Obrazy na stronie
PDF
ePub

3. Louisiana Status jus civile Romanorum sequitur ;1 sed et leges fert speciales loco temporique accommodatas. Cæteri plerique Status jus commune Angliæ adhibent, quod ante libertatem adeptam in coloniis viguerat, sicut et leges latas a cœtu Anglico legumlatorum ante annum 1776, quatenus rerum conditioni accommodantur.2 Sed et quilibet Status suas fert leges, quæ sæpe ad juris civilis sanctiones magis accedunt, sicut alicubi de filiis legitimis habendis, quorum parentes post eorum navitatem matrimonio sunt conjuncti. Suprema Curia etiam utitur communi jure, potestatem nullam inde derivans, juxta sententiam Duponceau, sed id veluti adminiculum et instrumentum suæ potestatis a populo derivatæ usurpans.3 Congressus leges fert intra limites sibi a Constitutione definitos. Optandum plerosque sacerdotes præcipua callere juris principia, quæ ex lectione jucundissima Blackstonii, vel Kentii commentariorum addiscentur; et leges etiam nosse Status in quo sacrum exercent ministerium, quæ in digesto in compendium redacta reperiuntur.

(1) "The courts of Louisiana do not proceed according to the rules of the common law, but of the civil law." Kent's Comm. p. 2. lect. xvi. n. 347.

(2) "The common and statute law of England prior to the fourth year of James I., and of a general nature, were adopted by statute in Virginia in 1776.— In 1817, the common law was adopted by statute in the state of Indiana; and it is understood, that the common law and the statute law of England down to the year 1776, and applicable to their constitution and circumstances, are the law in the state of Mississippi." Kent's Comm. Vol. i. p. 3. lec. xxi. Note. In constitutione Neo-Jerseæ declaratur: "the common law of England, as well as so much of the statute law, as have been heretofore practised in this colony, shall still remain in force, until they shall be altered by a future law of the legislature; such parts only excepted as are repugnant to the rights and privileges contained in this charter." Constitution of New Jersey, art. xxii. Statuto Pennsylvaniæ, anno 1777, jus commune et statuta Anglica quæ antea obtinuerant, vim retinere jubentur. Vide Purdon's digest. Art. Acts of Assembly.

(3) "Mr. Du Ponceau... maintains, that we have not, under our federal government, any common law, considered as a source of jurisdiction; while on the other hand, the common law, considered merely as the means or instrument of exercising the jurisdiction, conferred by the constitution and laws of the Union, does exist, and forms a safe and beneficial system of National jurisprudence." Kent's Comm. Vol. v. n. 339. Storius dicit: "The whole structure of our present jurisprudence stands upon the original foundations of the common law." Story Comm. Constit. United States 1. i. c. xvi. § 157. "It would be a most extraordinary state of things, that the common law should be the basis of the jurisprudence of the States originally composing the Union; and yet a government engrafted upon the existing system should have no jurisprudence at all." Ibidem.

TRACTATUS VII.

DE PECCATIS.

CAPUT I.

DE PECCATORUM DIVISIONE.

1. "UBI non est lex," inquit Apostolus, "nec prævaricatio."1 Peccatum igitur ab Ambrosio recte definitur "prævaricatio legis divinæ;" apud Augustinum, "peccatum est factum, vel dictum, vel concupitum aliquid contra legem æternam."3 Equidem peccant qui violant leges humanas, vel quæ Deus ipse legi æternæ addidit præcepta: sed ideo quod ipsa lex æterna jubeat omnia servanda quæ Deus jusserit, vel quæ homo, Deo sanciente, præceperit; "non enim est potestas nisi a Deo."4 Omissio etiam officii alicujus peccatum est, quum lex violetur, quoties ex culpa hominis non impletur.

2. Peccatum originale illud dicitur quod unicuique homini ab Ada derivatur: personale est quod quis sua voluntate admittit. Hoc mortale est quandocumque divinæ legi graviter adversatur, et ideo mortem infert animæ, eamque pœnis æternis facit obnoxiam : veniale est levis legis transgressio, quæ hominem non penitus avertit a Deo, tamquam ultimo fine, sed aliquatenus divertit ab eo, eumque ideo pœnæ reum facit, ad tempus irrogandæ. Ab Augustino consuevit vocari quotidianum peccatum: "De quotidianis autem brevibus levibusque peccatis, sine quibus hæc vita non ducitur, quotidiana fide

(1) Rom. iv. 15.

(3) L. xxii. contra Faustum, c. xxvii.

(2) Ambr. 1. de paradiso, c. viii. (4) Rom. xiii. 1.

lium oratio satisfacit.... Delet omnino hæc oratio minima et quoti

[blocks in formation]

3. Peccatum commissionis dicitur quod actu patratur contra Dei legem : v. g: furtum. Peccatum omissionis est id negligere quod lege faciendum præcipitur: v. g: eleemosynas tribuere pauperibus. Præcepta negativa quibus aliquid vetatur, semper et pro semper dicuntur obligare, numquam enim licet facere quod lege prohibetur, nisi verba legis limites vetito adsignent. Sic numquam licet falsum proferre testimonium. Præcepta affirmativa quibus aliquid injungitur, obligant semper, quia vis eorum manet; sed non pro semper, non enim actus semper eliciendi sunt, sed occasione data. Sic honorandi sunt parentes, quandocumque occurrit necessitas iis testimonia amoris honorisque præstandi.

4. In peccato omissionis voluntatis exercitium reperitur, nam homo vult non implere præceptum, vel omittit velle arbitrio suo et voluntate. Quod si ludus, ebrietas, libido sit omissionis causa, malitia inde mutuatur. Qui pila ludens Sacro adstare negligit, non tenetur omissionis causam confiteri, quum specialis nulla ei insit malitia; qui verò potando fit ineptus huic muneri, debet id confiteri, quum nimia potatio sit peccatum, et peccati omittendi Sacri causa. Eo magis declaranda est omissio, si menti observatum sit ejus periculum, dum quis operi illicito vacare proposuerit; sicut aliquando contingit homini consortium puellæ petenti, a qua se noverit impediendum ne domum redeat, uxori infirmæ vel pauperi necessaria subsidia suppeditaturus: quo casu peccatum omissionis incipit imputari statim ac causa posita est. Si nihil omnino de muneribus adimplendis cogitaverit, reus tamen est, quum teneretur se paratum habere, et ideo obicem ponens censetur velle ea omittere. Plerumque debet in confessione recensere quæ neglexit munera, et exponere utrum id contigerit voluntate, vel occasione vitii quo irretiebatur. Cæterum si per diuturnum temporis spatium omnia neglexerit pietatis munia, satis est id dicere, quin singula minutatim referat.

5. Peccatum spiritale vocari solet quod mente præcipue admittitur: v. g: superbia: carnale est quod corpore consummatur: v. g: homicidium. Cæterum pleraque vitia carni tribuuntur, quum eo nomine designetur in Scripturis natura vitiata: "Manifesta sunt opera carnis; quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolo

(1) Enchirid. Cap. lxx.

rum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

199

6. Peccatum dicitur actuale, quando actu patratur v. g: actus homicidii: peccatum habituale est macula quæ animæ inhæret donec culpa eluatur: ita quoque vocatur peccandi consuetudo. Qui consuevit se inebriare peccatum habituale admittit: qui semel ebrius fuit, culpa immunis non est, donec pœnitentia eam expiaverit. Peccata omnia contra Deum sunt, juxta illud: "Tibi soli peccavi :"2 cæterum quædam contra Deum dicuntur speciali ratione, quod scilicet eum directe respiciant: ex. gr: blasphemia, impietas: peccata contra proximum homines attingunt: v. gr: furtum, homicidium : peccata contra seipsum ordinem quem in se gerendo servandum unicuique ratio præscribit, turbat: v. gr: ebrietas, mollities. Peccata ignorantiæ sunt quæ ex ignorantia, culpabili tamen, originem trahunt: uti ea quæ contra sua munera admittunt medici imperiti; peccata infirmitatis vocantur, quæ ob tenues naturæ vires admittuntur ab hominibus alioquin bonæ voluntatis: v. g: culpæ veniales, vel graves ex vehementiori tentatione ortæ peccata malitiæ sunt quæ admittunt homines nequam voluntatis pleno affectu. Huc referuntur pravæ consuetudines quas quis emendare negligit; nam peccatum diligere et fovere convincitur, qui illud patrare consuevit. Quandocumque aliquis utitur habitu vitioso, necesse est quod ex certa malitia peccet: quia unicuique habenti habitum est per se diligibile id quod est ei conveniens secundum proprium habitum." Cæterum qui consuetudinem emendare studet, non erit peccati malitiæ reus, si quandoque vi consuetudinis labatur; sed oportebit indesinenter reluctari, vigilare et orare, donec eam penitus evellerit. Quæ interim admittit infirmitatis peccata sunt, sed a gravi reatu haud immunia.

66

993

7. Peccata quædam graviora in Scripturis dicuntur ad cœlum clamare, quia scilicet iram Dei vehementissime provocant, et pœnas merentur gravissimas. Sic de homicidio habetur illud Dei ad Cain: "Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.' De nefandis impudicitiæ sceleribus "dixit Dominus: clamor Sodomorum et Go

(1) Gal. v. 19.

(3) S. Thomas, 1. 2. qu. lxxviii, art. ii.

992

(2) Ps. l.
(4) Gen. iv. 10.

[ocr errors]

991

morrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis." Injurias pauperibus illatas, præsertim viduæ et pupillo, se ulturum minatur, clamore eorum veluti excitatum: "Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum. Operarios jnsta mercede fraudatos clamantes se auditurum innuit: “Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, elamat et clamor eorum in aures Domini sabaoth introivit."3

:

8. Peccata contra Spiritum Sanctum specialiter dicuntur quæ divinæ gratiæ maxime adversantur, et aditum ad veniam veluti occludunt. Præsumptio de Dei misericordia, qua homo in peccata ruit præceps, veniam sibi fidenter pollicens, quem monet sacer scriptor: "Ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur;" et desperatio, qua, spe penitus abjecta, quis se cupiditatibus dedit; contraria ratione Spiritus Sancti gratiam excludit. Fideles hortatur Apostolus ne ambulent ethnicorum instar, "qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis, in avaritiam."5 Impugnatio agnitæ veritatis obex est gratiæ gravissimus, vix unquam superandus; de ea quippe locutus est Christus, eos arguens qui contra rerum evidentiam mira sua opera dæmoniacæ virtuti tribuebant: "Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.”6 Hos imitantur "magistri mendaces, qui introducunt sectas perditionis," "homines corrupti mente, reprobi circa fidem." Obstinatio eorum qui nolunt intelligere ut bene agant, et consultò rejiciunt subsidia ad salutem, est etiam peccatum speciale contra divinum Spiritum. Judæos pertinacia arguebat Stephanus, veluti Spiritui Sancto repugnantes: "Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis.' Invidia boni spiritualis alterius qua quis invidet alienæ virtuti, obicem gratiæ Spiritus Sancti objicit. Impœnitentia finalis, qua quis e vita decedit peccato inhærens, interitum inducit æternum. De ea explicant plures illud Joannis : "est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis."10

999

998

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »