Obrazy na stronie
PDF
ePub

[NATALE SANCTI BASILII.']

Omnipotens sempiterne deus, cui cuncta famulantur elementa. intercedente pro nobis beato basilio confessore tuo atque pontifice. exaudi propitius orationem nostram et tribue nobis misericordiam tuam. et quaecumque praecipis ut agamus. ipse adiuua ut implere possimus. per dominum.

Secreta.

Hostias tibi domine beati basilii confessoris tui atque pontificis dicatas meritis benignus assume. et ad perpetuum nobis tribue prouenire subsidium. per dominum.

Praefatio.

aeterne deus. Et in hac praecipue die quam transitu sacro beati confessoris tui basilii consecrasti. Quesumus ergo clementiam tuam ut des nobis illam sequi doctrinam. quam ille et uerbo docuit et opere compleuit. Quatinus nos adiuuari apud misericordiam tuam /et exemplis eius sentiamus et meritis. [fo. 107V. per christum.

Ad complendum.

Sacro munere satiati supplices te domine deprecamur. ut quod debitę seruitutis caelebramus officio. intercedente beato basilio confessore tuo atque pontifice. saluationis tuae sentiamus augmentum. per dominum.

IDUS IAN. DEPOSITIO HILARII EPISCOPI.

Deus cuius miseratione delinquentes mutantur ad ueniam. iusti transferuntur ad palmam. qui infusus in corde beati hilarii antistitis quasi de tuo templo fidei responsa dedisti. concede propitius ut qui tunc inclytum confessorem fecisti caesarem non timere. eius intercessorem ab spiritali hoste plebem protegas obsecrantem. ut cuius sollempnitate tripudiat. eius sit fida praece defensa. per dominum.

Secreta.

Uniuersitatis conditor et humani generis reformator omnipotens deus. annue quesumus praecibus. ut qui miramur in doctore quod colimus. mereamur in munere quo placeamus. Et sicut beato hilario confessore tuo atque pontifice dedisti. da aecclesiae concordiam. memoriam gloriosam eo obtinente. ut sacrificium nostrum eius meritis tibi efficiatur acceptum. per.

The mass which follows has no heading in the MS., but a space of a line is left blank. 2 Probably for intercessione.

Ad complendum.

Deus fidelium remunerator animarum. praesta quesumus ut beati hilarii confessoris tui atque pontificis. cuius uenerandam celebramus festiuitatem. eius praecibus indulgentiam [fo. 108. consequamur. per dominum.

XIX. KAL. FEBR. NATALE SANCTI FELICIS CONFESSORIS. Concede quesumus omnipotens deus ut ad meliorem uitam sanctorum tuorum exempla nos prouocent. quatenus quorum sollempnia agimus. etiam actus imitemur. per.

Secreta.

Hostias tibi domine beati felicis confessoris tui dicatas meritis benignus assume. et ad perpetuum nobis tribue prouenire subsidium. per.

Praefatio.

aeterne deus. Natalem sancti felicis martyris tui debita festiuitate recolentes. Qui apostolici pontificatus dignus in sua aetate successor. et passione fortissimus imitator. persecutoris gladium intrepida ceruice suscepit. Gaudens pro eo se capite truncari. a quo non possit abscidi. quem laudant angeli.

Ad complendum.

Quesumus domine salutaribus repleti mysteriis. ut cuius sollempnia celebramus. eius orationibus adiuuemur. per.

XVIII. KAL. FEBR. NATALE SANCTI MAURI ABBATIS.

Deus qui aeternae gloriae participem concessisti fieri beatissimum maurum leuitam atque abbatem. concede nobis propitius ipso intercede1 aditum regni caelestis cuius ad bene uiuendum informamur exemplis. per.

Secreta.

Super haec sacra sancta † libamina adsit quesumus omnipotens deus tuae benedictionis copia. et beati mauri interuenientibus meritis. sint ad /remedium cunctis fidelibus populis. [fo. 108V.

per.

Praefatio.

aeterne deus. Cuius ineffabilis pietas beatissimum maurum leuitam atque abbatem prouexit ad caeli gloriam. quoniam sanctissimi magistri sui benedicti sic enituit sectator in omnibus cooperatur assiduis. ut cum eo et sanctis omnibus in caeli curia mereatur fieri adtheleta.† per christum.

1 For intercedente.

2 For cooperator assiduus.

Ad complendum.

Adsit petimus clementissime deus huic familiae tuae miserationis propitiatio. et beati confessoris tui atque abbatis mauri intercessione haec sancta quae indigni sumpsimus ad salutem esse concede. per dominum.

Ad uesperum.

Inmense pietatis tuae clementia† quesumus diuina maiestas. ut qui annua beati mauri confessoris tui atque abbatis sollempnia caelebramus. eius optinentibus meritis perueniamus ad gaudia repromissa. per dominum nostrum.

XVII. KAL. FEBR. NATALE SANCTI MARCELLI MARTYRIS.

Praeces populi tui quesumus domine clementer exaudi. ut beati marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuuemur. cuius passione laetamur. per dominum.

Secreta.

Suscipe quesumus domine munera dignanter oblata et beati marcelli martyris tui atque pontificis suffragantibus meritis. ad nostrae salutis auxilium prouenire concede. per dominum.

Praefatio.

D aeterne deus. Qui glorificaris in tuorum confessione sanctorum. et non solum excellentioribus /praemiis. [fo. 109. martyrum tuorum merita gloriosa prosequeris. sed etiam sacro ministerio competentibus seruitiis exequentes. gaudium domini sui tribuis intrare. per christum.

Ad complendum.

Satiasti domine familiam tuam muneribus sacris. eius quesumus semper interuentione nos refoue cuius sollempnia caelebramus. per dominum.

XVI. KAL. FEBR. DEPOSITIO ANTONII.

Deus bonitatis auctor. et bonorum omnium dispensator. qui temporalia bona per misericordiam tuam etiam non merentibus donas. et aeterna per iustitiam tuam non nisi merentibus reconpensas. ista deputans beneficio illa iudicio. ne aut largitatem suam diuina benignitas minoraret. si a presentibus donis sequestrarentur ingrati. aut sollicitudinem placendi incuriositas humana neglegeret. si ad futura praemia admitterentur indigni. Unde nos domine ad huius sapientiae tuae fontem currimus. de quo confessorem tuum. antonium uelut quoddam sanctificationis tuae hauritorium bona tua quibus adimplere cupimus hauriamus. per dominum nostrum.

XIII. KAL. FER. NAT. SS. FABIANI ET SEBASTIANI. 153

Secreta.

Sancti antonii confessoris tui quesumus domine annua sollempnitas pietati tuae nos reddat acceptos. ut per haec piae oblationis officia, et illum beata retributio comitetur. et nobis gratiae tuae dona conciliet. per dominum.

Ad complendum.

Deus fidelium remunerator animarum praesta ut [fo. 109v. per sancta quae sumpsimus. et beati antonii confessoris tui atque monachi. cuius uenerandam caelebramus festiuitatem. praecibus indulgentiam consequamur. per dominum nostrum.

XV. KAL. FEBR. NATALE SANCTAE PRISCAE UIRGINIS. Da quesumus omnipotens deus. ut qui beatę priscae martyris tuae natalicia colimus et annua sollempnitate laetemur et tante fidei proficiamus exemplo. per.

Secreta.

Hostia domine quesumus quam in sanctorum tuorum nataliciis recensentes offerimus. et uincula nostrae prauitatis absoluat et tuae nobis misericordię dona conciliet. per dominum.

Ad complendum.

Quesumus domine salutaribus repleti muneribus ut cuius sollempnia caelebramus. eius orationibus adiuuemur. per dominum.

XIIII. KAL. FEBR. SANCTORUM MARIAE ET MARTHAE. Exaudi domine populum tuum cum sanctorum tuorum. tibi patrocinio supplicantem. ut temporalis uitae nos tribuas pace gaudere. et aeternum repperire subsidium. per.

Secreta.

Praeces domine tuorum respice oblationesque fidelium. ut tibi gratae sint pro tuorum festiuitate sanctorum. et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. per dominum.

Ad complendum.

Sanctorum tuorum domine intercessione placatus. praesta quesumus ut quae temporali celebra mus actione per- [fo. 110. petua saluatione capiamus. per.

XIII. KAL. FEBR. NATALE SANCTORUM FABIANI ET

SEBASTIANI.

Infirmitatem nostram respice omnipotens deus. et quia pondus propriae actionis grauat. beati fabiani martyris tui atque pontificis. intercessio gloriosa nos protegat. per.

Alia.

Deus qui beatum sebastianum martyrem tuum uirtute constantiae in passione roborasti, ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere. et nulla eius aduersa formidare. per dominum nostrum.

Secreta.

Hostias tibi domine beati fabiani martyris tui dicatas meritis benignus assume. et ad perpetuum nobis tribue prouenire subsidium. per.

Alia.

Accepta sit in conspectu tuo domine nostra deuotio. et eius nobis fiat supplicatione salutaris. pro cuius sollempnitate defertur.

per.

Praefatio.

aeterne deus. Quoniam martyris beati sebastiani pro confessione nominis tui uenerabilis sanguis effusus. simul et tua mirabilia manifestat. quo perficis in infirmitate uirtutem. et nostris studiis dat profectum. et infirmis apud te praestat auxilium. per christum.

Ad complendum.

Refecti participatione muneris sacri quesumus domine deus noster ut cuius exequimur cultum sentiamus effectum. per dominum.

Item alia.

Sacro munere satiati supplices te domine deprecamur. ut quod debitae seruitutis celebramus /officio intercedente [fo. IIOV. beato sebastiano martyre tuo saluationis tuae sentiamus augmentum. per.

XII. KAL. FEBR. NATALE SANCTAE AGNE UIRGINIS.

Omnipotens sempiterne deus qui infirma mundi eligis ut fortia. quaeque confundas. concede propitius. ut qui beatae agnae martyris tuae sollempnia colimus. eius apud te patrocinia sentiamus. per.

Secreta.

Hostias domine quas tibi offerimus propitius suscipe. et intercedente beata agnete martyre tua uincula peccatorum nostrorum absolue. per.

Praefatio.

aeterne deus. Et diem beatae agnae martyrio consecratam sollempniter recensere. quae terrenae generositatis oblectamenta

« PoprzedniaDalej »