Obrazy na stronie
PDF
ePub

70

Vendere cum possis captivum, occidere noli:
Serviet utiliter: sine pascat durus aretque,
Naviget ac mediis hiemet mercator in undis,
Annonae prosit, portet frumenta penusque.
Vir bonus et sapiens audebit dicere: Pentheu,
Rector Thebarum, quid me perferre patique
Indignum coges?-Adimam bona.-Nempe pecus, rem, 75
Lectos, argentum: tollas licet.-In manicis et
Compedibus saevo te sub custode tenebo.-

Ipse deus, simul atque volam, me solvet.—Opinor,
Hoc sentit: Moriar; mors ultima linea rerum est.

EPISTOLA XVII.

A D SCAEVAM.

Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis, et scis,
Quo tandem pacto deceat majoribus uti:
Disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
Caecus iter monstrare velit; tamen adspice, si quid
Et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.
Si te grata quies et primam somnus in horam
Delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
Si laedit caupona, Ferentinum ire jubebo:
Nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
Nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.
Si prodesse tuis paulloque benignius ipsum
Te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
Si pranderet olus patienter, regibus uti

E. xvii. 8. laedet; laedat.

5

10

15

Nollet Aristippus. Si sciret regibus uti,
Fastidiret olus, qui me notat. - Utrius horum
Verba probes et facta, doce, vel junior audi,
Cur sit Aristippi potior sententia; namque
Mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
Scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et
Splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex, 20
Officium facio; tu poscis vilia rerum

Dante minor, quamvis fers te nullius egentem.
Omnis Aristippum decuit color et status et res,

Tentantem majora, fere praesentibus aequum.
Contra, quem duplici panno patientia velat,
Mirabor, vitae via si conversa decebit.
Alter purpureum non exspectabit amictum,
Quidlibet indutus celeberrima per loca vadet,
Personamque feret non inconcinnus utramque:

25

Alter Mileti textam cane pejus et angui
Vitabit chlamydem, morietur frigore, si non
Retuleris pannum: refer et sine vivat ineptus!
Res gerere et captos ostendere civibus hostes,
Attingit solium Jovis et coelestia tentat:
Principibus placuisse viris non ultima laus est.
Non cuivis homini contingit adire Corinthum.
Sedit, qui timuit, ne non succederet: esto:
Quid, qui pervenit? Fecitne viriliter? Atqui
Hic est aut nusquam, quod quaerimus. Hic onus horret,

30

35

Ut parvis animis et parvo corpore majus ;

40

Hic subit et perfert. Aut virtus nomen inane est,
Aut decus et pretium recte petit experiens vir.
Coram rege suo de paupertate tacentes
Plus poscente ferent; distat, sumasne pudenter,
An rapias. Atqui rerum caput hoc erat, hic fons.

21. vilia: verum. 43. sua.

45

Indotata mihi soror est, paupercula mater,
Et fundus nec vendibilis nec pascere firmus,
Qui dicit, clamat: Victum date! Succinit alter:
Et mihi dividuo findetur munere quadra.
Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet
Plus dapis, et rixae multo minus invidiaeque.
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum,
Qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,
Aut cistam effractam et subducta viatica plorat,
Nota refert meretricis acumina, saepe catellam
Saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
Nulla fides damnis verisque doloribus adsit.
Nec semel irrisus triviis attollere curat

Fracto crure planum; licet illi plurima manet
Lacrima, per sanctum juratus dicat Osirim :
Credite, non ludo; crudeles, tollite claudum.
Quaerė peregrinum, vicinia rauca reclamat.

50

55

60

EPISTOLA XVIII.

AD LCLLIUM.

Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,
Scurrantis speciem praebere, professus amicum.
Ut matrona meretrici dispar erit atque
Discolor, infido scurrae distabit amicus.
Est huic diversum vitio vitium prope majus,
Asperitas agrestis et inconcinna gravisque,
Quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
Dum vult libertas dici mera veraque virtus.

Virtus est medium vitiorum et utrinque reductum.

5

Alter, in obsequium plus aequo pronus et imi
Derisor lecti, sic nutum divitis horret,

10

Sic iterat voces et verba cadentia tollit,
Ut puerum saevo credas dictata magistro
Reddere, vel partes mimum tractare secundas;

Alter rixatur de lana saepe caprina,

15

Propugnat nugis armatus; Scilicet, ut non
Sit mihi prima fides, et, vere quod placet, ut non
Acriter elatrem? Pretium aetas altera sordet.

20

Ambigitur quid enim? Castor sciat, an Dolichos plus ;
Brundisium Minucî melius via ducat an Appî.
Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
Gloria quem supra vires et vestit et ungit,

Quem tenet argenti sitis importuna famesque,
Quem paupertatis pudor et fuga: dives amicus,
Saepe decem vitiis instructior, odit et horret :
Aut, si non odit, regit, ac veluti pia mater,
Plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
Vult, et ait prope vera: Meae-contendere noli!--
Stultitiam patiuntur opes; tibi parvula res est ;
Arta decet sanum comitem toga; desine mecum
Certare. Eutrapelus, cuicunque nocere volebat,
Vestimenta dabat pretiosa: beatus enim jam
Cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,
Dormiet in lucem, scorto postponet honestum
Officium, nuınmos alienos pascet, ad imum
Threx erit aut olitoris aget mercede caballum.
Arcanum neque tu scrutaberis illius unquam,
Commissumque teges et vino tortus et ira.
Nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,
Nec, cum venari volet ille, poemata panges.
Gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque

E. xviii. 19. docilis. 37. ullius.

25

30

35

40

Zethi, dissiluit, donec suspecta severo
Conticuit lyra. Fraternis cessisse putatur
Moribus Amphion: tu cede potentis amici
Lenibus imperiis, quotiesque educet in agros
Aetolis onerata plagis jumenta canesque,
Surge et inhumanae senium depone Camenae,
Coenes ut pariter pulmenta laboribus empta ;
Romanis sollemne viris opus, utile famae
Vitaeque et membris, praesertim cum valeas et
Vel cursu superare canem vel viribus aprum
Possis. Adde, virilia quod speciosius arma
Non est qui tractet:-scis, quo clamore coronae
Proelia sustineas campestria; - denique saevam
Militiam puer et Cantabrica bella tulisti
Sub duce, qui templis Parthorum signa refigit
Nunc, et, si quid abest, Italis adjudicat armis.
Ac, ne te retrahas et inexcusabilis absis,
Quamvis nil extra numerum fecisse modumque

45

50

55

Curas, interdum nugaris rure paterno.
Partitur lintres exercitus; Actia pugna
Te duce per pueros hostili more refertur;
Adversarius est frater, lacus Hadria, donec

60

65

Alterutrum velox victoria fronde coronet.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus ut moneam, si quid monitoris eges tu,
Quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto.
Percontatorem fugito: nam garrulus idem est,
Nec retinent patulae commissa fideliter aures,
Et semel emissum volat irrevocabile verbum.
Non ancilla tuum jecur ulceret ulla puerve
Intra marmoreum venerandi limen amici,
Ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
Munere te parvo beet aut incommodus angat.

70

75

« PoprzedniaDalej »