Obrazy na stronie
PDF
ePub

Pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
His ubi sublatis puer alte cinctus acernam
Gausape purpureo mensam pertersit, et alter
Sublegit quodcunque jaceret inutile, quodque
Posset coenantes offendere: ut Attica virgo
Cum sacris Cereris, procedit fuscus Hydaspes,
Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
Hic herus: Albanum, Maecenas, sive Falernum
Te magis appositis delectat; habemus utrumque.—
Divitias miseras! Sed quis coenantibus una,
Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.

10

15

25

Summus ego, et prope me Viscus Thurinus, et infra, 20
Si memini, Varius, cum Servilio Balatrone
Vibidius, quas Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
Ridiculus totas semel obsorbere placentas.
Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret,
Indice monstraret digito: nam cetera turba,
Nos, inquam, coenamus aves, conchylia, pisces,
Longe dissimilem noto celantia succum :
Ut vel continuo patuit, cum passeris atque
Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.
Post hoc me docuit, melimela rubere minorem
Ad lunam delecta: quid hoc intersit, ab ipso
Audieris melius. Tum Vibidius Balatroni:
Nos, nisi damnose bibimus, moriemur inulti;
Et calices poscit majores. Vertere pallor
Tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acres
Potores, vel quod maledicunt liberius, vel
Fervidå quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota

Vibidius Balatroque, secutis omnibus: imi

30

335

40

[blocks in formation]

Convivae lecti nihilum nocuere lagenis.

Affertur squillas inter muraena natantes,

In patina porrecta. Sub hoc herus: Haec gravida, inquit,
Capta est, deterior post partum carne futura.

His mixtum jus est: oleo, quod prima Venafri
Pressit cella; garo de succis piscis Hiberi,

45

Vino quinquenni, verum citra mare nato,

Dum coquitur;-cocto Chium sic convenit, ut non

Hoc magis ullum aliud ;-pipere albo, non sine aceto,
Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
Erucas virides, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere; illutos Curtillus echinos,
Ut melius muria, quod testa marina remittit.
Interea suspensa graves aulaea ruinas
In patinam fecere, trahentia pulveris atri,
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos majus veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur. Rufus, posito capite, ut si
Filius immaturus obisset, flere. Quis esset
Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum

50

55

60

Tolleret: Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
Te deus? Ut semper gaudes illudere rebus
Humanis! Varius mappa compescere risum
Vix poterat. Balatro, suspendens omnia naso,
Haec est conditio vivendi, aiebat, eoque
Responsura tuo nunquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum, ne panis adustus,
Ne male conditum jus apponatur, ut omnes
Praecincti recte pueri comptique ministrent?
Adde hos praeterea casus: aulaea ruant si,
Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.

[blocks in formation]

65

70

Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
Adversae nudare solent, celare secundae.

Nasidienus ad haec: Tibi di, quaecunque pieceris,
Commoda dent! Ita vir bonus es convivaque comis:
Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.-
Nullos his mallem ludos spectasse: sed illa
Redde, age, quae deinceps risisti.-Vibidius dum
Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagena,
Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque
Ridetur fictis rerum, Balatrone secundo:
Nasidiene, redis, mutatae frontis, ut arte
Emendaturus fortunam; deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis, sparsi sale multo, non sine farre,
Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albae,
Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,

75

80

85

Quam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto 90
Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes,
Suaves res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia afflasset, pejor serpentibus Afris.

75 precaris. 82. dentur. 88. albi.

95. atris.

95

О

11

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER PRIMUS.

EPISTOLA I.

AD MAECENATE M..

PRIMA dicte mihi, summa dicende Camoena,
Spectatum satis et donatum jam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens. Veianius, armis
Herculis ad postem fixis, latet abditus agro,
Ne populum extrema toties exoret arena.

Est mihi purgatam crebro qui personet aurem :
Solve senescentem mature sanus equum, ne

Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat.

Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;

[blocks in formation]

Quid verum atque decens, curo et rogo, et omnis in hoc

sum:

Condo et compono, quae mox depromere possim.
Ac, ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
Nullius addictus jurare in verba magistri,
Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes.

15

20

25

Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos rigidusque satelles;
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res, non me rebus subjungere conor.
Ut nox longa, quibus mentitur amica, diesque
Lenta videtur opus debentibus; ut piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum :
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi gnaviter id, quod
Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus;
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi;
Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:
Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis, et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.

3C

35

Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,

Si modo culturae patientem commodet aurem.

40

Virtus est vitium fugere, et sapientia prima
Stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis
Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore;

Impiger extremos curris mercator ad Indos,

45

Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes :

Ne cures ea, quae stulte miraris et optas,
Discere et audire et meliori credere non vis?

Quis circum pagos et circum compita pugnax,

« PoprzedniaDalej »