Obrazy na stronie
PDF
ePub

diam, Pagani per ignorantiam. Recipientibus dedit potestatem filios Dei fieri, non recipientibus dat adhuc spatium recipiendi; a nullo enim aufertur possibilitas credendi in Dei filium et possibilitas efficiendi Dei filium; hoc enim in arbitrio hominis et cooperatione gratiæ constitutum est. Quibus dedit potestatem filios Dei fieri? Recipientibus se, videlicet credentibus in nomine ejus. Multi recipiunt Christum. Arriani recipiunt eum, sed non credunt in nomine ejus, non credunt unigenitum Dei filium patri consubstantialem; Oμoúciov eum negant, hoc est, Patri coessentialem; TegooÚGiov eum affirmant, hoc est, alterius essentiæ quam Pater est. Ac per hoc non prodest eis Christum recipere, dum conantur veritatem ejus negare. Qui vero recipiunt Christum verum Deum et verum hominem et hoc firmissime credunt, eis possibilitas data est filios Dei fieri.

Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. In antiquis Græcorum exemplaribus solummodo scribitur: Qui non ex sanguinibus, sed ex Deo nati sunt. Non ex sanguinibus, inquit, hoc est, non corporalibus procreationibus, qui adoptionem filiorum Dei merito fidei adipiscuntur, sed a Deo Patre per Spiritum sanctum in cohæreditatem Christi, hoc est in confiliolitatem unigeniti Dei filii nati sunt. Neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri; duplex introducitur sexus ex quo in carne nascentium carnaliter numerositas propagatur. Carnis quidem nomine fœmineum, viri vero masculinum evangelista significavit habitum.

Et ne forte dicas: impossibile videtur mortales fieri immortales, corruptibiles corruptione carere, puros homines filios Dei esse, temporales æternitatem possidere, ex iis quæ ma

jora sunt accipe argumentum, quo rei de qua dubitas possis fidem accomodare: et Verbum caro factum est. Si itaque quod plus est procul dubio præcessit, cur incredibile videtur quod minus est posse consequi? Si filius Dei factus est homo, quod nemo eorum qui eum recipiunt ambigit, quid mirum, si homo credens in filium Dei filius Dei futurus sit? Ad hoc si quidem Verbum in carnem descendit, ut in ipsum caro, id est, homo credens per carnem in Verbum ascendat, ut per naturalem filium unigenitum multi filii efficiantur adoptivi. Non propter seipsum Verbum caro factum est, sed propter nos, qui non nisi per Verbi carnem potuissemus in Dei filios transmutari; solus descendit, cum multis ascendit; de hominibus facit deos, qui de Deo fecit hominem.

Et habitavit in nobis, hoc est, naturam nostram possedit, ut suæ naturæ nos participes faceret. Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre. Ubi vidisti, o beate theologe, gloriam incarnati Verbi, gloriam humanati filii Dei? Quando vidisti? qualibus oculis perspexisti? Corporalibus, ut opinor, in monte, transformationis tempore. Tunc enim tertius, aderas testis divinæ glorificationis. Præsens eras, ut existimo, in Jerusalem, et audisti vocem Patris Filium clarificantis dicentem: Clarificavi et iterum clarificabo. Audisti turmas infantium proclamantium: Hosanna filio David. Quid dicam de gloria resurrectionis? Vidisti eum resurgentem a mortuis, dum ad te cæterosque tuos condiscipulos clausis januis intravit. Vidisti gloriam ejus ascendentis ad patrem, quando ab angelis assumptus est in cœlum. Et super hæc omnia altissimo mentis contuitu contemplatus es illud, dico Verbum, in principio suo apud patrem suum, ubi vidisti gloriam ejus quasi unigeniti a patre.

Plenum gratiæ et veritatis. Duplex hujus periodi intellectus est. Potest enim de humanitate ac divinitate incarnati Verbi accipi; ita ut plenitudo gratiæ referatur ad humanitatem, plenitudo vero veritatis ad divinitatem. Verbum quippe incarnatum Dominus noster Jesus Christus plenitudinem gratiæ secundum humanitatem accepit, quoniam caput Ecclesiæ est et primogenitus universæ creaturæ, hoc est, totius universaliter humanitatis quæ in ipso et per ipsum sanata et restaurata est. In ipso dico, quoniam maximum et principale exemplum gratiæ, qua, nullis præcedentibus meritis, homo efficitur Deus, ipse est, et in ipso primordialiter manifestatum est. Per ipsum vero, quoniam de plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam deificationis, per gratiam fidei qua in eum credimus et actionis qua mandata ejus custodimus. Potest etiam plenitudo gratiæ Christi de Spiritu sancto intelligi. Sanctus namque Spiritus, qui distributor et operator donationum gratiæ, gratia solet appellari. Cujus Spiritus septiformis operatio humanitatem Christi implevit et in eo requievit, sicut ait propheta: Et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini. Si ergo de Christo per seipsum vis accipere quod dictum est, plenum gratiæ de plenitudine deificationis ejus et sanctificationis secundum humanitatem cognosce. Deificationis autem dico, qua homo et Deus in unitatem unius substantiæ adunati sunt; sanctificationis vero, qua non solum de Spiritu sancto conceptus, verum etiam plenitudine donationum ejus repletus est; ac veluti in summitate mystici ecclesiæ candelabri gratiarum lampades in ipso et de ipso fulsere. Si vero pleni- .

tudinem gratiæ et veritatis incarnati Verbi de Novo Testamento mavis intelligere, sic idem evangelista paulo post videtur sensisse. Ait enim: Lex per Moïsen data est; gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Non incongrue pronuntiabis plenitudinem gratiæ Novi Testamenti per Christum esse donatam, et legalium symbolorum veritatem in ipso esse implexam; sic ait apostolus: In quo habitat plenitudo divinitatis corporaliter. Plenitudinem videlicet divinitatis mysticos legalium umbrarum intellectus appellans, quos Christus in carne veniens in se ipso corporaliter, hoc est, veraciter habitasse et docuit et manifestavit, quoniam ipse est fons et plenitudo gratiarum, veritas symbolorum legalium, finis prophetalium visionum, cui gloria cum Patre et Sancto Spiritu per omnia sæcula sæculorum. Amen.

EXTRAITS

DU COMMENTAIRE DE S. AUGUSTIN SUR S. JEAN, IMITÉ PAR SCOT ÉRIGÈNE.

Erat enim iste Johannes, fratres carissimi, de illis montibus, de quibus scriptum est, suscipiant montes pacem populo tuo, et colles justitiam. Montes excelsæ animæ sunt: colles parvulæ animæ sunt. Sed ideo montes excipiunt pacem ut colles possint excipere justitiam. Quæ est justitia quam colles excipiunt? fides, quia justus ex fide vivit. Non autem exciperent minores animæ fidem, nisi majores animæ quæ montes dicta sunt, ab ipsa sapientia illustrarentur, ut possint parvulis trajicere quod possint parvuli capere, et vivere ex fide colles, quia montes pacem suscipiunt (Tractatus I, 2, t. III; Anvers 1700, p. 211).

Qui autem susceperunt pacem nuntiandam populo, contemplati sunt ipsam sapientiam, quantum humanis cordibus potuit contingi quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Si in cor hominis non ascendit, quo modo ascendit in cor Johannis? An non erat homo Johannes? An forte nec in cor Johannis ascendit, sed cor Johannis in illam ascendit? Quod enim ascendit in cor hominis, de imo est ad hominem; quo autem ascendit cor hominis, sursum est ab homine. Etiam sic, fratres, dici potest, quia si ascendit in cor Johannis, si aliquo modo potest dici, in tantum ascendit in cor Johannis, in quantum ipse Johannes non erat homo. Quid est, non erat homo? in quantum cœperat esse Angelus : quia omnes sancti, Angeli; quia annuntiatores Dei (Tractatus 1, 4, p. 211, 212).

Ergo, fratres, de his montibus et Johannes erat, qui dixit, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Susceperat pacem mons iste, contemplabatur divinitatem Verbi. Qualis iste mons erat, quam excelsus? transcenderat omnia cacumina terrarum, transcenderat omnes campos aeris, transcenderat omnes altitudines siderum, transcenderat omnes choros et legiones angelorum. Nisi enim transcenderat ista omnia quæ creata sunt, non perveniret ad eum per quem facta sunt omnia (Tractatus 1, 5, p. 212). Et ultra cœlestia corpora quo iturus sum, inquis, et quid mente transiturus sum? Considerasti ista omnia? Consideravi, inquis. unde considerasti? ipse considerator appareat, ipse enim considerator istorum omnium, discriminator, distinctor et quodammodo appensor in libra sapientiæ, animus est. Sine dubio melior est animus quo ista omnia cogitasti, quam ista omnia quæ cogitasti..... Magna ergo

.....

« PoprzedniaDalej »