Obrazy na stronie
PDF
ePub

mam misericordiam recipiat confessionem tuam et restituat tibi stolam primam, quam in Baptismate recepisti; et ego facultate mihi ab Apostolica Sede tributa, indulgentiam plenariam remissionem omnium peccatorum tibi concedo. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Per sacrosancta humanæ reparationis Myste ria remittat tibi omnipotens Deus omnes præsentis et futuræ vitæ pœnas, paradisi portas aperiat, et ad gaudia sempiterna perducat. Amen.

Benedicat te omnipotens Deus, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus. Amen.

Si vero infirmus sit adeo morti proximus, ut neque confessionis generalis faciendæ, neque præmissarum precum recitandarum tempus suppetat, statim Sacerdos benedictionem ei impertiatur.

ORDO COMMENDATIONIS ANIME

S Parochus animam commendaturus, videt

nullum aut exiguum vitæ ægroti spatium esse, animam commendabit statis religiosis sanctisque precibus, ut infra.

Si vero spatium dabitur, tune primo genibus flexis Litanias dicit supra in ritu ministrandæ Extrema Unctionis descriptas, sine Antiphona tamen in principio et sine Precibus in fine, deinde cetera, ut infra ordine sequuntur.

Vale in tequam in pace, in nomine

Jale in Christo, pax tecum. Proficiscere, anima,

de hoc mundo; migra in pace, in nomine Dei omnipotentis, Patris, qui te creavit; in nomine Jesu Christi Filii ejus, qui pro te passus est; in nomine Spiritus Sancti, qui in te effusus est; in nomine Angelorum, Archangelorum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum omniumque sanctarum animarum Deo placen

tium. Hodie positus sit in pace locus tuus, et habitatio tua in sancta Jerusalem cælesti.

R. Amen.

Subveniant tibi sancti Angeli, et perducant te in Jerusalem cælestem.

R. Amen.

Suscipiat te beatus Petrus Apostolus, cui a Domino claves regni cælestis traditæ sunt. R. Amen.

Egredere in pace, in nomine Patris Filii, et Spiritus

et

Sancti, qui te illuminet in vitam æternam, et resuscitet te in resurrectione in novissimo die.

R. Amen.

Domine Jesu Christe, pastor bone, suscipe animam servi tui in pace, et omnia ejus peccata dimitte.

R. Amen.

Suscipe, Domine, servum tuum in bonum, et libera animam ejus ex omnibus periculis inferni, et de laqueis poenarum, et de omnibus tribulationibus.

R. Amen.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti Henoch et Eliam de communi morte mundi.

R). A men.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti Noe de diluvio.

R. A men.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti Abraham de Ur Chaldæorum.

R. Amen.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti Lot de Sodomis et de flamma ignis. R. Amen.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti Isaac de manu patris sui Abrahæ. R. Amen.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti Jacob per benedictionem tuam. R). Amen.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti Moysen de manu Pharaonis regis Ægyptiorum.

R. Amen.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti Job de passionibus suis.

R. Amen.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti Jonam de ventre ceti.

R. Amen.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti David de manibus Golia gigantis et Saulis regis.

R. A men.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti Danielem de lacu leonum.

R. A men.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut li

berasti tres pueros de camino ignis ardentis et de manu regis iniqui.

R. Amen.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti Susannam de falso crimine.

. Amen.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti Petrum et Paulum de carceribus. R. Amen.

Libera, Domine, animam famuli tui, sicut liberasti Theclam de tribus tormentis.

R. Amen.

Sic liberare digneris, Domine, animam istius hominis, et tecum gaudere concedas in bonis cælestibus.

R). Amen.

Oratio, quam cum aliis duabus sequentibus Parochus dicit manibus super moribundum impositis.

isericordiam tuam, Domine sancte, Pater

Deus, pietatis to

gare pro aliis cogimur, qui pro nostris supplicare peccatis nequaquam sufficimus; tamen in tua confisi gratuita pietate et solita benignitate, clementiam tuam deposcimus, ut animam famuli tui ad te venientem misericorditer suscipias. Adsit ei Angelus testamenti tui Michael, et per manus sanctorum Angelorum tuorum inter Sanctos et electos tuos in sinibus Abrahæ, Isaac et Jacob Patriarcharum tuorum eum col

« PoprzedniaDalej »