Obrazy na stronie
PDF
ePub

Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius: omnipotens Spiritus Sanctus;

Et tamen non tres omnipotentes: sed unus omnipotens.

Ita Deus Pater, Deus Filius: Deus Spiritus Sanctus;

Et tamen non tres Dii: sed unus est Deus.

Ita Dominus Pater, Dominus Filius: Dominus Spiritus Sanctus;

Et tamen non tres Domini: sed unus est Dominus.

Quia sicut singillatim unamquamque personam, Deum et Dominum confiteri: Christiana veritate compellimur;

Ita tres Deos aut Dominos dicere: catholica religione prohibemur.

Pater a nullo est factus: nec creatus nec genitus.

Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus.

Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.

Unus ergo Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.

Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius: nihil majus aut minus.

Sed totæ tres persona: coæternæ sibi sunt et coæquales.

Ita ut per omnia (sicut jam supra dictum est)

et Unitas in Trinitate: et Trinitas in Unitate veneranda sit.

Qui vult ergo salvus esse: ita de Trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad æternam salutem: ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.

Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur: quia Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est.

Deus est ex substantia Patris ante sæcula genitus: et homo est ex substantia matris in sæculo natus.

Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens.

Equalis Patri secundum Divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.

Qui licet Deus sit et homo: non duo tamen, sed unus est Christus.

Unus autem, non conversione Divinitatis in carnem sed assumptione humanitatis in Deum. Unus omnino, non confusione substantiæ; sed unitate personæ.

Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.

Qui passus est pro salute nostra, descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis.

Ascendit ad coelos, sedet ad dextram Dei Patris omnipotentis: inde venturos est judicare vivos et mortuos.

Phrases

taken from

tine.

Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis: et reddituri sunt de factis propriis rationem.

Et qui bona egerunt ibunt in vitam æternam : qui vero mala in ignem æternum.

Hæc est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit: salvus esse non poterit.

Gloria Patri, &c.

The author of the Creed derived very St Augus- much of his phraseology from the writings of St Augustine, as will appear from the following quotations1.

Recte igitur Catholicæ disciplinæ majestate institutum est, ut accedentibus ad religionem fides persuadeatur ante omnia. de Util. Cred. 13.

Aug.

Estque ipsa æterna et vera et cara Trinitas, neque confusa, neque separata. De Civit. Dei, XI. 28.

Catholicam fidem, quæ nec confundit nec separat Trinitatem, nec abnuit tres personas, nec diversas credit esse substantias. Contr. Maximin. II. 22.

Quicquid est Pater quod Deus est, hoc Filius, hoc Spiritus Sanctus. In Ps. LXVIII.

From Mr Stephen's edition of the Book of Common Prayer, p. 501, &c.

Eternus Pater, coæternus Filius, coæternus Spiritus Sanctus. Serm. cv. de Verb. Luc. II. Nec tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens. De Trinit. v. 8.

Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus. Ibid. VIII. Proœm.

Non tamen tres Deos, sed unum Deum dicimus. Ibid. v. 8.

Sic et Dominum si quæras, singulum quemque respondes; sed simul omnes non tres dominos Deos, sed unum Dominum Deum dico. Contr. Maximin. II. 23.

Cum de singulis quæritur, unus quisque eorum et Deus et omnipotens esse respondeatur; cum vero de omnibus simul, non tres dii vel tres omnipotentes, sed unus Deus omnipotens. De Civit. Dei. XI. 24. (The phrase veritas Christiana is in Tertull. adv. Marcion. 1. 3.)

Dicimus Patrem Deum de nullo. Serm. CXL.

Ille Filius est Patris, de quo est genitus; iste autem Spiritus utriusque, quoniam de utroque procedit. Contr. Maximin. II. 14.

Neque natus est sicut unigenitus, neque factus. De Trin. v. 14.

Unus est Pater, non duo vel tres; et unus Filius, non duo vel tres; et unus amborum Spiritus, non duo vel tres. Contr. Maximin. II. 23.

In hac Trinitate non est aliud alio majus aut minus. Serm. CCXIV. in tradit. Symb. 3.

Necessaria est omnibus fides Incarnationis Christi. Serm. CCLXIV. de Ascens. dom. 4.

Proinde Christus Jesus Dei Filius, est et Deus et homo. Enchirid. 35.

Deus ante omnia sæcula, homo in nostro sæculo. Ibid.

Pater ergo et Filius unius sunt ejusdemque substantiæ. Hoc est illud HOмOOUSION, &c. Contr. Maximin. II. 14.

Æqualem Patri secundum divinitatem, minorem autem Patre secundum carnem, hoc est secundum hominem. Ad Volusian. Ep. cxxxvII.

Utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus. In Joh. Evang. XIV. Tract. LXXVIII.

Nemo ergo credat Dei Filium conversum et commutatum esse in hominis filium; sed potius credamus et non consumta divina et perfecte assumta humana substantia, manentem Dei Filium, factum hominis filium. Serm. CLXXXVII. in Nat. Dom.

Idem Deus qui homo, et qui Deus, idem homo: non confusione naturæ, sed unitate personæ. Serm. CLXXXVI. in Nat. Dom.

Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo. In Joh. Evang. XIV. Tract. LXXVIII.

« PoprzedniaDalej »