Obrazy na stronie
PDF
ePub

nihil illis aduersitatis noceat. nihil difficultatis obsistat. cuncta salubria. cuncta sint prospera. et sub ope dexterae tuae quicquid iusto expetiemurf desiderio celeri consequamur effectu. per.

Secreta.

Exaudi domine praeces nostras et iter famulorum tuorum propitius comitare atque misericordiam tuam sic ubique largire. quatinus a cunctis aduersitatibus te opitulante defensi. gratiarum tibi in aecclesia tua referant actionem. per dominum.

Praefatio.

aeterne deus. qui properante iacob sub felicitatis' commoda itinera direxisti. quique uiae cursum /coram sollicitu- [fo. 189. dinemque dignatus es gerere. nec non et tobiae famulo tuo angelum tuum ducem praeuium praestitisti. Quapropter omnipotentiam tuam domine humiliter imploramus. ut ita profectionem famulorum tuorum cum suorum omnibus dirigere eosque in itinere custodire digneris. quatinus angelorum tuorum praesidio fulti. comitatu quoque sanctorum muniti. Nullum periculum spatia terrae. aut per iuga montium angusta uallium uadaque fluminum. uenena serpentium uel impetum bestiarum incurruntf. sed sub tuo nomine ab omnibus malis defensi. ad locum destinatum perueniant et oportuno tempore iteratu repetito ad propria reuerti. et suffragii tui mereatur† adipisci. per christum.

Ad complendum.

Domine sancte pater omnipotens aeterne deus qui es ductor sanctorum et dirigis itinera iustorum. dirige angelum pacis nobiscum. qui nos ad loca destinata perducat. sit nobis comitatus iocundus ut nullus uiae nostrae iter subripiat inimicus. procul a nobis sit malignorum accensus. et comes nobis dignetur esse spiritus sanctus. per dominum nostrum.

MISSA PRO PLURIBUS AMICIS.

Praeces nostras quesumus domine memor humanae fragilitatis placatus admitte. et quia infirmitatis nostrae conscii. ad impetranda quae poscimus. de meritorum qualitate diffidimus. pietatem tuam humiliter imploramus. ut intercessione sanctae dei genetricis mariae. sanctorumque /omnium aposto- [fo. 189 v. lorum martyrum. ac confessorum. et uirginum. omnium electorum tuorum famulis tuis ill. ac famulabus propitius indulgentiam

1

Perhaps gratia should be inserted here. See G. H. Forbes, The Ancient Liturgies of the Gallican Church, Burntisland, 1867. Part iii. p. 315. 2 Perhaps this should read quique per uiae cursum curam. 3 Probably per should be inserted here.

culparum. et plenitudinem aeternorum largiaris gaudiorum. per dominum nostrum.

Secreta.

Hanc igitur domine oblationem quam pro famulis tuis. ill. et famulabus tuis tuae pietati offerimus. pius ac propitius suscipe. et omnium peccatorum suorum uincula quibus propria accusante conscientia miserabiliter instringuntur. intercessione dei genetricis propitiatus absolue. ut pro his ueram puramque coram te confessionem. et dignam fructuosamque agere poenitentiam et plenissimam illis gratuito1 dono tribue indulgentiam. per.

Praefatio.

Daeterne deus. Et pietatem tuam supplici deuotione exposcere. ut haec oblatio quam tibi pro famulis et famulabus tuis. ill. offerimus. sit in oculis tuis semper accepta. Et sicut sanctos tuos fides recta prouexit ad coronam. ita eos deuotio perducat ad ueniam. qualiter hac oblatione placatus a cunctis eos emundes sordibus delictorum. et dites fructu operum bonorum. per christum dominum nostrum.

Ad complendum.

Sacrosancti corporis et sanguinis domini nostri iesu christi. uegetati refectione. supplices te rogamus omnipotens deus. ut haec salutaria sacramenta. famulos tuos et famulas. ill. praecibus sanctae dei genetricis mariae. ab omni uinculo iniquitatis absoluant. et quicquid in eorum mente uitiosum est. eorum medicinationis dono /curetur. fidei quoque spei karitatis- [fo. 190. que gemmis ornatos. aeternae felicitatis participes efficiant.† per eundem dominum nostrum.

MISSA PRO NAUIGANTIBUS.

Deus qui transtulisti patres nostros per mare rubrum et transuexisti per aquam nimiam laudem tui nominis decantantes. supplices deprecamur. ut in hac naui famulos tuos repulsis aduersitatibus portu semper obtabili cursuque tranquillo tuearis.

per.

Secreta.

Suscipe quesumus domine praeces seruorum tuorum cum oblationibus hostiarum. et tua mysteria celebrantes. ab omnibus defende periculis. per.

Ad complendum.

Sanctificati diuino mysterio maiestatem tuam domine suppliciter deprecamur et petimus. ut quos donis facis caelestibus

The last letter of this word seems to have been altered from u to o.

interesse. per lignum sanctae crucis et a peccatis abstrahas. et a periculis cunctis miseratus eripias. per dominum nostrum.

MISSA PRO FAMILIARIBUS.

Deus qui karitatis dona per gratiam sancti spiritus tuorum cordibus fidelium infudisti. da famulis et famulabus tuis. pro quibus tuam depraecamur clementiam salutem mentis et corporis. ut te tota uirtute diligant. et quae tibi placita sunt tota dilectione perficiant. per dominum nostrum.

Secreta.

Miserere quesumus domine famulis et famulabus tuis. pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati /ut [fo. 190v. per haec sancta supernae beatitudinis gratiam obtineant. et gloriam aeternae beatitudinis adquirant. per dominum nostrum.

Praefatio.

aeterne deus. Clementiam tuam pronis mentibus obsecrantes. ut famulos tuos quos sanctae dilectionis nobis familiaritate coniunxisti. tibi facias toto corde subiectos. ut tuae karitatis spiritu repleti a terrenis mundentur cupiditatibus et caelesti beatitudine te donante digni efficiantur. per christum.

Ad complendum.

Diuina libantes mysteria quesumus domine ut haec salutaria sacramenta illis proficiant ad prosperitatem et pacem. pro quorum quarumque dilectione haec tuae obtulimus maiestati. per dominum.

MISSA PRO OMNIBUS ORDINIBUS.

Praetende domine fidelibus tuis omnibus episcopis abbatibus. monachis. et canonicis. siue regibus. et gubernatoribus atque consanguineis nostris. et his qui se in nostris commendauerunt orationibus. et suas nobis largiti sunt elemosinas. seu etiam caeteris fidelibus. dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant. et quae digne postulant consequi mereantur. per.

Secreta.

Propitiare domine supplicationibus nostris, et has oblationes quas tibi pro incolomitate omnium episcoporum. abbatum. monachorum. canonicorum. siue regum. et gubernatorum. atque consanguineorum nostrorum. et eorum qui se in nostris commendauerunt orationibus. et suas nobis largiti sunt elemosinas. /siue etiam ceterorum fidelium offerimus. benignus [fo. 191. assume. et ut nullius sit irritum uotum nullius uacua postulatio. praesta quesumus ut quod fideliter petimus. efficaciter consequamur. per.

Ad complendum.

Da famulis tuis quesumus domine omnibus episcopis. abbatibus. monachis. et canonicis. siue regibus. et gubernatoribus. atque consanguineis nostris. et his qui se in nostris commendauerunt orationibus. et suas nobis largiti sunt elemosinas. siue etiam ceteris fidelibus utriusque sexus in tua fide et sinceritate constantiam. ut in karitate diuina firmati. nullis temptationibus a te separentur. per dominum nostrum.

MISSA PRO QUACUMQUE TRIBULATIONE.

Ineffabilem misericordiam tuam nobis quesumus domine clementer ostende. ut simul nos et a peccatis exuas. et a poenis quas pro his meremur eripias. per dominum nostrum.

Secreta.

Purificet nos quesumus domine muneris praesentis oblatio. et dignos sacra participatione perficiant.† per.

Praefatio.

aeterne deus. Qui fragilitatem nostram non solum misericorditer temporalibus bonis consolaris ut nos ad aeterna proueas sed etiam ipsis aduersitatibus saeculi benignus erudis. ut ad caelestia regna perducas. per christum dominum nostrum.

Ad complendum.

Presta domine quesumus ut terrenis affectibus expiati. ad superni plenitudinem sacramenti. cuius libauimus sancta tendamus. per.

MISSA PRO PACE.

Deus a quo sancta desideria /recta consilia et iusta [fo. 191. sunt opera. da seruis tuis. illam quam mundus dare non potest pacem. ut et corda nostra mandatis tuis dedita. et hostium sublata formidine. tempora sint tua protectione tranquilla per dominum nostrum.

Secreta.

Deus qui credentes in te populos nullis sinis concuti. terroribus dignare praeces et hostias ditatae' tibi plebis suscipere. ut pax tua pietate concessa christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. per.

Praefatio.

aeterne deus. Sub cuius potestatis arbitrio omnium regnorum continetur potestas. te humiliter depraecamur. ut

1 For dicatae.

principibus nostris propitius adesse digneris. ut qui tua expetunt se protectione defendi. omnibus sint hostibus fortiores. per christum.

Ad complendum.

Deus auctor pacis et amator. quem nosse uiuere. cui seruire regnare est protege ab omnibus inpugnationibus supplices tuos. ut qui in defensione tua confidimus. nullius hostilitatis arma timeamus. per dominum nostrum.

MISSA AD PLUUIAM POSTULANDAM.

Deus in quo uiuimus mouemur et sumus pluuiam nobis tribue congruentem. ut praesentibus subsidiis sufficienter adiuti. sempiterna fiducialius appetamus. per.

Secreta.

Oblatis domine placare muneribus. et oportunum nobis tribue pluuiae sufficientis auxilium. per.

Praefatio.

aeterne deus. Obsecrantes misericordiam tuam ut squalentes agri foecundis imbribus inrigentur. Quibus [fo. 192. aestiuum mitientur1 ardores siue ingentium morborum extinguatur accensio. salus hominibus iumentisque proueniat. Atque ut haec te largiente mereamur. peccata quae nobis aduersantur relaxa. Qui pluis super iustos et iniustos etiam nostris offensionibus relaxatis. expecta nubium munera largiaris. quibus et salus nobis et alimenta praestentur. per christum.

Ad complendum.

Da nobis quesumus domine pluuiam salutarem et aridam terrae facias fluentis caelestibus dignanter infunde. per domi

num.

MISSA AD POSCENDAM SERENITATEM.

Ad te nos domine clamantes exaudi. et aeris serenitatem nobis tribuae supplicantibus. ut qui pro peccatis nostris iustae affligimur. misericordia tua praeueniente clementiam sentiamus. per dominum.

Secreta.

Praeueniat nos quesumus domine gratia tua semper et subsequantur et has oblationes quas pro peccatis nostris nomini tuo consecrandas deferimus. benignus assume. ut per interces

1 For aestuum mitigentur.

2 For expectata.

3 For faciem.

« PoprzedniaDalej »