Obrazy na stronie
PDF
ePub

DOM. IN QUINQUAGESIMA.

Ad complendum.

Fideles tui deus per tua dona firmentur: ut eadem /et [fo. 41. percipiendo requirant. et quaerendo sine fine percipiant. per dominum nostrum.

DOMINICA IN SEXAGESIMA.

Deus qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus. concede propitius ut contra aduersa omnia doctoris gentium protectione muniamur. per.

Secreta.

Oblatum tibi domine sacrificium uiuificet nos semper et muniat. per dominum.

Praefatio.

aeterne deus. Qui rationabilem creaturam ne temporalibus dedita bonis ad praemia sempiterna non tendat ea dispensatione dignaris erudire. ut nec castigatione deficiat. nec prosperitatibus insolescat. Sed hoc potius fiat eius gloriosa deuotio. quod nullis aduersitatibus obruta superetur. per christum.

Ad complendum.

Supplices te rogamus omnipotens deus ut quos tuis reficis sacramentis. tibi etiam placitis moribus dignanter deseruire concedas. per dominum.

DOMINICA IN QUINQUAGESIMA.

Praeces nostras quesumus domine clementer exaudi. atque a peccatorum uinculis absolutos ab omni nos aduersitate custodi. per.

Secreta.

Haec hostia domine quesumus emundet nostra delicta. et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. per.

Praefatio.

Daeterne deus. Et maiestatem tuam cernua deuotione exorare. ut modulum terrenae /fragilitatis aspiciens non [fo. 4IV. in ira tua pro nostra prauitate nos arguas. sed inmensa clementia tua purifices. erudias consoleris. Qui cum sine te nihil possumus facere quod tibi sit placitum. tua nobis gratia sola praestabit. ut salubri conuersatione uiuamus. per christum.

Ad complendum.

Quesumus omnipotens deus ut qui caelestia alimenta percepimus per haec contra omnia aduersa muniamur. per.

BENEDICTIO CINERUM.

Omnipotens sempiterne deus parce metuentibus. propitiare supplicibus. et mittere dignare sanctum angelum tuum de caelis. qui benedicett et sanctificet cineres istos. ut sint remedium et salubre omnibus nomen tuum humiliter implorantibus. ac semetipsos pro conscientia delictorum suorum accusantibus. atque in conspectu diuinae clementiae tuae facinora sua deplorantibus. uel serenissimam pietatem tuam suppliciter obnixeque flagitantibus praesta quesumus per inuocationem sanctissimi nominis tui. ut quicumque eos super se asperserint pro redemptione peccatorum. corporis sanitatem et animae tutelam percipiant. per dominum.

Alia.

Deus qui humiliatione flecteris. et satisfactione placaris. aurem tuae pietatis inclina praecibus nostris. et capitibus seruorum tuorum hanc cyneris infusionem effunde gratiam tuae benedictionis. et eos spiritu compunctionis repleas. et quae /iustae [fo. 42. postulauerint. efficaciter tribuas. et concessa perpetua stabilitate manere acta decernas. per dominum nostrum.

FERIA IIII.

Concede nobis domine praesidia militiae christianae sanctis inchoare ieiuniis. ut contra spiritales nequitias pugnaturi continentiae muniamur auxiliis. per.

Alia.

Praesta domine fidelibus tuis. ut ieiuniorum ueneranda sollempnia. et congrua pietate suscipiant. et secura deuotione percurrant. per.

Secreta.

Fac nos quesumus domine his muneribus offerendis conuenienter aptari. quibus ipsius uenerabilis sacramenti celebramus exordium.

Praefatio.

aeterne deus. Qui corporali ieiunio uitia comprimis. mentem eleuas. uirtutem largiris et praemia. per christum dominum nostrum.

Ad complendum.

Percepta nobis domine praebeant sacramenta subsidium. ut et tibi grata sint nostra ieiunia. et nobis proficiant ad medelam. per.

Super populum.

Inclinantes se domine maiestati tuae propitiatus intende. ut qui diuino munere sunt refecti. caelestibus semper nutriantur auxiliis. per dominum.

FERIA V.

Deus qui culpa offenderis poenitentia placaris praeces populi tui supplicantis respice. et flagella tuae iracundiae. quae pro peccatis nostris meremur /auerte. per dominum nostrum. [fo. 42v.

Secreta.

Sacrificiis praesentibus domine quesumus intende placatus. ut et deuotioni nostrae proficiant et saluti. per dominum.

Ad complendum.

Caelestis doni benedictione percepta. supplices te deus omnipotens depraecamur. ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et saluti.† per dominum.

FERIA SEXTA.

Inchoata ieiunia quesumus domine benigno fauore prosequere. ut obseruantiam quam corporaliter exhibemus. mentibus etiam sinceris exercere ualeamus. per dominum.

Secreta.

Sacrificium domine obseruantiae paschalis offerimus. praesta quesumus ut et tibi mentes nostras reddat acceptas. et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem. per dominum

nostrum.

Ad complendum.

Spiritum nobis domine tuae caritatis infunde. ut quos uno caelesti pane satiasti. tua facias pietate concordes. per dominum

nostrum.

Super populum.

Tuere domine populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda. quia nulla ei nocebit aduersitas. si nulla dominetur iniquitas. per.

SABBATO.

Obseruationis huius annua caelebritate laetantes quesumus domine ut paschalibus actionibus inherentes, plenis eius affectibus gaudeamus. per dominum nostrum.

Secreta.

Suscipe domine sacrificium cuius te uoluisti dignanter immolatione placari. praesta quesumus ut /huius operatione [fo. 43. mundati beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum. per

Ad complendum.

Caelestis uitae munere uegetati quesumus domine ut quod est nobis in praesentis uitae mysterium fiat aeternitatis auxilium. per dominum.

Super populum.

Parce domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. per.

DOMINICA I. IN QUADRAGESIMA.

Deus qui aecclesiam tuam annua quadragesimali obseruatione purificas. praesta familiae tuae ut quod a te obtinere abstinendo nititur hoc bonis operibus exsequamur. per dominum nostrum.

Secreta.

Sacrificium quadragesimalis initii sollempniter immolamus te domine deprecantes. ut cum aepularum restrictione carnalium. a noxiis quoque uoluptatibus temperemur. per dominum.

Praefatio.

per christum dominum nostrum. Qui continuatis quadraginta diebus et noctibus. hoc ieiunium non esuriens dedicauit. Postea enim esuriit. non tam cybum hominum quam salutem. Nec aescarum saecularium aepulas concupiuit. sed animarum desiderauit potius sanctitatem. Cybus namque eius est. redemptio populorum. cybus eius est totius bone uoluntatis affectus. Qui nos docuit operari non solum cybum qui terrenis dapibus apparatur sed etiam eum qui diuinarum scripturarum lectione [fo. 43v. percipitur. per quem maiestatem tuam.

Ad complendum.

Tui nos domine sacramenti libatio sancta restauret. et a uetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium. per dominum.

Super populum.

Da nobis quesumus omnipotens deus. et aeternae promissionis gaudia quaerere. et quaesita citius inuenire. per.

FERIA II.

Conuerte nos deus salutaris noster. et ut nobis ieiunium quadragesimale proficiat. mentes nostras caelestibus instrue disciplinis. per dominum nostrum.

Secreta.

Munera domine oblata sanctifica. nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. per.

Praefatio.

aeterne deus. Qui das aescam omni carni. et nos non solum carnalibus. sed etiam spiritalibus aescis reficis. Ut non in solo pane uiuamus. sed in omni uerbo tuo uitalem habeamus alimoniam. Nec tantum aepulando. sed etiam ieiunando paschamur. Nam ut dapibus et poculis corpora sic ieiuniis et uirtutibus animae saginantur. Magnam in hoc munere salubritatem mentis ac corporis contulisti. quia ieiunium nobis uenerabile dedicasti. Ut ad paradysum de quo non abstinendo cecidimus. ieiunando sollempnius redeamus. per christum dominum nostrum.

Ad complendum.

Salutaris tui domine munere satiati supplices exoramus. ut cuius laetamur gustu renouemur /effectu. per dominum [fo. 44.

nostrum.

Super populum.

Absolue quesumus domine nostrorum uincula peccatorum. et quicquid pro eis meremur. propitiatus auerte. per.

FERIA III.

Respice domine familiam tuam et praesta ut apud [te1] mens nostra tuo desiderio fulgeat. quae se carnis maceratione castigat. per dominum nostrum.

Secreta.

Oblatis quesumus domine placare muneribus. et a cunctis nos defende periculis. per dominum.

Praefatio.

per christum dominum nostrum. In quo ieiunantium fides additur. spes prouehitur. caritas roboratur. Ipse est enim panis uiuus et uerus. qui substantia aeternitatis. et aesca uirtutis est. Verbum enim per quod facta sunt omnia. non solum humanarum mentium. sed ipse panis est angelorum. Hunc panem ministrare

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »