Obrazy na stronie
PDF
ePub

humili adhæsione consentietis: tunc a subditis vobis ovibus integram obedientiam exigetis, cum eam Romanæ Ecclesiæ, cui vos subjectos esse cognoscitis, pleno animo præstiteritis.

«

Maneat ergo, venerabiles Fratres, suus episcopali ordini honor et dignitas; sed quos posuerunt Patres nostri terminos non excedat; Romanam Ecclesiam ecclesiarum omnium Matrem ac Magistram nulli inferiores Antistites judicare aut docere præsumant, aut post ejus judicare judicium: sed quæ Roma<< nus Pontifex (veteres vobis Gallicanos Canones recitamus) se«< cundum suum sacrum ministerium, auctoritate Apostolica « decreverit, in summa veneratione ab omnibus suscipiantur, « et debita illi obedientia in omnibus conservetur (1), et maxime << ab his » (ut olim Gallus Antistes et quidem non ignavus episcopalis amplificator juris admonuit)(2), « qui in illis regionibus habitant, in quibus, divina gratia per ejus prædicationem, << omnes in fide genuit, et Catholico lacte enutrivit. »

«

>>

Non ut confundamus vos, hæc scribimus; sed pro Pastorali nostra sollicitudine, quam vobis debemus impendere, ut fratres, et filios carissimos admonemus, rogamus, et obsecramus in Domino Jesu, ne effusa nimis de Apostolica Sede, amantissima Parente vestra, unde vobis religionis, propitio Christo, fons et origo manavit, ejusque Constitutionibus et Decretis scribendi, judicandive licentia cæteris per universam Dei Ecclesiam, offendiculo sitis. Dispensatio enim Nobis credita est, et ad Nostrum tendit reatum, si, contra paternarum regulas sanctionum beati Petri ejusque Sedis causam deseramus; quoniam si negligenter ea, quæ male usurpantur, omittimus, excessus viam aliis aperimus.

Nemo vos seducat inanibus verbis, aut falsa vobis protendendæ magis auctoritatis vestræ promissione, blandiatur. Discamus omnes non altum sapere, sed timere, cum scriptum sit: Rectorem te posuerunt, noli extolli: cumque admonente Domino studere debeamus, ut, qui major est in nobis fiat sicut minor, pudeat et qui minores sunt, Majori se æquare, quin et præferre quodammodo velle videantur. Charitatem sectemur, sine qua nihil

(1) Concil. Pontigon., cap. 2, tit. 9, anno 876.

(2) Hincm.; Rhem. in Præf. opusc. De divortio Lothar. et Thietbergæ.

sumus, quæ non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, et multo minus quæ sua non sunt tentare præsumit. Maneat dispositio veritatis ipso Christi verbo firmata, quod etiamsi cœlum et terra transierint, præterire non potest, ut scilicet beatus Apostolus Petrus, cujus adhuc in sua Sede vivit potestas, et excellit auctoritas et cujus etiam dignitas in indigno hærede non deficit, confirmare debeat fratres suos non ipse a fratribus confirmari (1).Unitatem demum Catholicæ Ecclesiæ, rejectis vanis et inutilibus contentionibus, quæ magis quæstionem præstant, quam ædificationem Dei, firmiter custodiamus; unitatem scilicet illam quæ, ut a majoribus nostris accepimus, in eo potissimum sita esse dignoscitur, ut, quamvis in populo Dei mulli sacerdotes sint multique pastores; omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus (2).

Et apostolicam benedictionem vobis omnibus, Venerabiles Fratres, quos sincera in Christo charitate diligimus, quare et vobis liberius ad utilitatem vestram loquimur, peramanter impertimur.

Datum Romæ, ad Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die decima quinta Januarii MDCCVI, Pontificatus nostri anno

sexto.

[ocr errors]

(1) « A te emendari Ecclesiam Romanam nihil opus erat; nam illa... potestatem a Christo accepit regendi alias et gubernandi, confirmandi et corrigendi, non ut ipsa confirmetur ab aliis. Et tu, inquit Salvator ad Petrum, aliquando conversus, confirma fratres tuos. Non dixit: Confirmare a fra« tribus tuis, sed confirma. » (Josephus Episcop. Methonensis ad Marc. Eugen. Ephesin. Metropolitanum.)

[ocr errors]

(2) S. Leo, Serm. 3, de Assumptione sua.

Huitième préjugé. L'auteur se contredit plus d'une fois dans le cours de son livre..........

Neuvième préjugé. L'auteur n'est pas toujours exact sur les faits historiques...

L'INFAILLIBILITÉ PERSONNELLE DU PONTIFE ROMAIN PEUT-ELLE
ÊTRE L'OBJET D'UNE DÉFINITION DOCTRINALE QUI EN FASSE UN
DOGME DE FOI CATHOLIQUE?

[blocks in formation]

Notions préliminaires...

129

§ I.

L'infaillibilité personnelle du Pontife romain a-t-elle
son fondement dans l'Écriture?.....

140

§ II.

L'infaillibilité personnelle du pape a son fondement
dans la tradition.....

146

Coup d'œil sur l'exercice du pouvoir d'infaillibilité par
les papes dans l'enseignement de la doctrine, et adhé-
sion de l'Eglise à ce pouvoir...

146

Témoignage des Pères de l'Église en faveur de l'infailli-
bilité du Pontife romain..........

155

§ III.

Des faits doctrinaux de la plus haute importance ont
préparé une définition en faveur de l'infaillibilité du
Pape.....

208

§ IV.

Le sentiment de l'École est favorable à une définition
doctrinale de l'infaillibilité du Pape......

220

§ V.

Le sentiment du peuple chrétien est favorable à une définition doctrinale de l'infaillibilité du Pape...... 229

§ VI.

L'assentiment des Saints, reconnus tels par l'Église, à
la doctrine de l'infaillibilité du Pape, est favorable à
la définition de cette doctrine.....

237

§ VII.

La doctrine des Conciles œcuméniques antérieurs a
préparé la définition expresse de l'infaillibilité du
Pape.

24

§ VIII. Objet et conditions de l'infaillibilité du Pape...

. § IX.

Opportunité d'une décision en faveur de la doctrine
de l'infaillibilité du Pape....

245

251

APPENDICE

299

I.

Lettre des Évêques de France au pape Innocent X,

en 1653....

Ibid.

II.

Bref de Clément XI, à l'Assemblée du clergé de France,
en 1706....

302

11196 - Imprimerie générale de Ch. Lahure, rue de Fleurus, 9, à Paris.

« PoprzedniaDalej »