Obrazy na stronie
PDF
ePub

Entered, according to Act of Congress, in the year 1868 by Herman Blümeling, in the Clerk's Office of the District Court for the Southern District of New-York.

Tout droit réservé et déposé.

Imprimatur.

Ratisbonæ d. 30. Apr. 1868.

Ignatius, Episc.

Præfatio.

Quamvis suum quodque pæne Seminarium habeat libellum, qui ad exercitia pietatis tam publica quam privata adhibeatur; tamen, quantum scio, non exstat liber, in quo, præter illa devotionis exercitia etiam præcipua vitæ spiritualis capita, legesque liturgicæ contineantur, quibus functiones sacræ ab alumnis obiri solitæ regantur. Quare hoc Manuale Clericorum conscripsi, in cujus quidem prima parte, eaque ascetica, ea vitæ spiritualis documenta, quæ huic potissimum statui conveniunt, ex operibus præclarissimorum divinæ hujus artis magistrorum non levi equidem manu, ut ajunt, transscripta, sed alia pressius concinnata, alia fusius explicata et in formam instituto meo aptiorem redacta suo quæque loco conatus sum rite disponere. Ea, quæ citavi sacræ Scripturæ, Conciliorum, sanctorumque Patrum dicta, ex editionibus, quas habere potui, optimis, diligenterque inspectis, minime vero ex obviis quibusque libris asceticis, quos notum est, hac in re sæpissime errare, haurienda censui. Exercitia pietatis maxima ex parte excerpta et collecta sunt ex optimis, quos noveram libris, præsertim B. P. Canisii, P. Nacateni, Merlo-Horstii, Amort; precationes autem, quibus indulgentiæ annexæ sunt, ex collectione Prinzivalliana mihi sumpsi. In secunda parte, quæ est: liturgica, in omnibus omnino et quidem fere ad verbum secutus sum leges in Missali Romano, in Cæremoniali Episcoporum et Pontificali Romano descriptas, et probatissimorum auctorum doctrinam.

Id, quod tantopere exoptat ecclesia, ut clerici ad tantum munus evehendi omnibus adjumentis ad illud rite obeundum conducentibus, quam abundantissime sint instructi, quo et continua virtutum exercitatione interiorem vitæ sanctitatem sibi comparare, et ex augustissimis, quibus summa religionis nostræ mysteria peraguntur,' cæremoniis majora in dies solidæ virtutis sensä et in se et in aliis excitare atque fovere assuescant, id unum, inquam, mihi proposui.

Operæ susceptæ utinam D. O. M. copiosissima benedictione dignetur aspirare!

[merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »