Obrazy na stronie
PDF
ePub

X. KAL. FEB. NAT. SS. EMERENTIANAE ET MACHARII. 155

despiciens caelestem meruit dignitatem. Societatis humanae uota contempnens aeterni regis est sociata consortio. Et pretiosam mortem sexus fragilitate calcata pro christi confessione suscipiens. simul est facta conformis. et sempiternitatis eius et gloriae. per quem.

Ad complendum.

Refecti cybo potuque caelesti deus noster te supplices exoramus. ut in cuius haec commemoratione percepimus. eius muniamur et praecibus. per dominum nostrum.

XI. KAL. FEBR. NATALE SANCTI UINCENTII MARTYRIS. Adesto quesumus domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus. beati uincentii martyris tui intercessione liberemur. per. [fo. III.

Secreta.

Muneribus nostris quesumus domine praecibusque susceptis. et caelestibus nos munda mysteriis. et clementer exaudi. per.

Praefatio.

per christum dominum nostrum. Pro cuius nomine gloriosus leuita uincentius. et miles inuictus rapidi1 hostis insaniam interitus adiit modestus sustinuit. securus irrisit. Sciens paratus esse ut resisteret nesciens elatus esse quod uinceret. In utroque domini ac magistri sui uestigia sequens. qui et humilitatis custodiendae et de hostibus triumphandi suis sequenda exempla monstrauit. Per quem maiestatem tuam.

Ad complendum.

Quesumus omnipotens deus. ut qui caelestia alimenta percepimus. intercedente beato uincentio martyre tuo. per haec contra omnia aduersa muniamur. per dominum.

X. KAL. FEBR. NATALE SANCTORUM EMERENTIANAE ET

MACHARII.

Maiestati tuae nos domine martyrum supplicatio beata conciliet. ut qui incessabiliter actibus nostris offendimus. iustorum praecibus expiemur. per dominum.

Secreta.

Accepta tibi sit domine sacratae plebis oblatio. pro tuorum honore sanctorum quorum meritis se percepisse in tribulatione cognoscit auxilium. per.

1 For rabidi.
2 For interritus.

Ad complendum.

Iugiter nos domine sanctorum tuorum uota laetificent. et patrocinia nobis martyrum ipsorum semper festiuitates exhibeant. per dominum.

VIII. KAL. FEBR. CONUERSIO SANCTI PAULI.

Deus qui uniuersum mundum /beati pauli apostoli [fo. IIIV. praedicatione docuisti. da nobis quesumus ut qui eius hodie conuersionem colimus. per eius ad te exempla gradiamur. per.

Secreta.

Apostoli tui pauli praecibus domine plebis tuae dona sanctificet.' ut quae tibi tuo grata sunt instituto. gratiora fiant patrocinio supplicantis. per.

Praefatio.

aeterne deus. Et maiestatem tuam suppliciter exorare. ut aecclesiam tuam beati pauli apost[ol]i tui praedicatione edoctaf nulla sinas fallacia uiolari. Et sicut nihil in uera religione manere dinoscitur quod non eius condierit disciplina. ita ad peragenda ea quae docuit eius obtentu fidelibus tribuatur efficacia. Quem hodie uas factum electionis magistrum et doctorem gentium uocandarum mutato nomine collocasti. Sentiatque credentium gentium multitudo. eum pro se apud te intercessorem quem habere cognouit magistrum atque doctorem. per christum.

Ad complendum.

Satiasti nos domine salutari mysterio. quesumus ut pro nobis eius non desit oratio. cuius donasti patrocinio gubernari. per dominum nostrum.

Ad uesperum.

Praesta populo tuo domine quesumus consolationis auxilium. et diuturnis calamitatibus loborantem.† beati apostoli tui pauli intercessione. a cunctis tribulationibus erue propitius. per.

EODEM DIE SANCTI PROIECTI.

Martyris tui proiecti nos quesumus domine interuentio gloriosa commendet. ut quod nostris actibus non meremur. eius praecibus /consequamur. per dominum nostrum. [fo. 112

[blocks in formation]

Secreta.

Suscipe domine propitius orationem nostram. cum oblationibus hostiarum superimpositis. et martyris tui proiecti deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptas. et illam quae in eo flagrauit fortis dilectio. in nobis aspira benignus. per.

Praefatio.

aeterne deus. Et tuam misericordiam deprecari ut mentibus nostris beati martyris tui proiecti repetita sollempnitate spiritalis laetitiae tribuas iugiter suauitatem. Concedasque nobis ut uenerando passionis eius triumphum obtentu illius et peccatorum remissionem. et sanctorum mereamur adipisci consortium. per christum dominum nostrum.

Ad complendum.

Uotiua domine pro beati martyris proiecti passione dona percepimus. quesumus ut in eius praecibus et praesentis uitae nobis. pariter. et aeternae tribuas conferre subsidium. per dominum

nostrum.

V. KAL. FEBR. NATIUITAS SANCTAE AGNAE UIRGINIS.

Deus qui uost annua beatae agnae martyris tuae sollempnitate laetificas. da quesumus ut quam ueneramur officio. etiam piae conuersationis sequamur exemplo. per.

Secreta.

Super has quesumus domine hostias benedictio copiosa descendat. quae et sanctificationem nobis clementer operetur. et de martyrum nos sollempnitate laetificet. per dominum.

Praefatio.

aeterne deus. Beatae agnetis natalicia geminantes. Uere enim huius honorandus est dies /quae sic terrena gene- [fo. 112v. ratione processit ut ad diuinitatis consortium perueniret. per christum.

Ad complendum.

Sumpsimus domine ce[le1]britatis annue uotiua sacramenta. praesta quesumus ut temporalis nobis uitae remedia praebeant et aeternae. per dominum.

KAL. FEBR. NATALE SANCTAE BRIGIDAE UIRGINIS.2

Caelorum. atque terrarum conditor et gubernator omnipotens deus. praecanti populo tuo succurre pietatif et praesta ut qui honore sanctae brigide praesentem diei huius gerimus sollempnitatem per ipsius suffragia perenni gloria tua potiamur. per dominum nostrum.

Syllable omitted in MS.

* The collect is the only part of the Mass in the MS.

[graphic]

tolici culminis. qui tantum Quique ab unigenito tuo si gratiae muneribus adproba iam positus. uicarium su Quatinus beatae genetricis puli uirginitas deseruiret. sancto conuiuio. super ip pectus recubuerat saluato caelestis hauriens fluenta reuelationibus est imbutus excelsa mente conspiceret principio erat uerbum. et uerbum, et ideo cum angel

/Refecti cybo potuque c deprecamur. ut in cuius h muniamur et praecibus. p

Deus qui per os beati archana reserasti. praesta excellenter infudit. intelli amus. per eundem.

V. KAL. IAN

Deus cuius hodierna loquendo sed moriendo mala mortifica. ut fidem moribus uita fateatur. p

Sanctorum tuorum

et munera nostra conci obtineat. per.

Daeterne deus. F propter nostri saluat funestus occidit. inme quibus fulget sola ma confessio quam loqu passioni. Existunt agnitores. O infinita cordia. qui pro suo non patitur. sed pro adhibetur. et imputa

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »