eorum aliquando ad semet ipsos transferentes, aliquando vero super ipsos relinquentes. Sed nos 1) contendere debemus, ut occuramus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: ut utamur libertate votorum, et ita adhaerere Domino festinemus, ut cum ipso unus spiritus simus, et ipse in nobis maneat, et nos in ipso: et nihil in nobis femineum, nihil parvulae aetatis habeatur, ne necesse sit nobis sub tutoribus et procuratoribus derelinqui a patre: sed festinemus audire illam a Domino et Salvatore nostro vocem, qua 2) ait: „ipse pater diligit vos:" ipsi gloria in saecula saeculorum, Amen!

[ocr errors]

HOMILIA XXV.

De ultione, quae in Madianitis facta est.

1. In superioribus fornicati sunt filii Israel cum mulieribus Madianitarum, et hoc fuit scandalum filiis Israel, in quo offenderunt Deum, et ad iracundiam provocaverunt sanctum Israel. Nunc autem posteaquam pertulit Israel, quae 3) pertulit: „locutus 4) est, inquit, Dominus ad Mosen, dicens: ulciscere ultionem filiorum Israel de Madianitis, et ad ultimum apponeris ad populum tuum." Igitur scandala, quae acciderant Israelitis, quoniam tergiversatione Madianitarum acciderant: ipsi enim subornaverunt mulieres, quae eos deciperent, ut peccarent coram

1) Deest,,nos" in sola ed. Ruaei.

2) Edd. Merlini: „qua ait ipse: pater diligit vos“ etc. Cfr. ev. Joann. XVI, 27.

3) Cod. sancti Theodorici:

meruit perpeti." R.

4) Num. XXXI, 1. 2.

,, quae pro facto suo

Domino: illi quidem pro peccato suo pertulerunt vindictam, mediocrius tamen et parcius: hi vero, qui iis fuerunt causa peccandi, multo vehementiori subjacent ultioni. Unde edocemur, quia longe sit gravius aliis causam praebere peccati, quam ipsum unumquemque peccare: sicut et Dominus designat, cum dicit, quia „, melius') fuerat homini illi non nasci,“ aut „molam 2) asinariam alligari circa collum ejus, et praecipitari in profundum maris, quam ut scandalizet unum de pusillis istis." Simulque advertendum est, quoniam quidem nomen scandali a nonnullis incompetenter praesumitur. Illud igitur scandalum dicitur, ubi recto itinere ambulanti deceptio aliqua instruitur ad peccandum, et subjicitur causa peccati: sicut et Madianitae, ambulantibus in lege Domini Israelitis, et custodientibus castitatem, subornaverunt mulieres, quae eos deciperent ad peccandum. Causam ergo praebere peccati, hoc est scandalizare. Verum tamen datur vindicta, sed multo gravior in eos, qui scandalizaverunt, et qui causam peccati praebuerunt, quam eos, qui peccaverunt. Simul autem et illud observa, quod iis subjecit:,,novissime 3) autem, inquit, et tu apponeris ad populum tuum." Si quando nobis cum Samaritis sermo est, quoniam quidem resurrectionem mortuorum negant, nec recipiunt futuri saeculi fidem, perurgeamus eos ex iis verbis, quibus Dominus dicit ad Mosen, quia apponatur ad populum suum. Nemo enim apponitur ad eos, qui non sunt. Unde constat esse aliquem populum, cui Moses post vitae hujus exitum dicitur applicandus. Quia ergo prophetis non credunt Samaritae, ex quibus posset resurrectionis mortuorum latius fides approbari, ex iis saltem Mosis libris, quos recipiunt, et quorum auctoritatem fatentur, convincendi sunt et

in

1) Marc. XIV, 21.
3) Num. XXXI, 2.

2) Luc. XVII, 2.

curandi, si tamen oportet. Babyloniam curari. Est ergo locus hic resurrectionem mortuorum evidenter ostendens. Designat enim esse populum, cui post obitum suum Moses adjungendus sit, et ad quos pro suis meritis transferendus.

2. „Post') haec locutus est Moses ad populum, dicens: armate ex vobis viros, et belligerate adversum Madian, reddere vindictam in Madian a Domino: mille ex tribu, et mille ex tribu, ex omnibus tribubus Israel mittite ad belligerandum." Attendite lectioni. Non solum enim ad auditum sermonum, sed ad rerum considerationem intendendus est animus. Recordare praeterita, audi praesentia, quae sequuntur adverte. Confer priora posterioribus, et divinarum virtutum magnificentiam contemplare. Filii Israel dudum sexcenta millia fuerant armatorum, qui processerant adversum Madian, et hi omnes victi sunt, quoniam peccatum erat in ipsis. Nunc vero victores Madianitae, qui sexcenta millia fugaverant, vincuntur a duodecim millibus, ut scias, quia non in multitudine, nec in numero militum vincit Israel, sed justitia et pietas est in iis, quae vincit. Propterea deni-que et in benedictionibus eorum dicitur2), quia, si servaverint legem Domini, unus ex ipsis persequatur mille, et duo vertant decem millia. Vides ergo, quia multo plus valet unus sanctus orando, quam peccatores innumeri proeliando. Oratio sancti penetrat coelum. Quomodo non et hostem vincat in terris? Et ideo omnimode studendum est quaerere primo, et custodire justitiam Dei. Quam si obtinueris, et servaveris, omnes tibi hostes ipsa subjiciet: si fueris indutus, sicut Apostolus dicit 3), loricam justitiae, et accinctus veritatem, si galeam salutis acceperis, et gladium spiritus, et ante omnia scu

1) Num. XXXI, 3. 4. 3) Ephes. VI, 14 — 17. ORIGENIS OPERA. TOM. X.

2) Levit. XXVI.

20

tum fidei, in quo possis omnia jacula maligni ignita exstinguere. Talibus enim instructus armis universa diabolica castra, omnemque ejus fugabis exercitum, et cum fiducia cantabis:,,si 1) consistant adversum me castra, non timebit cor meum: si insurgat in me proelium, in hoc ego sperabo." Congrediuntur ergo duodecim millia adversum Madianitas, et 2),, interficiunt, inquit, omne masculinum eorum, et reges eorum, et Balaam, filium Beor, interfecerunt gladio cum reliquis vulneratis eorum." Quod in superioribus quaerebamus, quomodo de Scripturis probari possit, Balaam consilio subornatas esse mulieres Mádianitarum, quae deciperent filios Israel ad fornicandum, praesens hic Scripturae locus evidenter ostendit, dicens eum peremtum esse gladio, velut auctorem scandali, quod immissum est filiis Israel. Dicitur autem de eo et in sequentibus adhuc evidentius hoc modo: ,,et) ait ad eos Moses: cur vivam reservastis omnem feminam? Ipsae enim sunt, quae filios Israel sccundum verbum Balaam apostatas fecerunt." Interficiuntur autem et reges Madianitarum, atque illi, qui prius a mulieribus victi sunt, nunc expiatione habita, et gesta poenitentia, etiam reges vincunt. Ex hoc intelligamus, quantum valeat conversio ad Deum, quantum prosit emendatio peccatorum. Omne masculinum, omnes reges Madianitarum vincuntur, et perimuntur ab iis, qui per correptionem Domini, et per gestorum poenitentiam correpti sunt, et emendati. Quinque ergo reges Madianitarum referuntur ab Israeliticis militibus superati.

.

3. Sed et nomina eorum curae fuit scripturae divinae memorare 1). ,, Evin, ) inquit, et Rocon, et Sur,

1) Psalm XXVI, 3.

3) Num. XXXI, 15. 16.

2) Num. XXXI, 7. 8.

*) Mss.,,memorare." Libri editi (v. c. edd. M.): ,,memorari." R.

"). Num. XXXI, 8. Edd. Merlini constanter: Evvin.

[ocr errors]

et Ur, et Roboc." Isti sunt, qui regnant apud Madianitas, quos superare, et penitus debent exstinguere omnes, qui militant Deo. Evin namque belluinus, vel ferinus interpretatur. Et quomodo poteris placere ei, qui te probavit, si non abscideris a te, et penitus peremeris beliuinos et feros mores? Quomodo poteris ad mansuetorum beatitudinem pervenire, nisi prius interficias Evin, et morti tradas prius ') iracundiae feritatem? Ego puto, quod nomina haec scriptura divina non pro historia narraverit, sed pro causis et rebus aptaverit. Nam putas fuerit aliquis ita stultus, qui filio suo nomen Belluinus imponeret? Sed hoc arbitror magis, quod instructioni animarum prospexerit sermo divinus, volens nobis ostendere, quod adversum hujusmodi vitia militare debeamus, et de habitaculis ea carnis nostrae depellere, et 2) istos reges fugare de regno corporis nostri: quod Apostolus evidentius designat, dicens: „non 3) ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore." Vis autem videre, *) quoniam non solum apud sanctos nomina pro rebus aptantur, sed etiam apud Gentiles, et Barbaros? De sanctis quidem notum est, cur Abram Abraham vocitatus sit, et Sarai Sara, et Jacob Israel. Doceamus autem, quod mos iste habeatur etiam apud Barbaros. Nonne unus ex filiis Israel a parentibus suis Joseph nomen acceperat? Cum autem transiit in Aegyptum, et stetit ante Pharaonem, commutavit nomen ejus, et de Joseph cognominavit eum Psomphtomphanec,) quod lingua sua Pharao de secretorum, vel somniorum revelatione composait. Et non solum Joseph huic apud Pharaonem ex

1) Edd. Merlini: potius.

2) Deest,,et" in ed. Ruaei.
3) Rom. VI, 12.

4) Edd. Merlini: dicere.

5) Cfr. Genes. XLI, 45.

« PoprzedniaDalej »