Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Idcirco quidam, comoedia necne poema
Esset quaesivere; quod acer spiritus ac vis

Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
Differt sermoni sermo merus.—At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius uxorem grandi cum dote recuset,

46

50

Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante

Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? Ergo

Non satis est puris versum perscribere verbis,

Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem

55

Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc,

Olim quae scripsit Lucilius, eripias si

Tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est, Posterius facias, praeponens ultima primis,

Non, ut si solvas: "Postquam Discordia tetra

60

Belli ferratos postes portasque refregit,"

Invenias etiam disjecti membra poetae.
Hactenus haec: alias, justum sit necne poema;
Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis :
Magnus uterque timor latronibus: at bene si quis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Coeli Byrrhique latronum,
Non ego sum Capri neque Sulcî: cur metuas me?
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Quis manus insudet vulgi, Hermogenisque Tigelli.
Nec recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus;
Non ubivis, coramve quibuslibet.-In medio qui

65

70

49. insanit. 70. sim. 73. recitem.

Scripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes:
Suave locus voci resonat conclusus.-Inanes
Hoc juvat, haud illud quaerentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno.-Laedere gaudes,
Inquit, et hoc studio pravus facis.—Unde petitum
Hoc in me jacis? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum,
Qui non defendit alio culpante, solutos
Qui captat risus hominum famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest, commissa tacere

[merged small][ocr errors]

Qui nequit hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. 85 Saepe tribus lectis videas coenare quaternos,

E quibus unus avet quavis adspergere cunctos,

Praeter eum, qui praebet aquam: post, hunc quoque potus,
Condita cum verax aperit praecordia Liber.
Hic tibi comis et urbanus liberque videtur,

9C

Infesto nigris: ego si risi, quod ineptus

Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,

Lividus et mordax videor tibi? Mentio si qua

De Capitolini furtis injecta Petilli

95

Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est, causaque mea permulta rogatus
Fecit, et, incolumis laetor quod vivit in Urbe:
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit. Hic nigrae succus loliginis, haec est
Aerugo mera: quod vitium procul abfore chartis
Atque animo prius, ut si quid promittere de me
Possum aliud vere, promitto. Liberius si
Dixerô quid, si forte jocosius, hoc mihi juris
Cum venia dabis. Insuevit pater optimus hoc
Ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.

79. Inquis. 87. amet, Orellivs. 100. fucus.

100

me; 105

Cum me hortaretur, parce, frugaliter atque

Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset:
Nonne vides, Albî ut male vivat filius? utque
Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem 110
Perdere quis velit. A turpi meretricis amore
Cum deterreret: Scetani dissimilis sis.

115

Ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti
Possem: Deprensi non bella est fama Treboni,
Aiebat. Sapiens, vitatu, quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi: mî satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum; simul ac duraverit aetas
Membra animumque tuum, nabis sine cortice. Sic me
Formabat puerum dictis: et sive jubebat,

Ut facerem quid: Habes auctorem, quo facias hoc:
Unum ex judicibus selectis objiciebat;

Sive vetabat: an hoc inhonestum et inutile factu
Necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille? Avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit,
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego, sanus ab illis,

125

Perniciem quaecunque ferunt, mediocribus, et quis 130 Ignoscas, vitiis teneor; fortassis et istinc

Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,

135

Consilium proprium: neque enim, cum lectulus aut me
Porticus excepit, desum mihi. Rectius hoc est, . . .
Hoc faciens vivam melius. Sic dulcis amicis
Occurram. Hoc quidam non belle: numquid ego illi
Imprudens olim faciam simile? Haec ego mecum
Compressis agito labris; ubi quid datur oti,

119. possim. 123. electis. 124. factum. 132. abstulerint.

Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum: cui si concedere nolis,
Multa poetarum veniet manus, auxilio quae
Sit mihi; nam multo plures sumus ac veluti te
Judaei cogemus in hanc concedere turbam.

140

SATIRA V.

[ocr errors]

10

Egressum magna me excepit Aricia Roma Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, Graecorum longe doctissimus. Inde Forum Appi, Differtum nautis, cauponibus atque malignis. Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos Praecinctis unum; minus est gravis Appia tardis. Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri Indico bellum, coenantes haud animo aequo Exspectans comites. Jam nox inducere terris Umbras et coelo diffundere signa parabat. Tum pueri nautis, pueris convicia nautae Ingerere: Huc appelle! Trecentos inseris!... Ohe Jam satis est! Dum aes exigitur, dum mula ligatur, Tota abit hora. Mali culices ranaeque palustres Avertunt somnos, absentem ut cantat amicam Multa prolutus vappa nauta atque viator Certatim. Tandem fessus dormire viator Incipit, ac missae pastum retinacula mulae Nauta piger saxo religat stertitque supinus.

S. v 1. accepit.

141. veniat; auxilioque.

3. linguae. 6. Nimis. 7. teterrima.

15

Jamque dies aderat, nil cum procedere lintrem
Sentimus: donec cerebrosus prosilit unus,
Ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno
Fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora
Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
Millia tum pransi tria repimus, atque subimus
Impositum saxis late candentibus Anxur.
Huc venturus erat Maecenas optimus, atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
Legati, aversos soliti componere amicos.
Hic oculis ego nigra meis collyria lippus
Illinere. Interea Maecenas advenit atque
Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad ungueni
Factus homo; Antonî, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio Lusco praetore libenter
Linquimus, insani ridentes praemia scribae,
Praetextam et latum clavum prunaeque batillum.
In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena praebente domum, Capitone culinam.
Postera lux oritur multo gratissima; namque
Plotius et Varius Sinuessae Virgiliusque
Occurrunt, animae, quales neque candidiores
Terra tulit, neque quis me sit devinctior alter.
O qui complexus et gaudia quanta fuerunt!
Nil ego contulerim jucundo sanus amico.
Proxima Campano ponti quae villula, tectum
Praebuit, et parochi, quae debent, ligna salemque.
Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.
Lusum it Maecenas; dormitum ego Virgiliusque:
Namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
Hinc nos Cocceii recipit plenissima villa,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Quae super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis

24 lavimur, de conj.

« PoprzedniaDalej »