Obrazy na stronie
PDF
ePub

ambrosianos ritus jam plane integros liceat agnoscere. Nunc sane sunt item reliqua, in quibus jamdiu fixæ cum sint non solum cogitationes, sed labores nostri, denique apparere et extare debent; atque in iis quidem (præter Missale, in cujus quoque edendi curam incumbimus) præcipuum etiam opus est, quod Sacramentale ex vetustissimo usu vocamus. Id porro, si serius, quam decreto synodali jam pridem promiseramus, in lucem prodiit, vos ipsi probe nostis factum esse multitudine magnitudineque occupationum archiepiscopalium; quibus pro temporum varietate Nos non solum in singulos dies, sed in singula fere momenta assidue distenti, necesse sæpissime habuimus cursum interrumpere industriæ et curæ, quam in eo conficiendo diligentissimam ponere jampridem statueramus. Verum, si recta reputamus via, profecto ab hujus Nobis commissæ Ecclesiæ rationibus haud quaquam alienum fuit, rem, quæ tempus et diligentiam postulabat, diutius differri, ut pluribus, quam ab initio potueramus, iisdemque necessariis partibus eam absolutam redderemus. Copiam certe habuimus exemplarium,

quæ et manu scripta et impressa, eaque antiqua admodum, ex multis tam Basilicæ nostræ Metropolitanæ, quam aliarum Ecclesiarum Urbis Diocesisque universæ tabulariis conquisita ac suppeditata, adhiberi ab iis ecclesiastici ordinis viris voluimus, quos et pietatis studio flagrantes, et doctrinæ laude claros, et rituum sacrorum usu litterate peritos ad opus delegimus. Ex sancti Ambrosi item fontibus multa hausimus, quem Ecclesia hæc patrem magistrumque habet omnium virtutum gloria florentem, quique cum de iis, qui initiantur mysteriis, tum de Sacramentis libros præcipue scripsit. Neque solum his domesticis adjumentis contenti fuimus, sed aliunde subsidia comparavimus, ab iis præsertim religiosis scriptoribus, qui rituum nostrorum et diligentissimi interpretes et testes locupletissimi extiterunt. Cum iis igitur monumentis recognosci ab initio potuit, ut certe recognitum est, opus Sacramentale, quod modo emittimus. Sed quoniam ad ejus perfectionem etiam non parum interesse censuimus expectare, ut provincialia Concilia aliquot haberemus, in quibus singulis, sapientissimorum

Episcoporum consilio et pietate, Nos ea de re non doctrina solum, sed usu probatum aliquid semper statueremus, rem usque adeo protulimus, ut Synodis provincialibus, Dei munere, sex jam demum celebratis, necessarium opus plurimis decretis adjuverimus. Accedit etiam hoc, quod cum editionis libri Sacramentalis diem de die usque adeo duxerimus, ut omnis Diœcesis nostræ visitationem ante absolverimus: ex hac ipsa archiepiscopali speculatione, in qua usu multa comperimus ad Sacramentorum administrationem cultumque opportuna, quæ minus præstabantur, adjumenta item rei conficiendæ non parva ipsi subministravimus, quæ quidem adjumenta, in iis, quæ instructionum seu rubricarum nomine cuique Sacramento copiose adjici jussimus, in primis apparebunt. Quamobrem si diutius libri editio jam prorogata est, diuturnitas tamen utilitates permultas peperit, quas ex assiduo illius usu vos ipsi cognoscetis. Sacramentale igitur edimus, multis partibus excultum atque absolutum, ut mox supra demonstravimus. Vestrum est omnium et singulorum, qui Sacerdotes estis, quique in Urbe et

Diocesi nostra Mediolanensi Sacramenta ritu moreque ambrosiano ministratis, ita vos hujus Sacramentalis regulis instituere, in omnesque partes conformare, ut cum ad illius præscriptum ea pure, sancte et religiose tractetis, tum cæremoniis et ritibus hoc ipso traditis utamini, neque ullis præterea aliis. Atque ob eam sane causam jubemus vos universos singulosque, quorum interest, duobus post editionem mensibus, hoc ipsum habere, legere atque in usum introducere, ut charitatis vestræ, qua in procuranda animarum salute eximie præcellere debetis, studium in Domino commendemus.

« PoprzedniaDalej »