Obrazy na stronie
PDF
ePub

Pars I. Ascetica.

I. Instructiones.

1. De excellenti dignitate et fine status
clericalis.

Magnæ semper curæ fuit Deo Domino nostro, dignitatem et statum sacerdotalem honorare, tribuens sacerdotibus magnam eminentiam et singulares eis exhibens favores in triplici lege, in naturali scilicet, in scripta, et in Evangelica, augens eos in secunda plus quam in prima, et in tertia sine comparatione plus, quam in utraque præcedente. Sacerdotis enim novæ legis primum officium est, ut, qua vices gerens Jesu Christi sacrosanctum novæ legis sacrificium, hostiam immaculatam, quæ, quia verum Corpus et Sanguis Filii Dei est, infinitum valorem habet, in remissionem peccatorum Deo offerat;,,ut offerat dona et sacrificia pro peccatis." Sanctum hoc sacrificium offerens, vices Jesu Christi adimplet, qui se incruento modo pro sancta sua ecclesia offert, ut eam suo Sanguine lavet ab omnibus inquinamentis, contra insultus inferni eam muniat, ac divinum Patrem exoret, ut suas miserationes sanctamque benedictionem et pacem benigne ei largiatur. Ad altare Dei sacrificans, velut omnipotentia Dei indutus sacerdos apparet; verba sacræ consecrationis, mysterio plena, eloquitur, et ad vocem oris ejus panis et vinum in Carnem et Sanguinem Jesu Christi Filii Dei transsubstantiantur; eo ipso instanti Manuale Clericorum.

1

sacerdos pretium redemptionis humanæ tenet in manibus, quo se sanctificat; sed et aliis fidelibus escam vitæ æternæ distribuit. An major dignitas potest excogitari?e T-bien09 51 29516 0702

Aliud munus insigne sacerdoti traditum est, ut in nomine et virtute Jesu Christi,judex sit-conscientiarum." Jesus Christus jura sua super peccatores ei concredidit. Ad sacerdotes, quemadmodum ad Apostolos locutus est:,,accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis retenta sunt." Sacerdotes cum Apostolo in veritate fateri possunt:,,Dei enim sumus adjutores“. ,,pro Christo legatione fungimur;" Deus nostris manibus thesauros gratiarum suarum commisit, nosque dispensatores earum constituit. In manus nostras claves cœli deposuit, ut ingressum ad cœlum dignis aperiamus, indignis claudamus. In gravi hoc negotio, unde æterna salus hominis dependet, monarcha sicut et subditus judicio sacerdotis subjectus est.i

[ocr errors]

[ocr errors]

ut

Sacerdos per Jesum Christum in nomine et virtute illius qua instrumentum gratiarum Dei et omnium benedictionum cœlestium constitutus est in administratione Ss. Sacramentorum. Officium sacerdotis est, ut per sacrum Baptisma filios Dei multiplicet; peccatores erigat, ac Deo reconciliet in Sacramento Pœnitentiæ; ut mundos Carne vivificante et Sanguine Jesu Christi Filii Dei nutriat; ut christianorum conjugia ad Christi gregem propagandum legitime consecret; ut moribundos per Sacramentum extremæ Unctionis roboret, et ad felicem obitum præparet. In sacro sacerdotis ministerio Deus depositum omnium gratiarum pro hominibus, ad capiendam hæreditatem salutis collocavit. Sacerdotes sunt ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei (I. Cor. 4. 1.) ; si ergo minister regis, aut thesauri regii administrator propter eminentiam principis sui eo magis in honore

habetur, quos major illi a domino suo potestas concessa est, quanto honore dignus habendus est minister Christi et mysteriorum Dei dispensator! རྞ་ ཿཀཙྩཱ་ཌི་®

Sancti Patres hæc considerantes, amplitudinemque muneris sacerdotalis sequentibus encomiis exponentes, licet eloquentiæ explicent vela, fatentur tamen, dicendo se non posse æquare, quod cogitando vix possint assequi; quæ si attentius considerare voluerit clericus, certo obstupescet de immensa Dei bonitate,et agnoscens suam vilitatem attonitus exclamare cogetur,quid est homo, quia magnificas eum! aut quid apponis erga eum cor tuum"? (Job 7. 17.) · Qui sacerdotem dicity augustiorem prorsusque divinum insinuat virum totiusque sanctæ scientiæ peritissimum.(S. Dionys. Areop. de cœl. hierarch.) „,0 miraculum stupendum; o potestas ineffabilis; o tremendum sacerdotii mysterium spiritale ac sanctum, venerandum set irreprehensibile, quod Christus 'in hunc mundum veniens etiam indignis impertitus est

I

quid dicam quid eloquar, aut quid laudibus efferam? Excedit quippe intellectum et orationem, omnemque cogitationem donum altitudinis dignitatis sacerdotalis, et sicut arbitror, hoc est, quod Paulus quasi in stuporem mentis actus, innuit exclamans: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei.... o quam magnam in se continet profunditatem formidabile et admirabile sacerdotium! Felicem illum, qui in hac ipsa dignitate administrat pure et irreprehensibiliter.... Discamus igitur, fratres, quoniam magna est et multa, immensa ac infinita ipsius sacerdotii dignitas. Gloria unigenito, gloria et soli bono illud suis præbenti discipulis per sanctum suum novum testamentum, ut et ipsi nobis per impositionem manuum suarum super dignos, exemplum demonstrent. Cuncti ergo honoremus, cuncti hac venerandi sacer

dotiio sublimitate condecoratos prædicemus beatos." (S. Ephraem de sacerdotio.)ei ›id miro tod: H

Sacerdotium enim in terra peragitur, sed cœlestium ordinum classem obtinet; et jure quidem merito. Non enim homo, non Angelus, non Archangelus, non alia quæpiam creata potestas, sed ipse Paraclitus hoc officium ordinavit, qui manentibus in carne auctor fuit, ut Angelorum ministerium animo conciperent. Idcirco sacerdotium obeuntem ita purum esse decet, ac si in cœlis inter potestates illas collocatus esset... Cum enim videris Dominum immolatum et jacentem et sacerdotem sacrificio incumbentem ac precantem, omnesque pretioso illo sanguine rubentes, an putas te adhuc cum hominibus et in terra esse? Annon potius in coelos translatus omnique carnali cogitatione eliminata, nudo animo menteque pura quæ in cœlis sunt circumspicis! O miraculum! o Dei benignitatem!... Si quis enim secum reputet, quantum illud sit, nempe hominem carne et sanguine involutum prope beatam illam et immortalem naturam constitui, tunc probe intelliget, quanto honore Spiritus gratia sacerdotes ornaverit. Nam per eos hæc peraguntur aliaque his nihilo inferiora, quæ ad dignitatis salutisque nostræ rationem spectant. Etenim qui terram incolunt, in eaque commorantur, ad ea quæ in cœlis sunt, dispensanda commissi sunt, potestatemque acceperunt, quam neque Angelis dedit Deus. Neque enim illis dictum est „quæcumque ligaveritis in terra, erunt ligata et in cœlo, et quæcumque solveritis in terra, erunt soluta et in cœlo.

Habent quidem ii, qui in terra imperant, potestatem ligandi, verum corpora solum; hoc autem vinculum ipsam attingit animam cœlosque transscendit; ac quæcumque inferne sacerdotes faciunt, eadem Deus superne confirmat, servorumque sententiam ipse Dominus ratam facit. (S. Chrysost. de sacerdotio lib. 3.)

,,Quando aliquid boni cœlitus requiritur, rex ad

sacerdotem, non sacerdos ad régem confugere solitus est. Habet enim hic justitiæ loricam, habet et cingulam veritatis, habet et calceamenta multo honestiora ab Evangelio pacis ; habet et gladium non ex ferro, sed spiritus; habet et coronam capiti impositam. Splendidior hæc armatura, pretiosioras hæc arma, major fiducia, major vis♫ (8. Chrysost. hom. 3. ad pop. Antioch. omiaa muitstelnim muroloza 4 tu

I

,,Sacerdotium principatus est ipso etiamo regno venerabilius ac majus. Ne mihi narres purpuram, neque diadema, neque vestes aureasumbræ sunt ist hæc omnia vernisque flosculis leviora. Omnis enim, inquit'; gloria1flos graminis, etiamsi ipsam gloriam regalem dixeris. Ne, inquam, mihi narres istay sed si vis videre discrimen, quantum absit rex a sacerdote expende modum potestatis utrique traditæ ; videbis sacerdotem multó sublimius rege sedentem. Quamquam enim nobis admirandus videtur thronus regius ob gemmas affixas et aurum, quo obcinctus est, tamen rerum terrenarum administrationem sortitus est, nec altra potestatem hanc præterea quidquam habet auctoritatis. Verum sacerdotis thronus in cœlis collocatus est, et de cœlestibus negotiis pronuntiandi habet auctoritatem. Quis hæc dicit? Ipse cœlorum rex: Quæcumque ligaveritis etc. Quid cum hoc bonore conferri potest? A terra judicandi principalem auctori→ tatem sumit cœlum; nam judex sedet in terra; dominus sequitur servum, et quidquid hic in inferioribus judicarit, hoc ille in supernis comprobat. Itaque medius stat sacerdos inter Deum et naturam humanam, illine venientia beneficia ad nos deferens' et' nostras petitiones illuc perferens, dominum iratum reconcilians utrique naturæ nos qui offendimus eripiens ex illius manibus: "FS. Chrysost. hom. 5. in cap. 6. Isaiæ.)

,,Cum Angelis stabit (sacerdós), cum Archangelis glorificabit; ad supernum altare sacrificia transmittet,

« PoprzedniaDalej »