Cantici Benedicite cum sua Antiphona. (Missale, Rit. celebr. Missam tit. XII. n. 6.) 43. Est defectus, festinanter et incomposite deponere sacras vestes, vel statim ad fabulas, risus vel negotia mundana se convertere. Hæc data sunt, ne peccator sacro altari irreverenter assistat, ubi Sancti metuunt, pavent Angeli, tremunt Potestates, et supremi Spiritus faciem suam velant præ verecundia et confusione. (Bona, tract. asc. de Miss., cap.3. §. 4.) Maxime vero quod attinet ad nimiam festinationem in Missa celebranda, juvat hic quæ sequuntur, advertere: Est lacrymis uberrimis dignum, quod ob nonnullorum sacerdotum incuriam, aut impietatem sacrosancta mysteria tam indecenter tractentur, ut qui illa tractant, videantur non credere majestatem Domini esse præsentem. Sic enim aliqui sine spiritu, sine affectu, sine timore et tremore, festinatione incredibili Sacrum perficiunt, quasi fide Christum Dominum non viderent, aut ab eo se videri non crederent. (Ven. Card. Bellarm., apud Benedict. XIV., in Bullar., tom. 3. pag. 42. §. 15.) Largiri dignetur Dominus noster, Jesus Christus, sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, ut omnes, qui hoc libello usi fuerint, sacramenta acerbissimæ Passionis Ipsius devote recolentes tam digne et devote quotidie SS. Sacrificium Missæ celebrent, ut Missa unius diei nova semper et apta sit præparatio ad Missam alterius diei, et Missarum omnium ultima tandem eosdem præparet ad felicem æternitatis introitum. A. M. D. G. Index. Pars I. Ascetica. I. Instructiones. 1. De excellenti dignitate status clericalis 3. De sanctitate et perfectione, quibus clericus 4. De Seminario 5. De exercitiis spiritualibus et de mediis eorum Ordo diurnus tempore exercitiorum Materiæ examinis particularis tempore exercitio- 6. De recollectione hebdomadaria et menstrua c. De oratione mentali sive de meditatione e. Monita quædam meditanti valde utilia 8. De utroque examine conscientiæ 20 33 40 42 46 57 11. De necessitate ducis spiritualis et de modo 16. De visitatione sanctissimi Sacramenti 18. De peculiari devotione erga B. M. V. 19. De armis contra tentationes 168 23. De spiritu ecclesiastico 24. Synopsis eorum, quæ in statu clericali ser- . 202 206 1. Oratio aspirantis ad statum clericalem . 236 . 240 246 247 248 11. Ad renovandam gratiam ordinationis 12. Pro Summo Pontifice 13. Pro omni gradu ecclesiæ 14. Pro ecclesia 15. Pro ecclesia in præsentibus calamitatibus 16. Pro Episcopo 17. Pro diœcesi 18. Pro fidei propagatione 19. Pro sacerdotibus 20. Pro sacerdotibus a pietate aberrantibus 262 262 27. Ad postulandam pluviam 28. Ad postulandam serenitatem 31. Ad vitandam mortalitatem 32. Tempore belli 33. Preces præcipue tempore tribulationis reci- 34. Alia oratio tempore tribulationis recitanda 262 264 265 265 . 266 267 36. Oratio ad infirmorum solatium devote recitanda 267 37. Pro conversione peccatorum 38. Pro parentibus, et consanguineis 39. Pro devotis amicis 44. B. Petri Canisii formula precandi pro se et pro aliis 45. Ad impetrandam sapientiam 46. Ad sanctum Dei timorem impetrandum |