Obrazy na stronie
PDF
ePub

senti nostræ naturæ consequentiam tum quidem juxta similitudinem cæterorum in terra animalium nati, deinde pueri facti, deinde floris amigdali ocimori instar juventute in horrorem vetustatis advenientis mortui et ad aliam vitam translati ludus dicti sumus dei ab isto deifero magistro neque extra consequentiam ad futuram siquidem divinæ veræque vitæ principalem formam præsens vita comparata ludus est et omne si quid aliud de hoc efficacius constitutum est. Ipse siquidem in epitaphio in Cæsarium suum fratrem apertius ostendit, sic dicens: talis vita nostra fratres viventium ad tempus qualis in terra ludus non existentes efficimur et facti resolvimur, somnium sumus instabile, volatus avis transeuntis adhuc eo longius. Ad ipsam siquidem proprie divinarum rerum gтоTUж@y, i. e. principalium exemplorum veritatem præsentium visibiliumque rerum comparata dispositio neque omnino esse æstimabitur his qui viam carpere quantum possibile est ad divinæ speciositatis formam digni facti sunt, sicut neque ludibrium veræ cuipiam et existenti rei comparatum esse universaliter judicatur.

Alia in id ipsum theoria. Forstassis autem et transmutabile materialium rerum quas commendamus in aliam aliter transferentium et translatarum privationem ac nullum habentium fundamentum præter primam rationem per quam feruntur sapienter provideque et ferunt et dum æstimantur a nobis teneri, perfugiunt magis quam tenentur et desiderium nostrum in se patiuntur teneri; magis vero nos ipsos utpote repulsos et tenere et teneri non valentium ponderatam quippe suæ naturæ diffinitionem........

IV.

VERS

DE

JEAN SCOT ÉRIGÈNE

SUR

SA TRADUCTION DE S. MAXIME.

(Tiré d'un manuscrit de la bibliothèque de l'Arsenal.')

Kyrrie, cœligenæ cui pollet gratia formæ,
Astrea Cæsaro cui cingunt stemmata vultus,
Regum progenies quos auxit Francia felix,
Orbis terrarum quos alta voce salutat,
Laudibus amplificat, veneratur, ditat, honorat
Undique concurrens pontum secat, eminet arva.
Salve, Christicolum vertex gratissime regum,
Rex pie, devoti ne spernas donula servi,
Exiguum munus, largo sed fonte receptum,
Christiferum patrum mysteria plurima tractans.
Hoc opus in græco construxit Maximus abbas,
Egregius pastor, scripturis inclitus auctor,
Magni Gregorii perplanans dicta remota,
Sensibus humanis theoremata mente revolvens;
Necnon in multis Dyonisius additur ipse
Ariopagites, ornat quem laudibus amplis;
Explanat, testemque vocat patremque beatum,
Tangens symbolicas præclaro lumine byblos,

1. RAVAISSON, Rapports sur les bibliothèques des départements de l'ouest, Appendice, p. 356..

Quem nos edidimus, vobis poscentibus, olim.
Ha quoque de causa præfatus Maximus abbas
Editus est nuper, nostro sudante labore,
Effectuque pio vestrum pia jussa sequentes,
Cursim transtulimus quæ multo tempore quærunt
Et doctos sensus et puræ mentis acumen.

Quisque rhetorico verborum syrmate gaudet,
Quærat grandiloquos, Tullia castra petens.
At mihi sat fuerit si planos carpere sensus
Possem tardiloquus, pragmata sola sequens.
Interior virtus sermonum rite tenenda;

Verborum bombi fallere sæpe solent.
Si quis in ambobus divino munere pollet,
Hic primum debet jure tenere modum
Sed si perspicuos sensus vix voce ioquaris,
Sis quoque contentus; nam meliora tenes.
Si meliora tenes, quænam tibi cura tenere
Quæ sunt inferius? semper in alta pete.

Quisquis amat formam pulchræ laudare sophiæ,
Te legat assidue, Maxime Grajugena.
Ac primo, motus rerum rationibus altis,

Mundum sensibilem deserat atque neget,
Nec non et sensus ipsos, qui sæpe retardant,
Gnostica dum scandit bemata mentis iter.
Deliciis fragilis vitæ mundoque fugaci

Et carnis cura qui vacat, ista legat ; Mundanisque datus studiis, tardusque pigerque Huc non accedat; nullus adest aditus. Sensibus inflatus propriis, tumidusque, superbus Stet procul, ipse negans hic reperire locum.

Artibus imbutus quas novit mentis acumen,
Fidus procedat, nam sua stat patria.
Practica hic ducet morum præclara magistra,
Custos virtutum, pervigil idonea;

Hic physice causas rerum vestigat opacas,
Inventasque simul segregat, unificat.

Hic theo fert palmam cunctis perpulchra Logya
Omnia (?) quod quod non omnia denegat omne simul.'

(Vers tirés d'un manuscrit de la bibliothèque du Roi. 2)

Si vis uranias sursum volitare per auras
Ommate glaucivido lustrabis templa Sophyæ.

1. An leg. Omne quod est, quod non, detegit omne simul? Cf. supra, p. 300, et De divisione naturæ, lib. I, 2, 3. (Note de M. Ravaisson.)

2. COUSIN, Fragments philosophiques, tome III, Appendice, p. 326.

« PoprzedniaDalej »