Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAROLUS

S. R. E. PRESB. CARD. TIT. S. PRAXEDIS

ARCHIEPISCOPUS

Universo Clero Urbis Dioecesisque suæ Mediolanensis
salutem in Christo Jesu.

[graphic]

OBIS in archiepiscopali hac vigilia versantibus ea præter ceteras una proposita est sollicitudo, ut quam Ecclesiæ hujus hæreditatem sacram jam

olim Ambrosius sanctissimus a beatæ memoriæ Archiepiscopis Miroclete, Eustorgio et Dionysio acceptam, se conservaturum esse dixerat, eam deinceps ab ipso Ambrosio patre auctam et perpetuo Sacrosanctæ Ecclesiæ Romanæ Matris consensu retentam, et religiosa consuetudine usuque Prædecessorum nostrorum constantissime conservatam, Nos pariter, Deo bene juvante, integram non modo servemus, verum etiam, si quam ejus partem vel negligenter amissam, vel certe aliquo modo parum cultam animadvertimus, diligentissime itidem et restituamus et excolamus. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui consolatus est Nos in laboribus vigiliisque hujus ipsius nostræ sollicitudinis. Superioribus annis Breviarium, quod opus fuit diuturni temporis magnæque diligentiæ, ita restituendum curavimus, ut antiqua hujus nostræ Ecclesiæ monumenta veteresque concelebrandis divinis laudibus

ambrosianos ritus jam plane integros liceat agnoscere. Nunc sane sunt item reliqua, in quibus jamdiu fixæ cum sint non solum cogitationes, sed labores nostri, denique apparere et extare debent; atque in iis quidem (præter Missale, in cujus quoque edendi curam incumbimus) præcipuum etiam opus est, quod Sacramentale ex vetustissimo usu vocamus. Id porro, si serius, quam decreto synodali jam pridem promiseramus, in lucem prodiit, vos ipsi probe nostis factum esse multitudine magnitudineque occupationum archiepiscopalium; quibus pro temporum varietate Nos non solum in singulos dies, sed in singula fere momenta assidue distenti, necesse sæpissime habuimus cursum interrumpere industriæ et curæ, quam in eo conficiendo diligentissimam ponere jampridem statueramus. Verum, si recta reputamus via, profecto ab hujus Nobis commissæ Ecclesiæ rationibus haud quaquam alienum fuit, rem, quæ tempus et diligentiam postulabat, diutius differri, ut pluribus, quam ab initio potueramus, iisdemque necessariis partibus eam absolutam redderemus. Copiam certe habuimus exemplarium,

quæ et manu scripta et impressa, eaque antiqua admodum, ex multis tam Basilicæ nostræ Metropolitance, quam aliarum Ecclesiarum Urbis Diocesisque universæ tabulariis conquisita ac suppeditata, adhiberi ab iis ecclesiastici ordinis viris voluimus, quos et pietatis studio flagrantes, et doctrinæ laude claros, et rituum sacrorum usu litterate peritos ad opus delegimus. Ex sancti Ambrosi item fontibus multa hausimus, quem Ecclesia hæc patrem magistrumque habet omnium virtutum gloria florentem, quique cum de iis, qui initiantur mysteriis, tum de Sacramentis libros præcipue scripsit. Neque solum his domesticis adjumentis contenti fuimus, sed aliunde subsidia comparavimus, ab iis præsertim religiosis scriptoribus, qui rituum nostrorum et diligentissimi interpretes et testes locupletissimi extiterunt. Cum iis igitur monumentis recognosci ab initio potuit, ut certe recognitum est, opus Sacramentale, quod modo emittimus. Sed quoniam ad ejus perfectionem etiam non parum interesse censuimus expectare, ut provincialia Concilia aliquot haberemus, in quibus singulis, sapientissimorum

Episcoporum consilio et pietate, Nos ea de re non doctrina solum, sed usu probatum aliquid semper statueremus, rem usque adeo protulimus, ut Synodis provincialibus, Dei munere, sex jam demum celebratis, necessarium opus plurimis decretis adjuverimus. Accedit etiam hoc, quod cum editionis libri Sacramentalis diem de die usque adeo duxerimus, ut omnis Diœcesis nostræ visitationem ante absolverimus: ex hac ipsa archiepiscopali speculatione, in qua usu multa comperimus ad Sacramentorum administrationem cultumque opportuna, quæ minus præstabantur, adjumenta item rei conficiendæ non parva ipsi subministravimus, quæ quidem adjumenta, in iis, quæ instructionum seu rubricarum nomine cuique Sacramento copiose adjici jussimus, in primis apparebunt. Quamobrem si diutius libri editio jam prorogata est, diuturnitas tamen utilitates permultas peperit, quas ex assiduo illius usu vos ipsi cognoscetis. Sacramentale igitur edimus, multis partibus excultum atque absolutum, ut mox supra demonstravimus. Vestrum est omnium et singulorum, qui Sacerdotes estis, quique in Urbe et

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »