Obrazy na stronie
PDF
ePub

BENEDICTIO.

Domine sancte pater omnipotens aeterne deus. benedicere et sanctificare digneris ignem istum. quem nos indigni suscepimus per inuocationem unigeniti filii tui domini nostri iesu christi. quem hodie in templo representatum iustum symeonem diu expectantem in ulnas suscepisse nouimus. et salutare tuum ante faciem omnium populorum esse lumen scilicet gentibus et gloriam plebi tuae israhel prophetico spiritu docuisti te quesumus domine benedicere digneris lumen istud et omnibus eumfmanu gestantibus. hoc uerum lumen tuae maiestatis concede. ut te agnoscentes per uiam uirtutum ad te ualeant peruenire. per.

Item alia.

Domine iesu christe qui inluminas omnem hominem /uenientem in hunc mundum effunde quesumus [fo. 113. benedictionem tuam super hos cereos. et sanctifica eos lumine gratiae tuae. et concede propitius. ut sicut haec luminaria igne uisibili accende† nocturnas depellunt tenebras. ita corda nostra inuisibili igne id est sancti spiritus splendore inlustra.† ut omni uitiorum cecitate careant. et purgato mentis oculo ea cernere semper possimus quae tibi semper sunt placita et nostrae saluti utilia. quatinus possimus saeculi caliginosa discrimina deuitare. et ad lucem indeficientem peruenire mereamur. per te iesu.

Alia,

Omnipotens sempiterne deus qui moysen famulum tuum purissimum olei liquorem ad luminaria ante conspectum tuum iugiter concinendo praeparare iussisti benedictionis tuae gratiam super hos cereos benignus infunde. quatinus sic administrent lumen exterius. ut te donante lumen spiritus tui in nostris non desit mentibus interius. per.

Alia.

Domini iesu christe creator caeli et terrae. rex regum et dominus dominantium. exaudi nos indignos famulos tuos clamantes ad te. et orantes te. Praecamur te domine omnipotens aeterne deus qui omnia ex nihilo creasti. et iussu tuo opere apum hanc ceram euenire fecisti. et qui hodierna die iusti symeonis petitionem implesti te domine humiliter depraecamur ut has candelas. ad usum hominum et animarum siue in terra. siue in aquis. per inuocationem sanctissimi nominis tui. et per intercessionem sanctae mariae/ genitricis tuae cuius hodie [fo. 113v. festa percolimus per praccesque omnium sanctorum tuorum benedicere et sanctificare digneris. ut huius plebis tuae illas honorifice portantes in manibus cantando. teque laudando. uoces

Pro

exaudias de caelo sancto tuo et de sede maiestatis tuae. pitius esto deus omnibus clamantibus ad te quos redemisti praetioso sanguinis tuif qui cum d[eo] patre et spiritu sancto uiuis. et gloriaris deus per omnia saecula.

Finita benedictione conspargantur ipse candele aqua benedicta et purificentur et sic ab edituo singuli singulas. accipiant acceptasque accedant psallentes antiphonam.

Ant. Aue gratia plena dei genitrix uirgo ex te enim ortus est sol iustitiae inluminans quae in tenebris sunt. Laetare tu senior iuste suscipiens in ulnas liberatorem animarum nostrarum donantem nobis et resurrectionem.

Quesumus omnipotens deus tua nos protectione custodi. et castimoniam mentibus nostris atque corporibus intercedente beata maria propitiatus indulge. ut ueniente sponso. filio tuo unigenito accensis lampadibus nostris dignum prestemus occursum. per eundem.

Inde egredientes canant antiphonam.

Ant. Adorna thalamum tuum sion et suscipe regem christum amplectere mariam quae est caelestis porta ipsa enim portat regem gloriae nouo lumine subsistit uirgo adducens in manibus filium ante luciferum quem accipiens symeon in ulnas suas praedicauit populis dominum eum esse uitae et mortis et saluatorem mundi.

Sequitur [oratio.3]

Domine iesu christe qui hodierna die in nostra substantia inter homines apparens. a parentibus in templo es presentatus quem symeon uenerabilis senex lumine spiritus".

[blocks in formation]

Omnipotens sempiterne deus maiestatem tuam suppliciter exoramus ut sicut unigenitus filius tuus hodierna die cum nostra carnis substantia in templo est presentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus presentari per eundem.

Secreta.

[fo. 114V.

Exaudi domine praeces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus. subsidium nobis tuae pietatis impende. per.

1 Only the first letter of this word appears in the MS. The last two have perhaps been erased, the first being left standing, followed by a small space at the end of the line.

2 The latter part of this heading is almost invisible.

3 There is a leaf wanting in the MS. between fo. 113 and fo. 114. The collect which is now left incomplete is found in the Leofric Missal, where the latter part of it runs as follows: "lumine spiritus sancti inradiatus agnouit, suscepit, et benedixit, presta propitius, ut eiusdem spiritus sancti gratia inluminati atque edocti te ueraciter agnoscamus et fideliter diligamus. Per."

BENEDICTIO.

Domine sancte pater omnipotens aeterne deus. benedicere et sanctificare digneris ignem istum. quem nos indigni suscepimus per inuocationem unigeniti filii tui domini nostri iesu christi. quem hodie in templo representatum iustum symeonem diu expectantem in ulnas suscepisse nouimus. et salutare tuum. ante faciem omnium populorum esse lumen scilicet gentibus et gloriam plebi tuae israhel prophetico spiritu docuisti te quesumus domine benedicere digneris lumen istud et omnibus eum†manu gestantibus. hoc uerum lumen tuae maiestatis concede. ut te agnoscentes per uiam uirtutum ad te ualeant peruenire. per.

Item alia.

omnem hominem

Domine iesu christe qui inluminas /uenientem in hunc mundum hunc mundum effunde quesumus [fo. 113. benedictionem tuam super hos cereos. et sanctifica eos lumine gratiae tuae. et concede propitius. ut sicut haec luminaria igne uisibili accendet nocturnas depellunt tenebras. ita corda nostra inuisibili igne id est sancti spiritus splendore inlustra.† ut omni uitiorum cecitate careant. et purgato mentis oculo ea cernere semper possimus quae tibi semper sunt placita et nostrae saluti utilia. quatinus possimus saeculi caliginosa discrimina deuitare. et ad lucem indeficientem peruenire mereamur. per te iesu.

Alia.

Omnipotens sempiterne deus qui moysen famulum tuum purissimum olei liquorem ad luminaria ante conspectum tuum iugiter concinendo praeparare iussisti benedictionis tuae gratiam super hos cereos benignus infunde. quatinus sic administrent lumen exterius. ut te donante lumen spiritus tui in nostris non desit mentibus interius. per.

Alia.

Domini iesu christe creator caeli et terrae. rex regum et dominus dominantium. exaudi nos indignos famulos tuos clamantes ad te. et orantes te. Praecamur te domine omnipotens aeterne deus qui omnia ex nihilo creasti. et iussu tuo opere apum hanc ceram euenire fecisti. et qui hodierna die iusti symeonis petitionem implesti te domine humiliter depraecamur ut has candelas. ad usum hominum et animarum siue in terra. siue in aquis. per inuocationem sanctissimi nominis tui. et per intercessionem sanctae mariae/ genitricis tuae cuius hodie [fo. 113v. festa percolimus per praecesque omnium sanctorum tuorum benedicere et sanctificare digneris. ut huius plebis tuae illas honorifice portantes in manibus cantando. teque laudando. uoces

exaudias de caelo sancto tuo et de sede maiestatis tuae. Propitius esto deus omnibus clamantibus ad te quos redemisti praetioso sanguinis tuif qui cum d[eo1] patre et spiritu sancto uiuis et gloriaris deus per omnia saecula.

Finita benedictione conspargantur ipse candele aqua benedicta et purificentur et sic ab edituo singuli singulas. accipiant acceptasque accedant psallentes antiphonam.

Ant. Aue gratia plena dei genitrix uirgo ex te enim ortus est sol iustitiae inluminans quae in tenebris sunt. Laetare tu senior iuste suscipiens in ulnas liberatorem animarum nostrarum donantem nobis et resurrectionem.

Quesumus omnipotens deus tua nos protectione custodi. et castimoniam mentibus nostris atque corporibus intercedente beata maria propitiatus indulge. ut ueniente sponso. filio tuo unigenito accensis lampadibus nostris dignum prestemus occursum. per eundem.

Inde egredientes canant antiphonam.

Ant. Adorna thalamum tuum sion et suscipe regem christum amplectere mariam quae est caelestis porta ipsa enim portat regem gloriae nouo lumine subsistit uirgo adducens in manibus filium ante luciferum quem accipiens symeon in ulnas suas praedicauit populis dominum eum esse uitae et mortis et saluatorem mundi.

Sequitur [oratio.2]

Domine iesu christe qui hodierna die in nostra substantia inter homines apparens. à parentibus in templo es presentatus quem symeon uenerabilis senex lumine spiritus.

[blocks in formation]

Omnipotens sempiterne deus maiestatem tuam suppliciter exoramus ut sicut unigenitus filius tuus hodierna die cum nostra carnis substantia in templo est presentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus presentari per eundem.

Secreta.

[fo. 114v.

Exaudi domine praeces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus. subsidium nobis tuae pietatis impende. per.

1 Only the first letter of this word appears in the MS. The last two have perhaps been erased, the first being left standing, followed by a small space at the end of the

line.

The latter part of this heading is almost invisible.

3 There is a leaf wanting in the MS. between fo. 113 and fo. 114. The collect which is now left incomplete is found in the Leofric Missal, where the latter part of it runs as follows: "lumine spiritus sancti inradiatus agnouit, suscepit, et benedixit, presta propitius, ut eius lem spiritus sancti gratia inluminati atque edocti te ueraciter agnoscamus et fideliter diligamus. Per."

Praefatio.

aeterne deus. In exultatione praecipue sollempnitatis hodiernae. in qua coaeternus tibi filius tuus unigenitus in nostra natus substantia. a parentibus legali traditione deportatur in templum. Idem legis lator et custos praecipiens et obediens. Diues in suo. pauper in nostro. Par turturum uel duos pullos columbarum. uix sufficit sacrificio caeli terreque possessor. Grandeui symeonis inualidis gestatur in manibus a quo mundi rector et dominus pradicatur.t Accedit etiam oraculum uiduae testificantis. quoniam decebat ab utroque sexu adnuntiaretur utriusque saluator. quem laudant angeli ['atque archangeli cherubim quoque ac seraphim. qui non cessant cotidie una uoce clamare dicentes.]

Ad complendum.

Quesumus domine deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti. intercedente beata semper uirgine maria et praesens nobis remedium esse facias et futurum. per.

Ad uesperum.

Perfice in nobis quesumus domine ut supra.?

NON. FEBR. NATALE SANCTAE AGATHE.

Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili uictoriam martyrii contulisti. concede propitius ut cuius natalicia colimus. per eius ad te exempla gradiamur. per.

Secreta.

Suscipe munera domine quae in beatae agathae /mar- [fo. 115. tyris tuae sollempnitate deferimus. cuius nos confidimus patrocinio liberari. per.

Praefatio.

W per christum dominum nostrum. Pro cuius nomine poenarum mortisque contemptum. in utroque sexu fidelium cunctis aetatibus contulisti. Ut inter fidelium martyrum palmas. agathen quoque beatissimam uirginem uictrici patientia coronares. quae minis territa. nec suppliciis superata de diaboli saeuitia triumphauit. quia in tuae deitatis confessione permansit et ideo.

1 The words in brackets are added in the margin by another hand.

2 The reference is no doubt to the leaf which has been lost between fo. 113 and fo. 114. The collect is most probably that which appears as Ad populum, and also in the form for blessing the candles, in the Leofric Missal (pp. 70, 204), as follows: "Perfice in nobis, quesumus, domine, gratiam tuam, qui iusti symeonis expectationem implesti, et sicut ille mortem non uidit, priusquam christum dominum nostrum uidere mereretur, ita et nos uitam obtineamus aeternam. Per eundem."

3 Nec omitted in MS.

« PoprzedniaDalej »