Obrazy na stronie
PDF
ePub

cum ipsis fiat, ita animus sanctorum puram rerum spiritualium omnemque intellectum superantium cognitionem non suffert accipere, nisi prius incomprehensibilis veritatis participationem dignus efficiatur habere. Sanctus itaque theologus in Deum transmutatus, veritatis particeps, Deum verbum subsistere in Deo principio, hoc est Deum Filium in Deo Patre, pronuntiat. In principio, inquit, erat Verbum. Intuere cœlum apertum, hoc est summæ ac sanctæ trinitatis et unitatis revelatum mundo mysterium. Animadverte angelum divinum super filium hominis ascendentem, nobis videlicet annunciantem ipsum esse ante omnia in principio Verbum, ac mox descendentem super eundem filium hominis, clamantemque : Et Verbum caro factum est. Descendit evangelizans Deum Verbum hominem factum supernaturaliter inter omnia ex virgine; ascendit proclamans idem Verbum superessentialiter genitum ex Patre ante et ultra omnia. In principio, inquit, erat Verbum; et notandum quod in hoc loco non temporis, sed substantiæ significationem beatus evangelista insinuat per hanc vocem quæ est erat. Nam et positio ejus, id est sum, unde inæqualiter flectitur, duplicem continet intellectum. Aliquando quidem subsistentiam cujuscumque rei de qua prædicatur absque ullo temporali motu significat, ideoque substantivum verbum vocitatur; aliquando temporales motus secundum aliorum verborum analogiam declarat. Tale ergo est quod ait : In principio erat Verbum, ac si aperte diceret : In Patre subsistit Filius. Quis enim sanum sapiens dixerit Filium in Patre temporaliter unquam substitisse? Illic enim sola cogitatur æternitas, ubi sola intelligitur immutabilis veritas. Et ne quis existimaret ita Verbum in principio subsistere, ut nulla sub

stantiarum differentia subintelligatur inesse, continuo subjunxit: Et Verbum erat apud Deum, hoc est : et Filius subsistit cum Patre in unitate essentiæ et substantiali distinctione. Et iterum ne in quopiam talis serperet venenosa cogitatio, Verbum solummodo in Patre esse et cum Deo esse, non autem ipsum Verbum substantialiter et coessentialiter Patri Deum subsistere (hic namque error perfidos invasit Arrianos) protinus adjecit: Et Deus erat Verbum. Videns item quod non defuturi essent qui dicerent non de uno eodemque Verbo evangelistam scripsisse : In principio erat Verbum, et Deus erat Verbum, sed aliud voluisse Verbum in principio, aliud Deus erat Verbum, hæreticam opinionem destruens, consequenter subnectit: Hoc erat in principio apud Deum, ac si diceret : hoc Verbum quod Deus est, apud Deum ipsum est, et non aliud quid erat in principio. Sed significantius ex græcorum exemplaribus potest intelligi; in eis enim oUTO, scribitur, id est, hic, et potest referri ad utrumque, ad Verbum videlicet et Deum; hæc quippe duo nomina eds et λóyos apud Græcos masculini generis sunt. Ac per hoc ita potest intelligi et Deus erat Verbum; hic erat in principio apud Deum, tanquam si luce clarius dixerit : Hic Deus Verbum apud Deum, ipse est de quo dixi: In principio erat Verbum.

Omnia per ipsum facta sunt. Per ipsum Deum Verbum, vel per ipsum Verbum Deum omnia facta sunt. Et quid est omnia per ipsum facta sunt, nisi : eo nascente ante omnia ex Patre, omnia cum ipso et per ipsum facta sunt? Nam ipsius ex Patre generatio ipsa est causarum omnium conditio, omniumque quæ ex causis in genera et species procedunt operatio et effectus.

Per generationem quippe Dei ex Deo principio facta sunt omnia. Audi divinum et ineffabile paradoxum, irreserabile secretum, invisibile, profundum, incomprehensibile mysterium. Per non factum, sed genitum, omnia facta, sed non genita. Principium ex quo omnia, Pater est; principium per quod omnia, Filius est. Patre loquente verbum suum, hoc est, Patre gignente sapientiam suam, omnia fiunt. Propheta ait: Omnia in sapientia fecisti; et alibi personam Patris introducens : eructavit cor meum. Et quid eructavit cor suum? Ipse exponit: verbum bonum dico; verbum bonum loquor, Filium bonum gigno. Cor Patris est sua propria substantia, de qua genita est Filii propria substantia; præcedit Pater Verbum, non natura, sed causa. Audi ipsum Filium dicentem: Pater major est me, substantia ejus causa meæ substantiæ est. Præcedit, inquam, Pater Verbum causaliter; præcedit Filius omnia quæ per ipsum facta sunt naturaliter. Substantia Filii Patri coæterna est. Substantia eorum quæ per ipsum facta sunt, inchoavit in ipso esse ante tempora sæcularia, non in tempore, sed cum temporibus. Tempus siquidem inter cætera quæ facta sunt, factum est; non autem procreatum (?), sed concreatum. Et quæ est consequentia verbi, quod locutum est os altissimi? Non enim in vanum locutus est Pater, non infructuose, non sine magno effectu; nam et homines (inter) se ipsos loquentes aliquid in auribus audientium efficiunt. Tria itaque credere et intelligere debemus, loquentem Patrem, pronuntiatum Verbum, ea quæ efficiuntur per Verbum. Pater loquitur, Verbum gignitur, omnia efficiuntur. Audi prophetam, quum ipse dixit et facta sunt, hoc est Verbum suum genuit per. quod facta sunt omnia. Et ne forte existimares corum quæ sunt quædam

quidem per ipsum Dei Verbum facta esse, quædam vero extra ipsum aut facta esse aut existentia per semetipsa, ita ut non omnia quæ sunt et quæ non sunt ad unum principium referantur, conclusionem totius theologiæ subdidit : et sine ipso factum est nihil, hoc est, nihil extra ipsum est factum, quia ipse ambit intra se comprehendens omnia; et nihil ei coæternum vel consubstantiale intelligitur vel coessentiale, præter suum Patrem et suum Spiritum a Patre per ipsum procedentem. Et hoc facilius in græco datur intelligi. Ubi enim latini ponunt sine ipso, ibi Græci xwgię auto', hoc est extra ipsum. Similiter et ipse Dominus suis discipulis dicit: Extra me nihil potestis facere. Qui per vos, inquit, extra me fieri non potuistis, quid extra me facere potestis? Nam et ibi non aveu, sed gis, hoc est, non sine, sed extra Græci autem propterea dixi, quia, dum quis audit sine ipso, potest putare sine ipsius consilio vel adjutorio, ac per hoc non totum, non omnia illi distribuit; audiens vero extra, nihil omnino relinquit quod in ipso et per ipsum factum non sit.

scribunt. Facilius

Quod factum est in ipso vita erat. Postquam remotissimaomni ratione et intellectu beatus evangelistes divina revelavit mysteria, Deum Verbum videlicet in Deo loquente, in ambobus intelligentiam Sancti Spiritus divinæ Scripturæ contemplatoribus relinquens (ut enim qui loquitur, in verbo quod loquitur necessario spiritum proflat, ita Deus Pater simul et semel et Filium suum gignit et Spiritum suum per

1. On voit que Scot Érigène lit : Sine eo factum est nihil. Quod factum est in ipso vita erať: au lieu de : Sine eo factum est nihil quod factum est. In eo vita erat. (Note de M. Ravaisson.)

genitum suum producit), et postquam per Deum Filium omnia facta esse et nihil extra ipsum subsistere astruxit, veluti ab altero primordio sue theologiæ seriem direxit, dicens: quod factum est in ipso vita erat. Prædixit enim, omnia per ipsum facta sunt, ac veluti a quopiam rogatus de iis quæ per Deum Verbum facta sunt: quomodo et quid in ipso erant quæ per ipsum facta sunt? respondit et ait : Quod · factum est in ipso vita erat; quæ sententia dupliciter pronuntiatur. Potest enim subdistingui quod factum est, ac deinde subjungi, in ipso vita erat. Potest etiam sie: quod factum est in ipso, ac deinde subinferri, vita erat; ac per hoc in duabus pronuntiationibus duo speculamur intellectus. Non enim eadem theoria est quæ dicit: quod factum locis temporibusque discretum, generibus, formis numerisque distinctum, sensibilibus intelligibilibusque substantiis seu compactum seu segregatum, hoc totum in ipso vita erat; et ea quæ declarat : quod factum est in ipso, non aliud erat nisi vita, ut sit sensus omnia quæ per ipsum facta sunt, in ipso vita sunt et unum sunt;. erant enim, hoc est, subsistunt in ipso causaliter, priusquam sint in semetipsis effective. Aliter enim sub ipso sunt ea quæ per ipsum facta sunt, aliter in ipso sunt ea quam ipse est. Omnia itaque quæ per Verbum facta sunt, in ipso vivunt incommutabiliter et vita sunt; in quo neque fuerunt omnia temporalibus intervallis seu localibus, nec futura sunt, sed solummodo super omnia tempora et loca in ipso unum sunt et universaliter subsistunt; visibilia, invisibilia, corporalia, incorporalia, rationalia, irrationalia, et simpliciter cœlum et terra, abyssus, et quæcumque in eis sunt, in ipso vivunt, et vita sunt, et æternaliter subsistunt; et quæ nobis omni motu vitali

« PoprzedniaDalej »