Obrazy na stronie
PDF
ePub

RUBRICE GENERALES

DE SACRAMENTORUM ADMINISTRATIONE

n sanctissimis Sacramentis et ministrandis et percipiendis religiosa diligensque cura requiritur. Quæ sane res cum ex ipsis mysteriis intelligi possit, tum etiam perspicitur ex precibus et sacris cæremoniis, quæ a divinis apostolicisque traditionibus derivatæ, ac perpetuo sanctæ Ecclesiæ usu corroboratæ, ad hæc usque tempora pie retinentur; Sacramenta enim a Christo Domino Salvatore nostro instituta et ad communem omnium salutem proposita, cum cælestia munera sint atque instrumenta divinæ gratiæ, solemnibus cæremoniis tractantur et ministrantur, ut eorum tum administratio sancta sit, tum perceptio plena religionis. Quare primo loco hæc generatim traduntur, ut, tam qui Sacramenta ministrat, quam qui sumit, ad pietatis suæ partes breviter instruatur.

Primo igitur Parochus omnisque Sacerdos, cujus est Sacramenta administrare, meminisse debet sancta se tractare, omnique fere temporis momento paratum esse oportere ad tam sanctæ administrationis munus. Quamobrem is, cum alios per Sacramenta purget atque illuminet, hoc maxime studebit, ut ipse vitam pure, caste ac religiose agat, mentemque item et animum ab omni peccati labe purum, adjutrice Dei gratia, conservet diligenter. Nam etsi Sacramenta divinam quidem virtutem, quæ illis inest, nunquam amittant, tamen impure ea ministrantibus æternam mortem afferunt.

Itaque primum sollicite et intime recogitare debet, an alicujus peccati mortalis, quod sanctissima cautione Sacerdos evitare debet, sibi conscius sit. Quod si reum se esse novit, prius sacramentali confessione se expiare studebit; contritionem certe habere quam diligentissime curet.

Quacumque diei aut noctis hora ad Sacramenta ministranda vocabitur, cum præcipuum ejus munus, cujus causa a reliquo populo separatur ab Ecclesiaque sustentatur, præter cetera, eorum administratio sit, nullam tam sanctis pietatis officiis moram interponet. Immo populum sæpenumero, prout occasio tulerit, accurate præmonebit, ut, cum opus est

parochiali ministratione atque officio, se quamprimum et libere accersat, nulla habita nec temporis, neque loci longe distantis, neque alterius cujuscumque incommodi ratione. Cum autem accersetur, tantum abest, ut verbis, vel vultu, vel alio signo ostendat se gravate iturum, ut illius, cui ministrare debet, salutis desiderio se accensum patrem præbens, verborum benignitate vultuque hilari charitatem paternam significante, et libentissime et (ut potest) celerrime accedat.

Antea vero quam accedat, paululum saltem in sacræ actionis, quam suscepturus est, meditatione attente versabitur; atque ut et ipse sancte ministret, et cui ministrabit, pie salutariterque percipiat, nisi cum necessitas eum festinare cogit, genibus flexis ad altare paululum orabit, et hanc orationem adhibere poterit, ubi propria adscripta non est.

Psallenda.

eni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fi

Veel; sa, et tuorum corda de

y. Gloria Patri, etc.

R). Sicut erat, etc.

Iterum: Veni, Sancte Spiritus, etc.

y. Dominus vobiscum:

R). Et cum spiritu tuo.

[ocr errors]

Oratio.

omine Deus omnipotens, qui me indignum propter tuam misericordiam ministrum fecisti sacerdotalis officii, propitius esto mihi peccatori: ut condigne possim divina clementiæ tuæ Sacramenta fidelibus ad ea confugientibus ministrare. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum et cum Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Et præterea ne titubanter quidquam in ministratione agat, quamvis ordinem ministrandi cæremoniasque rite teneat, antea tamen quam ministret, attente ex libro religiosa animi intentione, quæ agenda sunt, recognoscet.

Si incommoda valetudine laborat, qua tamen a Sacramenti ministratione non impediatur, alium Sacerdotem ab Archiepiscopo probatum sibi comitem adjunget; quo adjutore utetur, si quando præ ægritudine vel in via, vel in ministratione deficeret.

Accerset item Parochiæ suæ clericos, quos decenti habitu et superpelliceo in primis recte indutos, tot, ut poterit, adhibebit, quot Sacramenti ratio deposcet.

Præmonebit eos brevi cohortatione quandoque, quam modeste et quanta devotione eam functionem prosequi debeant.

Hoc etiam præcavebit, ut vestes sacræ, supellex et vasa, quæ ad ministrationis usum adhibentur, ab omni sorde pura sint, atque adeo quodam ecclesiasticæ munditiæ nitore colluceant.

In omni Sacramentorum administratione semper superpelliceum decens et stolam adhibebit, quæ stola colore erit, quem Sacramenti ministrandi ratio rite postulat.

De libro hoc preces et Sacramentorum formulas ceteraque pro ratione eorum, quæ ministrabit, recte leget; nec vero memoriæ, quæ plerumque labitur, confidat.

Sacramenti, quod ministrabit, vim, rationem, usum salutaresque fructus, prout temporis ac personæ ratio et præsentium multitudo tulerit, diligenter explicabit, præsertim Catechismi Romani doctrinis, quas partim etiam sumere poterit ex libris sancti Patris nostri Ambrosii de Sacramentis, et de iis, qui initiantur mysteriis.

Cum vero cæremoniæ, quæ ad Sacramenta adhibentur, mentes illorum, qui eas intuentur accurateque observant, ad sublimium rerum cogitationem erigant, fidemque et charitatem in iis ipsis excitent, earum etiam vim sanctioresque significationes, ut diligentissime poterit, idem populo exponet, cum usu venerit.

Ritibus autem et cæremoniis utetur hoc libro præscriptis, quibus nihil, ne alicujus quidem privatæ devotionis nomine, addet nec detrahet, neque vero aliquid mutabit, nisi aliter aliquando faciendum rubrica suo loco ostendat. Ut autem hujusmodi ritus ac cæremoniæ, qua par est, diligentia ac religione custodiantur et ubique fideliter serventur, illud ante omnia scire et observare convenit, quod sacrosancta Tridentina Synodus sessione VII, canone XIII, de iis ritibus decrevit in hæc verba: Si quis dixerit, receptos et approbatos Ecclesiæ catholicæ ritus in so> lemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, > aut sine peccato a ministris pro libito omitti, aut in novos alios per › quemcumque Ecclesiarum Pastorem mutari posse; anathema sit.»

Dum vero ad ministrandum proficiscitur, animi meditatione attentus

erit ad rem, quam sancte acturus est; pie psalmos et orationes statas in hoc libro præscriptas recitabit. Nihil quidquam cum alio colloquetur, nisi necessitatis causa et quam brevissime, neque salutationibus in via vacabit.

Graviter præterea matureque incedet, non properanter, nisi instante necessitate; callopodiis autem, seu zoccolis, numquam utetur sanctissimis Sacramentis ferendis.

Sacramentum præterea aliquod cum ministrat, ut id magna cum religione præstet, singula verba, quæ ad illius formam rationemque pertinent, omni animi attentione et pietate distincte pronunciabit et clara item voce, ut ab illis audiri possit, quibus ministratur.

Sacras item precationes sancte graviterque dicet. Solemnes præterea alios ritus cæremoniasque ita decenter observabit, ut veluti ante oculos ponere videatur eximia illa dona, quæ in eo Sacramento continentur.

Ita vero demum in omni Sacramenti administratione se geret, ut non actione solum tota, sed vultu etiam illos, qui adsunt, incitet ad pietatem ac devotionem.

Illudque norit præterea officii sui esse, et hac sancta administrandi ratione, et præterea assiduis orationibus, et doctrina, et omni sacerdotali industria fideles sibi commissos tales efficere, quibus digne utiliterque Sacramenta ministrari possint.

Lumina adhibebit in ministratione, prout Sacramenti ratio deposcit, id quod cum mysterii significatione et reverentiæ cultusque officio fit.

Sacramenti ministrationem cum aggreditur, id intendat idque sibi agere proponat, quod Christus Dominus instituit, et sancta Mater Ecclesia intendit atque agit. In ipsa vero ministratione animo menteque defixus erit in cogitatione Sacramenti, quod ministrat, idque quantum fieri potest, studiose curabit.

Illud porro cavebit, ut ne in administratione ejusve causa aut occasione aliquid exigat petatve aliquo modo; sed quæ gratis accepit, gratis ministret sine aliqua vel minima cujuscumque simoniæ atque avaritiæ suspicione.

Ut autem Sacramentis debitus religionis cultus etiam externus ab iis tribuatur, qui ea suscipiunt, non patietur quemquam ad illa suscipienda accedere, nisi exteriori quoque habitu vestiumque modestia debitam illis venerationem præseferat.

Videbit igitur, ut viri, armis depositis, utque mulieres recte, velato capite, accedant; ut omnes vestitu et toto corporis habitu modesto, humilitatem christianam præseferant.

Curabit etiam pro loco et tempore et personarum ordine, ut idem faciant quicumque, dum Sacramentum ministratur, aliquod officium præstant, utpote patrini et paranymphi.

Monebit id quoque reliquos omnes, qui adsunt, ut, remoto inani colloquio actuque indecenti, pie ac devote, ut debent, intersint capite aperto,

« PoprzedniaDalej »