Obrazy na stronie
PDF
ePub

tuti sunt, canonicas horas recitare tenentur; ut sicut in cœlis assidue ab Angelis, ita et in terris a religiosis hominibus, veluti Angelorum æmulatoribus, laudetur Deus. Illi vero clerici, qui ad horas canonicas nondum obligantur et paucas tantum vocales orationes, præsertim in communi, recitandas habent, oportet, ut saltem illas accurate ac peculiari reverentia, attentione ac devotione recitent, ut sit sacrificium laudis Deo acceptum.

Summa efficacia orationis ad impetrandas a Deo quaslibet gratias saluti nostræ congruas, de qua supra fusius sumus locuti, ostendit summam etiam orationis Vocalis utilitatem. Esto enim, a fervore præsertim voluntatis moveatur Deus ad concedenda quæ petimus; tamen, præterquam quod oratione vocali fervor ille internus alitur et augetur, vox ipsa certe ad impetrationem aliquo modo concurrit; nam informat ac complet devotam illam petitionem, cui omnia bona promisit Dominus:,,petite et accipietis, pulsate et aperietur vobis." Insuper valde utilis est oratio vocalis propter ejus excellentiam, cujus causa plurimum confert ad divinum cultum, cum animæ nostræ sanctificatione, promovendum. Psalmi enim sanctis viris a Deo inspirati sunt, quia sic Deus laudari voluit; oratio Dominica a Christo Domino instituta est, ut nos doceret, quid petere a Deo, ac sperare debeamus; Angelica salutatio partim ab Archangelo Gabriele, partim a S. Elisabeth, partim ab ecclesia composita, magnas B. V. M. ejusque Filii laudes continet; Symbolum Apostolicum sanctæ fidei mysteria comprehendit, eademque devote recitantibus exercitium sublimissimæ fidei promovet; ceteræ demum orationes vel ab ecclesia catholica, vel a sanctis viris compositæ, spiritu Dei plenæ, devotionem nobis mirifice inspirant, et ad sanctificationem nostram conferunt. Orationi vocali plures sæpenumero gratiæ præsertim spirituales adnecti

solent; quia nonnisi tali modo orantibus promittuntur. Suffragia pro animabus fidelium defunctorum eidem adnectuntur; imo ad indulgentias fere omnes lucrandas, unum ex requisitis solet esse oratio vocalis. – En quantæ utilitatis sit; modo ea, qua par est, devotione recitetur.

Ad praxim quod attinet, quemadmodum musicum instrumentum non est auribus gratum, nisi debito modo pulsetur; ita neque oratio vocalis ascendet ad Deum in odorem suavitatis, nisi cum debita reverentia erga Deum, animi devotione, et attentione recitetur.

Ad reverentiam pertinet humilis compositio corporis cum modestia conjuncta, qualis decet supplicem, qui Dei præsentis misericordiam implorat. Requiritur animi devotio; pia scilicet affectio erga Deum, quæ voluntatem ad offerendum Deo hoc sacrificium laudis alacrem reddat, et divinæ gloriæ cupidam. Veræ devotioni opponuntur non modo præcipitantia in orando, obtruncatio verborum, nec satis distincta articulatio, verum etiam languor mentis, ac tam sancti exercitii tædium. Requiritur attentio mentis; illud versetur in corde, quod profertur in ore;,,si enim, (quod recte monet Cassianus) cum sublimi alicui homini, non dicam pro vita, aut salute nostra, sed etiam pro alicujus lucri commodo supplicamus, totam in eum et mentis et corporis aciem defigentes de nutu ejus trepida exspectatione pendemus, ...quanto magis cum illi occultorum omnium cognitori supplicamus, intenta atque sollicita oratione ipsius clementia imploranda est". Nec minus sapienter et apposite S. Cyprianus,,cum astamus, inquit, ad orationem, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus; cogitatio tunc omnis carnalis et sæcularis abscedat, nec quidquam tunc animus, quam id solum cogitet, quod precatur, quæ autem segnities est, alie

nari et capi ineptis cogitationibus et profanis, cum dominum deprecaris? quasi sit aliud, quod magis debeas cogitare, quam quod cum Deo loqueris? quomodo te a Deo audiri postulas, cum te ipse non audias; vis esse Deum memorem tui, quando tu ipse memor tui non sis". Hæc autem attentio triplex esse potest: superficialis vel materialis, cum ad verba nempe materialiter et ad ea recte pronuntianda solum attendimus; litteralis, cum verborum sensum, juxta ordinem, quo pronuntiantur, vel aliquam orationis partem consideramus; demum spiritualis ad Deum, cum scilicet, qui devotas preces recitat, cogitat de Deo, vel de Virgine Matre, si ad eam præsertim dirigitur oratio, vel de aliquo fidei nostræ mysterio.

Porro quamvis præstaret procuranda a nobis vel literalis vel spiritualis attentio, quæ orationem nostram reddat Deo magis acceptam; curare tamen inprimis debemus, ne mens nostra eo tempore in alienas cogitationes saltem libere evagetur; ut sic debitam devotionem in Deum (in qua consistit oratio) mens nostra conservet; ne nobis quoque reprehensio illa conveniat:,,Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me."

Tribus autem de causis in oratione hominem vagari contingit. 1o Sponte sua, dum cogitationes externas accersit, aut advenientes sciens atque advertens admittit, et in iis hæret. Quo in genere etiam sunt illi, qui opus aliquod orando præstant, quod peculiarem mentis attentionem requirit; veluti est scribere, legere, rationes subducere, etc.; alia opera externa, quæ attentionem peculiarem non requirunt, non impediunt orationem, ut sarcire, ambulare, secare, etc. Hoc porro primum divagationis genus, ex se naturaque sua majori culpa non caret, propter voluntariam atque deliberatam irreverentiam. Tametsi enim ad orationes, quas sponte profers, non obligeris, ad hoc ta

men teneris, ut nonnisi reverenter cum Deo agas; sicuti qui non tenetur convenire aut alloqui regem, tenetur tamen conveniens regem honeste se gerere. Unde qui hoc genere sc. voluntariæ evagationis sacris diebus Missæ officium audit, vel preces horarias, ad quas obligatur, recitat, majori culpa non vacat. 2o Negligentia sua irrepunt, et inhærent homini externæ cogitationes; veluti in illis, qui externos sermones miscent precibus suis; qua in re potest esse peccatum veniale tanto sane gravius, quanto negligentia est major. 3° Homini invito occurrunt mentis distractiones, quas dum advertit, dolet atque repellit; qua in re nullum omnino est peccatum, utpote quæ sola dæmonis arte vel fragilitate hominis contingat, et hæ distractiones quantumvis suavitatem orationis impediant, non tamen meritum neque fructum.

Quamvis homini in rebus hujus vitæ occupato, difficile sit, omnes prorsus mentis evagationes in oratione devitare; possunt tamen remedia quædam proponi, quibus molestia hujusmodi minus afficiatur. Primum est, ut cor atque animum suum rebus nullis hujus mundi apponat, sed iis utatur, ut peregrinus rebus diversorii, in quo una nocte versatur. 2. Nunquam committere, ut interdiu animus procul extra se evagetur, etiam in occupationibus externis quibuscumque; ad quod juvabit, tempus et locum ad orandum magis opportunum eligere et Evangelii monitum sequi, „intra in cubiculum etc." Omnia sua agere, tanquam in divino conspectu, ob oculos habendo Deum, qui in Scripturis dicitur, non abesse procul ab unoquoque nostrum. Ita David de se dicebat: „Oculi mei semper ad Dominum." In promptu habere breves oratiunculas, quas subinde interdiu, etiam in maximis occupationibus, ad Deum ejaculetur, cujusmodi esse posset versiculus Psalmi, aut petitio una Dominicæ orationis. Interdiu frequentius animum ad se revocare, ab eo

que factorum rationem exigere, maxime post graves et diuturnas occupationes, post confabulationes, aliaque negotia, quæ distrahere vehementer solent. 3. Ut oraturus diligenter se ad orationem præparet. cogitetque serio id agere, atque ex animo, non autem ex consuetudine, aut tanquam rem levis momenti. 4. Ut ante orationem petat ex corde a Deo gratiam attentionis, rogetque Angelum custodem, ut dæmonis tentationes et distractiones impediat; post orationem vero, negligentiarum veniam a Deo petat ipsumque roget, ut orationem licet frigidam, et multis vanitatibus permixtam, detersis maculis, in thronum suum admittat, eique effectum largiatur salutarem. 5. Consuetudinem assumere, certis orationis locis animum colligendi; veluti post quamlibet decadem rosarii et post finem Psalmi. Cujus rei ut recorderis, juvabi ad versum Gloria Patri et Filio etc., ad finem orationis, per Dominum nostrum, etc. similesque precatiunculas, reverentiam corporis aut capitis in clinatione, vel manuum conjunctione, aut alio ex terno gestu exhibere, talique motione revocand animi recordari.

c. De oratione mentali sive de meditatione.

In Concilio V. Mediolanensi examinatoribus Ordi nandorum præcipitur, ut inquirant,,an Ordinandus i orationis sanctæ studio usuque versatus sit? quibu meditationibus instructus Deum tacitus oret? qui orationis modus? quis illius fructus? quæ utilitate etc." Ad veræ enim et solidæ pietatis et virtutis me tam pertingere nequit, nisi qui meditando didicit mer tique alte instillavit, quid mali declinare, quid bor facere, quæ mysteria et quas virtutes in vita Chris recolere, admirari et imitari, et quomodo thesauro ejus in suam utilitatem convertere debeat.

« PoprzedniaDalej »