PATROLOGIÆ CURSUS COMPLETUS, SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM, SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM, Qui ab ævo APOSTOLICO Ad tempora INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIMA JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM DILIGEN- DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICIS, STATI- EDITIO ACCURATISSIMA, cæterisqUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS, SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM AUTEM SERIES LATINA. IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ ACCURANTE J.-P. MIGNE, SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE. PATROLOGIE LATINE TOMUS: II PARISIIS, APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES. 1878 SÆCULUM III. ANNUS 200. QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI PRESBYTERI CARTHAGINENSIS OPERA OMNIA, CUM SELECTIS PRÆCEDENTIUM Editionum, RHENANEÆ NEMPE, PAMELIANÆ, ACCURANTE ET DENUO RECOGNOSCENTE J.-P. MIGNE. BIBLIOTHECÆ CLERI UNIVERSÆ, SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE. TOMUS POSTERIOR. OVINITY SCHOOL PARISIS APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, 1879 SECULUM III. ANNUS 200. ELENCHUS AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO II CONTINENTUR QUINTUS SEPTIMIUS FLORENS TERTULLIANUS. Liber de Præscriptionibus adversus hæreticos, cum notis Martini Josephi Routh et aliorum. Præmittitur editorum Patrologia Prooemium in quo inquiritur an ante postve Tertulliani ad Montanismum discessum exaratum fuerit opus, et argumenta traduntur ad mentem Adversus Marcionem libri V, cum synopsi historica et totius operis conspectu. Adversus Valentinianos, cum tabula prævia exhibente nomina Æonum et Deorum Valentini. TERTULLIANI OPERUM PARS II CONTINENS LIBROS AB EO JAM MONTANISTA SCRIPTOS LIBER DE PRESCRIPTIONIBUS (1) ADVERSUS HÆRETICOS (2). PROOEMIUM EDITORUM PATROLOGIE. Etsi Tertulliani de Præscriptionibus librum, inter omnia ejus opuscula longe præstantissimum esse, eoque uno telo cunctas omnium temporum hæreses prostratas pessumdari, nemo ierit inficias, cuique tamen nota est ardua, quæ ab ipso operis occursu suboritur, controversia, quonam nempe potissimum tempore, an ante, postve Auctoris ad Montanistas discessum, libellus iste vel fuerit editus, vel exaratus. Commentarius. (1) Tractatuum quos edo (a) Tertulliani prior illo de Oratione auctori ante lapsum ejus ad Montanismum attribui solet; sed alter libellus de Proscriptione hæreticorum, propterea quod ab eo in libro primo suo contra Marcionem videtur promissus fuisse, cum Montanista jam factus esset, inter opera ejus composita post susceptos errores Montanisticos nonnunquam censetur, magis quam propter perperam dicta, quæ in ipso tractatu reperiuntur. Certe ego nulla omnino hujus hæresis vestigia in hoc opusculo deprehendi posse existimo; aut ibi apparere cujusquam doctrinæ semitas ab Ecclesia non calcatas. Ponas enim haud exstare quidquam Montanismo discors in capite vel 22, vel 36, omnia tamen catholico more modoque ubique exponit Tertullianus. Verum enim vero fieri potest, ut quo tempore hoc opusculum Auctor scriberet, is novas prophetias neque rejiceret, nec reciperet; haud tamen propterea hæreticus existimandus, qui fidem Ecclesiæ retinuerit. Ad locum illum quod attinet libri primi Contra Marcionem, in quo promissum hoc opus nonnullis videtur, nos meminisse debemus, diversis quidem temporibus exortam atque auctam esse disputationem illam adversus Marcionem, indice ipso Tertulliano initio libri. Imo quod bene perpendendum est, verba de quibus agimus, ut Ant. Fr. Vezzosi ad cardinalis Thomasii Institutiones theol. vol. I, p. 8, suggessit, opus aliquod posthac edendum haud necessario significat. Verba apponam. « Sed alius libellus, inquit Tertullianus, hunc gradum sustinebit adversus hæreticos, etiam sine retractatu doctrinarum revincendos, quod hoc (hæresis) sint de præscriptione novitatis. Nunc quatenus admittenda congressio est, interdum, ne compendium præscrip (a) In Script. eccles. Opera quædam. Oxon, 1840. PATROL. II. 318 tionis ubique advocatum diffidentiæ deputetur, regulam adversarii prius prætexam. (Lib. 1, c. 1.) Soleo, scribit et alibi, in præscriptione adversus hæreses omncs, de testimonio temporum compendium figere, priorem vindicans regulam nostram omni hæretica pravitate. » (Lib. v, c. 19.) Neque aliter de hac re sentire video virum eruditum Joannem Kaye Lincolniensem episcopum in opere Anglica lingua conscripto, cui titulus Hist. Eccl. Sæc. I et II ex Scriptis Tertulliani illustrata, p. 50. Cæterum, si quis propter initium hujus ipsius de Præscriptione hæreticorum libelli ipsum axépx λov putet esse, quasi olim pæcesserint nonnulla contra hæreses aliquot scripta, huic quidem suspicioni opponi potest finis et conclusio ejus : « Sed nunc quidem, ait Auctor, generaliter actum est a nobis adversus hæreses omnes certis et justis præscriptionibus repellendas a collatione Scripturarum. De reliquo, si Dei gratia annuerit, etiam specialiter quibusdam respondebimus. » Et Catalogus quidem hæreticorum huic libro quandoque tanquam pars ejus subjungi solet. Idem vero cum in aliis exemplaribus, tum vero in Hirsaugiensi codice e præcedebat. Sed de hoc opusculo, quod alius profecto a Tertulliano scriptoris videtur esse, plus infra. ROUTH. (2) De Præscriptione hæreticor. Talis est in vetustiss. exemplari hujusce libri titulus, quem et ab Auctore inditum fuisse arbitramur. Præscriptionem hæreticorum dicit, quia præscribimus hæreticis hoc ipso quod sint hæretici, quibus hanc unam exceptionem opponimus, quod adversus regulam dogmata proferant : itaque, ut minime audiendos, ab omni disputatione submovemus. Non agitur hic de alia præscriptione. Ipse Tertullianus, primo ad 1 |