Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE EXORCIZANDIS OBSESSIS A DEMONE

INSTRUCTIONES PRO EXORCISTA

ex Conciliis provincialibus, Synodis dioecesanis, et ex Rituali Romano Pp. Pauli V jussu edito desumptæ.

ullus Sacerdos clericusve sæcularis aut regularis, etiamsi Parochus sit, Exorcista officium usurpet, nisi specialiter ad id deputatus approbatusque fuerit, obtenta ab Archiepiscopo in scriptis facultate, cum secus facienti graves pœnæ impositæ sint.

Qui autem tam grave munus est suscepturus, ea, quæ par est, pietate, prudentia et vitæ integritate præditus esse debet, qui non sua, sed divina fretus virtute tam pium opus ex charitate constanter et humiliter exequatur; atque ita sit ab omni rerum humanarum cupiditate alienus, ut non modo quæstum fugiat, sed ne doni quidem nomine quidquam omnino accipiat. Hunc præterea maturæ ætatis esse decet, et non solum officio, sed etiam morum gravitate reverendum.

Ut vero suo munere recte fungatur, cum alia multa sibi utilia documenta ex probatis auctoribus, et ex usu nosse studeat, tum hæc pauca magis necessaria diligenter observabit.

In primis ne facile credat aliquem a dæmone obsessum esse, sed perquirat in energumeni energumenæve vitam ac mores; actiones deinde corporisque motus observet, et medicum, si opus esse censuerit, adhibeat in consilium, ut intelligere planius possit, an quod ab illis agitur, fiat morbi alicujus aut bilis atræ vi, an vero dissimulanter, an denique malorum spirituum obsidentium vexatione.

Signa autem obsidentis dæmonis potissima sunt: ignota lingua loqui vel loquentem intelligere, distantia et occulta patefacere; vires supra ætatis et conditionis naturam ostendere; graves et insolitos dolores agitationesque et contorsiones corporis pati, tum præsertim, cum fit exor

cismus, quo cessante, ea fere cessant omnia; a divino cultu divinisque officiis, a sacramentalibus et Sacramentis, et Sanctissimo præcipue altaris Sacrificio arceri occulta quadam vi, quamvis, dum mente constat obsessus, testetur optare se hæc omnia facere atque iis interesse; et id genus alia, quæ cum plurima concurrunt, majora sunt indicia. Hæc autem ut magis cognoscat, post unum aut alterum exorcismum interroget obsessum, quid senserit in animo vel in corpore.

Advertat, quibus artibus improbi dæmones utantur ad Exorcistam decipiendum; solent enim ut plurimum fallaciter respondere et difficile se manifestare, ut Exorcista diu defatigatus desistat, aut infirmus videatur non esse a dæmone vexatus.

Aliquando posteaquam sunt manifesti, abscondunt se, et relinquunt corpus quasi liberum ab omni molestia, ut infirmus putet se omnino esse liberatum; sed cessare non debet Exorcista, donec viderit signa liberationis.

Aliquando etiam dæmones ponunt quæcumque possunt impedimenta, ne infirmus se subjiciat exorcismis, vel conantur persuadere infirmitatem esse naturalem; interdum in medio exorcismi somno corripiunt obsessum, et ei visionem aliquam ostendunt subtrahendo se, ut obsessus liberatus videatur.

Aliqui ostendunt factum maleficium, et a quibus sit factum, et modum ad illud dissolvendum; sed caveat, ne ob hoc ulla superstitione aut alio modo illicito utatur.

Quandoque diabolus infirmum quiescere et suscipere Sanctissimam Eucharistiam permittit, ut discessisse videatur.

Denique innumerabiles sunt artes et fraudes diaboli ad decipiendum hominem, quibus ne fallatur Exorcista, cautus esse debet.

Et quoniam ex doctrina Salvatoris est quoddam genus dæmoniorum, quod non ejicitur nisi in jejunio et oratione, his duobus tamquam firmissimis præsidiis ad tam difficilem dimicationem se instruat.

Ne in profanis ædibus locisque privatis hoc munus exerceat, sed in ecclesia, loco aperto et conspicuo, neque in qualibet ecclesia, sed in iis solum, quas certas Archiepiscopus statuerit. Verum si energumenus fuerit ægrotus, aut persona nobilis, aut alia honesta de causa in domo privata exorcizari poterit.

Id vero quemadmodum inspectante multitudine, ita remotis omnibus arbitris, faciendum usquam non est; decet enim cum viros aliquot ætate graves et spectatæ virtutis ac probitatis, tum unum aut alterum ecclesiastici ordinis interesse.

Mulieri energumenæ cum exorcismum adhibet, id præstet duobus ætate vitaque probatis viris, totidemque fœminis item probatis præsentibus, iisque omnibus, si fieri potest, energumenæ consanguineis aut af finibus, a quibus illa teneatur cum a dæmonio exagitatur. Mares autem alios præsentes adesse ne omnino patiatur, nisi unum ecclesiastici ordinis hominem.

A mulieris obsessæ capite, humeris manibusque contrectandis abstineat, altari neque eam, neque energumenum quemquam imponat; nihil denique agat, quod adstantium oculos animosque possit offendere.

Nec ante ortum, nec vero post occasum solis quemquam ad exorcismum admittat; nec duos simul, sed unumquemque singillatim ac separatim.

Energumenis vero exorcismum adhibere ne incipiat, nisi illi primum confessi sint; eos propterea cohortetur, ut omnis anteactæ vitæ peccata diligenti conscientiæ discussione confiteantur. Videat item, an excommunicationis vinculo irretiti unquam fuerint, atque absolutionem rite acceperint. Tum sæpe illos admoneat, ut orationi et sanctis meditationibus, frequenti Sacramentorum usui ad Sacerdotis arbitrium, pietatis studiis. atque exercitationi se dent. Ecclesias quoque, Reliquias Sanctorum insignes certis diebus pie visitent, et jejunia saltem sexta quaque feria ob dominicæ passionis memoriam religiose amplectantur.

Moneatur præterea obsessus, ut tentationes suas omnes Exorcista patefaciat, et dum fit exorcismus, totum se colligat et ad Deum convertat, ac firma fide salutem ab eo deposcat cum omni humilitate, et cum vehementius vexatur, patienter sustineat, nihil diffidens de auxilio Dei. Habeat præ manibus vel in conspectu imaginem Christi Domini crucifixi; Reliquiæ quoque Sanctorum, ubi haberi possint, decenter ac tuto colligatæ et coopertæ ad pectus vel caput obsessi reverenter admoveantur; sed caveatur, ne res sacræ indigne tractentur, aut illis a dæmone ulla fiat injuria. Sanctissima vero Eucharistia super caput obsessi, aut aliter ejus corpori minime admoveatur ob irreverentiæ periculum.

Exorcista ne vagetur in multiloquio, aut supervacaneis vel curiosis interrogationibus, præsertim de rebus futuris et occultis ad suum munus non pertinentibus, sed jubeat immundum spiritum tacere, et ad interrogata tantum respondere, neque ei credatur, si dæmon simularet se esse animam alicujus Sancti vel defuncti vel Angelum bonum.

Necessariæ autem interrogationes sunt de numero et nomine spirituum obsidentium, de tempore quo ingressi sunt, de causa et aliis hujusmodi. Ceteras autem dæmonis nugas, risus et ineptias Exorcista cohibeat aut contemnat, et circumstantes admoneat ne hæc curent, neque ipsi interrogent obsessum, sed potius humiliter et enixe Deum pro eo

precentur.

Ne aliis vero exorcismis, precibus ritibusve ad sui muneris functionem utatur, nisi ad hujus ritualis libri vel alterius judicio Archiepiscopi comprobati rationem præscriptam, cui nihil ab eo addi, detrahi aut mutari fas sit.

Exorcismos faciat ac legat magna cum humilitate ac fide, simulque cum imperio et auctoritate, memor potestatis, quam a Domino accepit, expellendi dæmones; et cum viderit malum spiritum valde torqueri, tunc magis instet et urgeat; et quoties viderit obsessum in aliqua corporis parte

commoveri, aut pungi, aut alicubi tumorem apparere, ibi faciat signum crucis et aqua benedicta aspergat, quam inter exorcizandum in promptu habeat.

Observet etiam, ad quæ verba dæmones magis conturbentur et contremiscant, et ea sæpius inculcet et repetat, et quando pervenerit ad comminationem, eam iterum et sæpius proferat, semper pœnam augendo; ac si videat se proficere, in ipsa perseveret per duas, tres, quatuor horas et amplius, prout poterit, donec victoriam consequatur.

Jubeat dæmonem dicere, an detineatur in illo corpore ob aliquam operam magicam aut malefica signa vel instrumenta, quæ si obsessus ore sumpserit, evomat, vel si alibi extra corpus fuerint, ea revelet, et inventa comburantur.

Si vero obsessus liberatus fuerit, moneatur ut diligenter sibi caveat a peccatis, ne occasionem dæmoni præbeat in ipsum revertendi, ne fiant novissima hominis illius pejora prioribus.

!

Sacerdo

ORDO EXORCIZANDI.

acerdos, sive alius Exorcista, rite confessus, Daut saltem corde peccata sua detestans, peracto, si commode fieri potest, sanctissimo Missæ sacrificio, divinoque auxilio piis precibus implorato, superpelliceo et stola violacea, cujus extrema pars ad obsessi collum circumponatur, indutus, et coram se habens obsessum ligatum, si fuerit periculum, eum, se et adstantes communiat signo crucis, et aspergat aqua benedicta, et genibus flexis, aliis respondentibus, dicat Litanias, quæ supra habentur, ubi de Ordine ministrandæ Extreme Unctionis, fol. 179.

In fine Antiphona. Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra vel parentum nostrorum; neque vindictam sumas de peccatis nostris. Pater noster, etc., secreto usque ad

. Et ne nos inducas in tentationem, R). Sed libera nos a malo.

Psalmus 53: Deus, in nomine tuo, etc., ut supra, fol. 308.

. Salvum fac servum tuum;

R). Deus meus, sperantem in te. . Mitte ei auxilium de sancto, R). Et de Sion tuere eum.

. Nihil proficiat inimicus in eo,

R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.

« PoprzedniaDalej »