Obrazy na stronie
PDF
ePub

tes, illud facile impetramus ab eo, qui dixit,,,petite et accipietis", et,,si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis“ (Joann. 16.). Porro divina ope invocata et exorata, manus etiam operi admovenda est, viriliter contra hostes decertandum, tentationi obsistendum: ,,Resistite diabolo", inquit Apostolus, (Jac.4.7.),,et fugiet a vobis", felix haud dubie conditio hujus belli, licet alioquin periculosi,,,in quo certi sumus de victoria, dummodo contra hostes pugnare ipsorumque insultibus resistere velimus (S. Franciscus Sales.). Præterea fugiendas esse tentationis occasiones cuivis notum est;,,qui enim oramus“, inquit S. Chrysostomus (Hom. 13. in Matth.),,,ne intremus in tentationem, sane tentationis occasiones quærere non debemus"; præsertim ipso Spiritu sancto commonente (Eccli. 3. 27.), quod,,qui amat periculum, in illo peribit;" quantum igitur possumus, a lubrico recedamus", prout recte Philosophus antiquus dixit, ,,qui in sicco quoque parum firmiter stamus" (Seneca ep. 117.).

Neque solum ab exterioribus tentationis occasionibus, sed et ab interioribus earumdem causis sollicite nobis cavere debemus; quis est enim, qui cum Apostolo non dicat (Rom. 7. 23.):,,video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis," et quod adhuc periculosius est, ,,sæpe tunc maxime oppugnaris, (ut monet sanctus Hieronymus), cum te oppugnari non sentis". Quare quo certius et facilius tentationes devincas hæc consilia sequere.

1. Persuasum habeas, toto hujus vitæ curriculo, sustinendas nobis esse tentationes, ne vivamus negligentes et incurii perfectionis nostræ. Ideo quisque, dum pace fruitur, sedulo provideat, ne inermis invadatur ab hoste, qui in eo totus est, ut vivant ho

mines perinde ac si nunquam tentationibus essent impugnandi.

2. Obliga te ad eliciendum actum amoris Dei, statim ac adverteris, te sive impuritatis, sive superbiæ, sive crupulorum, aut cujuscumque suggestionis diabolicæ tentatione impeti. Hinc quasi jocando dicas tentatori: „Age jam; tua opera utar, miser, et quando ad perdendum me venies, amoris divini in me incitandi admonitor et auctor eris" Quo fiet, ut tela, quibus nos obruere tentabat dæmon, in ipsum convertantur, eumque feriant. Unde perterritus adversarius ab hac pugna cessabit, quæ nobis non ruinæ, sed victoriæ facta est occasio. Hinc etiam phantasia a pravi imaginibus abstrahetur, quod multum ad vincendum dæmonem confert; cum longe securius sit, ab illo loco recedere, qui bellicis quassatur tormentis, quam vallis sese circumdare ac munimentis etiam validissimis. In omni igitur tentatione te conjice in sinum Dei, per actum amoris quam intentissimi. Quod si infernalis canis nihilominus adlatrare pergat; ut ejus latratui aures penitus occludas, nequaquam te fatiges; sed ad alia animum applicans, eum contemnas potius, atque exsibiles, quod adeo fœdum sit animal, quamvis Altissimo similis haberi velit.

3. Elice actum tentationi contrarium: contraria enim contrariis curantur; si v. g. impugnaris voluptatis illecebra, carnem dolore aliquo afficias, et tentationem in ortu suo suffocabis. Si malevolentia tenteris, bene preceris ei, a quo animum sentis alienum, et sic de ceteris pravis animi motibus.

4. Non existima tentationes esse castigationes a Deo inflictas; sed eas potius habe pro mediis, quibus Deus hominem compellat, ut ad divinum auxilium confugiat, propriam infirmitatem agnoscat, et exquirat, quid Deus, hanc tentationem permittendo, ab ipso exigat Hinc tentationes accipias de manu Dei tam

quam cœlestes favores, et cum gratiarum actione, propterea quod particeps fias particulæ sanctæ crucis; quin imo omni abundes gaudio, juxta illud S, Jacobi (1. 2.):,.Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis". Qua de causa? Quia,,virtus", ait S. Paulus A postolus,,,in infirmitate perficitur", id est, quo magis quis tentationibus contra aliquam virtutem exercetur, eo perfectior in eadem virtute evadet; quia exercitium, quod tentationes præbent, egregie virtutem edocet.

5. Amorem erga B. V. Mariam, eamque in hanc amantissimam matrem fiduciam habe, qua firmiter credas, neminem unquam periturum, qui ad eam confugerit Statim igitur ac audies milvi infernalis sibilum, illico pulli instar sub alis matris te absconde, auxilium ejus inclamans: O Domina,,,vim patior, responde pro me". . . . Monstra te esse matrem, etc.

6 Memor esto novissimorum; de his igitur in promptu studeas habere sententias, quas, exsurgente tentatione, jaculorum instar, in hostem retorqueas. Quum autem satan tanto te aggredi possit impetu, ut memoria hujusmodi sententiarum plane non recurrat, expedit ut frequenti talium actuum usu, eorum eliciendorum habitum contrahas; quo fiet, ut tempore pugnæ eos facilius exercere valeas.

7. Indica omnes tentationes Patri spirituali; quam manifestationem, ut constans experientia docet, plerumque sequuntur effectus mirabiles, idque confestim et sine mora, propter efficaciam hujus actus humilitatis.

8. Stude promptæ et festinæ tui demissioni in conspectu Dei, qua te omni afflictione dignum judices, dicens: Merito, Domine, hæc patior, et digna factis nondum recipio.

9. Beneficiorum divinorum recordare, ita ut dicas cum Joseph Patriarcha:,,Quomodo possum hoc

malum facere, et peccare in Deum meum"? (Genes. 39. 9.)

10. Perturbationem et nimium timorem devita, dum tentatio durat, et non angaris animo propter sensum, qui nihil nocet, ubi non adest consensus. Post tentationem abstinendum prorsus est ab anxio examine, quo nimirum dispiceres, utrum fuerit culpa admissa, necne; præterquam enim quod ad nullam dubii solutionem pervenies, animi angustias examinando augebis, et tentationem, quæ jam cessavit, revocabis, ita ut periculo ei consentiendi denuo te exponas. E contra, actus amoris Dei elicito, te in pace constitue, et quando conscientiæ examinandæ tempus advenerit, inspice non quidem cogitationes, quæ tibi tentationem injecerunt, sed utrum voluntas tua deliberate Deum offendere voluerit.

20. De causis et fontibus defectuum et ruinæ spiritualis clericorum.

Tanta est inconstantia hominum, tantumque vitæ nostræ mortalis infortunium, ut etiam ii, qui Deo serviunt, interdum non sint stabiles, et in Angelis suis (in clericis) Deus reperiat pravitatem, candidique Nazaræi super carbones denigrescant, et qui vescebantur in croceis, amplexentur stercora, et qui stabant aut stare videbantur, miserrime corruant. Quo infortunio, ne et tu involvaris, pervide nunc causas miserabilium ruinarum, ut iis perspectis easdem devites.

Prima igitur ruinæ spiritualis clericorum, causa est, quam adumbravit Christus in domo ædificata super arenam sine fundamento, cujus ruina facta est magna, postquam descendit pluvia, venerunt flumina, et flaverunt venti (Matth. 7. Luc. 6.). Causa, inquam, ruinæ est, non jactum, aut non bene jactum in Seminario vitæ spiritualis fundamentum; non radi

catus horror omnis peccati, præsertim mortalis; non penitus abstractus a sæcularibus desideriis animus; non inducta mortificationis internæ, externæque aviditas, seu fames et sitis crucis; non impressæ cordi rationes æternæ; non stabilita rerum spiritualium æstimatio; conservati sub exteriori solum modestiola, tanquam sub cineribus dolosis, mundani igniculi, et propter metum, perpetuamque tot superiorum vigilantiam, protractum utcumque alumnatum, ex quo vix pedem miser clericus extulit, et ecce idem, qui fuit ante ingressum comparet, interdumque pejor; hinc sensim sine sensu deterioratur, sæcularescit, ineptus sacro ministerio redditur, ac corruit.

Altera ruinæ clericorum causa est, quam Christus objecit Angelo seu Episcopo Ephesinæ ecclesiæ dicens, (Apoc. 2. 4.),,Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti". Causa ergo est, recessus a primo fervore, seu intepescentia, principaliter ex malo et infructuoso usu orationis ac meditationis orta, dum ad eam præparatio aut non instituitur, aut misere instituitur, dum non suo tempore peragitur, decurtatur, tandemque etiam omittitur. Sic dum in meditatione non exardescit ignis, noxie tepescit animus, tædium fastidiumque rerum spiritualium introducitur, vita ipsa spiritualis desipit, ad ultimum teporis gradum devenitur, et ruina subsequitur; tepidorum enim, tam medicina, quam pœna non est, nisi gravis ruina. Cave igitur, mi clerice, causam hanc ruinæ, atque ita obfirma animum, prout obfirmaverat, P. Franciscus Suarez egregius ille theologus, qui dicere solebat, se malle totam scientiam suam, tot annis quæsitam, perdere, quam horam unam orandi consuetam intermittere.

Tertia ruinæ clericorum causa est præcedenti proxima, et ex ea profluens, quam exprobravit, licet in graviori materia, Jacob Patriarcha filio suo Ruben (Gen. 49.4.). „Effusus es sicut aqua, non crescas". Ef

« PoprzedniaDalej »