Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE SACRAMENTO SS. EUCHARISTIÆ

RUBRICE SEU INSTRUCTIONES

Que Parochus populum doceat.

ihil habet Ecclesia hoc Sacramento dignius, nihil admirabilius, nihil salubrius, nihil sanctius. Continetur enim in eo præcipuum et maximum Dei donum, et ipse omnis gratiæ et sanctitatis fons auctorque Christus Dominus.

Parochus igitur, ut populum sibi commissum idoneum reddat ad maximos uberrimosque hujus Sacramenti fructus percipiendos, singulis diebus festis, qui scilicet frequentem illius Communionem proxime antecedent, atque adeo sæpius, prout opportunum viderit, illum accurata piaque concione docebit, planeque explicabit fidem, doctrinam excellentiamque hujus præstantissimi Sacramenti; quo item modo ad illud sumendum accedat; quam admirabiles itidem illius fructus sint, quanta vis ac dignitas, et denique ubi sumpserit, quo modo gratiam conservet. Hos autem fructus enumerare poterit.

Gratiam in animam influit, cum pure et sancte sumitur: Qui manducat, inquit Dominus, meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo (). Qui enim pietatis et religionis studio affecti hoc Sacramentum sumunt, Christi corpori tamquam viva membra inseruntur, siquidem scriptum est: Qui manducat me, et ipse vivet propter me (2).

Animam alit atque sustentat; quosque usus corpori panis et vinum adfert, eos omnes animæ saluti et jucunditati, meliori quidem ac perfectiori ratione, Eucharistiæ Sacramentum præbet.

(1) Joann., VI, 57. (2) Joann., VI, 58.

Vires animæ addit, efficitque, ut spiritus divinarum rerum delectatione magis commoveatur, virtutibus augeatur ac divine corroboretur. Venialia peccata hoc etiam Sacramento remittuntur, ut merito dicat. sanctus Ambrosius, panem hunc quotidianum sumi in remedium quotidianæ infirmitatis.

Vires præbet, ut a criminibus fideles puros et integros, atque a tentationum impetu incolumes se conservent. Ac præterea tamquam cælesti medicamento animam præparat, ne alicujus mortiferæ perturbationis veneno facile infici et corrumpi queat.

Concupiscentiæ ardorem debilitat, dum charitatis igne animos fidelium.

vehementer inflammat.

Postremo, ut uno verbo dicatur, summam vim habet ad æternam gloriam comparandam; ejus videlicet gratia, dum hanc vitam fideles degunt, conscientiæ pace et tranquillitate perfruuntur; deinde ejus virtute recreati, non secus atque Elias, qui subcineritii panis fortitudine ambulavit usque ad montem Dei Oreb, cum ex vita migrandi tempus advenerit, ad æternam gloriam et beatitudinem ascendunt.

A%

De frequenti sacre Communionis usu.

d saluberrimum igitur hujus Sacramenti frequenter sumendi usum Parochus fideles cohortabitur atque excitabit, nascentis Ecclesiæ institutis ac exemplis et sanctorum Patrum omnium consentiente doctrina, ut ex Catechismo Romano discere poterit et sententia oecumenicæ Synodi Tridentinæ, quæ optaret quidem fideles in singulis Missis, non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiæ perceptione communicare. Curabit certe, ut, præter Paschatis Communionem, quæ Ecclesiæ præcepto necessaria est, saltem in præcipuis solemnitatibus, veluti die Natali Domini, Epiphania, Pentecoste, in diebus item festis majoribus B. M. V. communicent.

Crebris præterea monitis illud, quod beatissimus Silverius pontifex statuit, in consuetudinem revocare studebit, ut qui sæpius non communicant, in Quadragesima saltem dominicis diebus Corpus Domini sumant, et die item Cœnæ Domini ex antiquo instituto, ac præterea in Adventu itidem præstent.

Eam præterea consuetudinem in Parochia sua introducere curabit, ut quoties quis iter longum aut infestum, remque arduam et difficilem etiam in qua nullum mortis periculum extimescendum sit, aggredietur; qui item aliqua gravi perturbatione, vel ex filiorum conjugisve obitu, vel ex bonorum amissione, vel ex alia re adversa affligitur, sacram Communionem confessus suscipiat. Idemque faciat, itinere vel negotio difficili, quod susceperit, confecto, vel quocumque beneficio accepto, gratias Deo acturus hujus Sacramenti sumptione, in quo præcipua quædam ratio

inest, qua Deo pro immensis in nos collatis beneficiis aliquam gratiam pie referamus.

Curabit item, ut mulieres proxime parituræ hoc ipsum præstent, ac præterea cum primum a puerperio ad ecclesiam accedent.

De custodia Sanelissimae Eucharistie.

mnem etiam maximam diligentiam, curam summumque studium Parochus in eo ponat, ut, cum ipse tremendum hoc Sacramentum, qua debet reverentia debitoque cultu tractet, custodiat et administret; tum etiam populus sibi commissus religiose colat, sancte frequenterque suscipiat.

Sacrosanctam Eucharistiam, ut decentissime fieri potest, in altari majori custodiat et asservet.

Ad custodiendi asservandique usum habebit tabernaculum ad præscriptam rationem factum, quod quidem clave (quam apud se tenebit, neque clerico committet) bene clausum habebit, ne quod Ecclesiæ et christiano populo datum est ad salutem, maleficorum manus, diabolo operante, ad perniciem abutatur; id quod etiam veteri canone cautum est. Alioqui si ea in re negligentiam ipse commiserit, graves sibi pœnas ex canonum disciplina propositas esse meminerit.

Ejus ornatus exterior et vestitus interior et ostiolum erit ad præscriptam formam.

Præterea tabernaculum ipsum apte, recte et decenter firmiterque collocabitur, fixumque altari inhærebit, conopeo decenti operietur, atque ab omni alia re vacuum erit; neque præterea armarium ullum, etiam subtus, habebit.

Pyxides item habebit tanto Sacramento dignas ex canone et ad præscriptum.

Lampadarium sit, in quo lampades accensæ semper colluceant; sique non plures, una saltem in conspectu Sanctissimæ Eucharistiæ. Lumen vero lampadum oleo oliva nutrietur, nec vero alterius generis adhibeatur, nisi quibus locis Archiepiscopus ob eam causam concesserit, quia nullum ejus generis haberi potest.

Sanctissimæ autem Eucharistiæ, pro Parochiæ magnitudine et communicantium multitudine, particulas opportuno tempore habebit; sed quinque saltem perpetuo custodiet in pyxide.

Eas autem octavo quoque die ad summum renovabit, præsertim quinta quaque feria, si commodum erit, in qua Christus Dominus hoc tantum Sacramentum instituit; hostiæ autem adhibeantur recentes et a viginti diebus ad summum confecta. Id vero etiam præstabit, ut, ubi recentes consecraverit, veteres primo ministret.

Qui ad sacram Communionem admittendi sunt.

mnes fideles ad sacram Communionem admittendi sunt, exceptis iis, qui justa ratione prohibentur; qua de re, quæ a sacris Doctoribus traduntur, cognoscere studeat; sed hoc loco hæc summatim monentur.

Non admittuntur ad Communionem hæretici, schismatici, excommunicati, interdicti, publice criminosi manifesteque infames, ut meretrices, publici concubinarii, fœneratores, magi, sortilegi, blasphemi, et alii id generis publice facinorosi homines. Atque isti quidem, si ad Pœnitentiam et Communionem admissi, postea in eisdem peccatorum sordibus versabuntur, ad hujus Sacramenti perceptionem rursus ne facile admittantur, quoad ipse Parochus, qui illorum curam gerit, eos vitam et mores re ipsa emendasse perspexerit. Occultos vero peccatores, si occulte petant, et non eos emendatos agnoverit, repellat; non autem si publice petant, et sine scandalo ipsos præterire nequeat.

Reis capite damnatis in tempore ministrabit; aget vero cum judice magistratuve, ut, quo die illi Corpus Domini sumpserint, ne eo die ob reverentiam afficiantur ultimo supplicio.

Amentibus præterea hoc Sacramentum non ministrabit, quamvis, si antequam in insaniam inciderint, piam et religiosam animi voluntatem præ se tulerint; licebit in fine vitæ, ex decreto Concilii Carthaginensis, modo vomitionis vel alterius indignitatis et incommodi periculum non sit; licebit etiam, si quando ad sanitatem redeunt et devotionem ostendunt, dum in eo statu manent, si idem periculum absit.

Pueris item, qui propter ætatis imbecillitatem nondum hujus Sacramenti cognitionem et gustum habent, Sacram Eucharistiam non ministrabit.

Nec vero grandiusculis præbebit, qui tunc primum illam sumere voluerint, nisi aliquot ante diebus eos examinarit atque instruxerit de vi et ratione hujus tanti Sacramenti. Id vero quo diligentius præstet, in Quadragesima per singulas parochiales familias delectum habebit puerorum atque adolescentum, qui primum in paschali celebritate proximal sacram Communionem sumpturi sunt. Ac præterea his ipsis omnibus in singulas Quadragesimæ hebdomadas certos præstituet scrutinii dies, quibus illos non solum accurate examinet, sed instruat quam diligentissime.

De præparatione animi.

opulum etiam docebit, qua præparatione et quanta animi religione ac pietate, quam supplici mente et humili etiam corporis habitu ad illud. sumendum accedere debeat; quantaque rursus illis supplicia parata sint, qui indigne illud suscipiunt.

De qua quidem animi præparatione hæc potissimum tradet:

« PoprzedniaDalej »