Obrazy na stronie
PDF
ePub

quantum per ipsos stat, etiam denegata absolutione, removere eos, quos non vocatos esse vident.

estaCeterumycum ab electione status pendere soleat temporalis ac æterna felicitas, et nulla sat magna dari possit securitas, ubi periclitatur æternitas, cumque în propriis virtutibus et defectibus dignoscendis plerumque cæcutimus, et, ut loquitur S. Gregorius, ,,sæpe sibi de se mens ipsa mentitur, et fingit, se de bono opere amare quod non amat, et de mundi gloria non amare quod amat", de re tanti momenti deliberantes proprio suo judicio non nitantur, sed consilium petant juxta monitum Ecclesiastici (32, 22 et 24), Vir consilii non disperdet intelligentiam

་་

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Filisine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis". Consilium autem petant tum, ac præcipue a Deogra cum humili ac ferventi oratione precantes nuts eis ostendat viam, opera quam juxta ejus beneplacitum ambulent; tum et ab hominibus, superioribus nempe pecclesiasticis, conscientiæ directoribus,aliisve intelligentibus, vere probis, de eorum salute, Dei et ecclesiæ gloria pie sollicitis, qui rem ea, qua parvest, curae examinaturi, et quid convenire judicaverint, ingenue dicturi sint. Ca-` veant vero,zine duci se sinant ab iis, qui status ecclesiastici obligationes, pericula ac difficultates non satis norunt, de eo secundum spiritum hujus sæculi nequam judicant, et sola attendunt motiva humana; quales quidem non raro sunt ipsi etiam consanguinei et parentes, qui, ut ait S. Chrysostomus, corpus natorum suorum amant,animam autem contemnunt, desiderant illos valere in sæculo isto, et non curant, quid sint passuri in alio, to opien pob gol, ani

- Denique secessus a negotiise et turbis mundi per aliquot dies in sanctis meditationibus aliisque pietatis exercitiis impensus, oratio crebra et perseverans, sapientis et pii viri consilium, jejunium aliaque similia

[ocr errors]

virtutis opera haud dubie plurimum conferre possunt, tum ad lucem cœlitus hauriendam, tum ad uberiores gratias accipiendas, quarum subsidio divina voluntas et melius agnosci possit et perfectius implerisTodist estia1916 wtationsq idu, 8stin1998 fierng inh 3. De sanctitate et perfectione, quibus clericus eutrogopræcipua cura incumbere debet.mlg ob 95,Sacerdotes, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos“ (Exod. 1922. Sacerdotes ,,saneti erunt Deo suo et non polluent nomen ejus”; incensum enim et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.“ (Levit. 216),,Sacerdotes tui induäntur justitiam." (Ps.131.) Veteris legis sacerdotes destinati erant ad offerendum incensum et panes et ad curandas vil etimas animalium, et nihilominus Deus ab iis exigebat extraordinariam vitæ sanctimoniam et perfectionem; nonne ergo multo ampliorem requiret ab iis, qui ordinantur et constituuntur; að offerendum ipsius unigenitum et dilectissimum Filium, qui vocantur in sortem Christi Domini? ejusque divinis ministeriis peculiari gratiæ dono deputantur? Sacerdotis est, sanctum esse, et sanctitatem officii sanctitate vitæ tueri; illam1 quidem grata et humili mente coram Deo profiteri potest, hane vero supplex semper petere et totis viribus affectare debet, ut sanctis moribus tam sanctæ vocationi respondeat et Deo placeaty qui ipse sanctus, sanctos vult habere ministros. Bios to tibi, spin

Cum igitur sacerdos peculiari quodam modo sanctus esse debeat, sicque præ aliis christianis ad consectandam perfectionem arctissime obstrictus sit, tum ratione ipsius status sacerdotalis, qui ad alios etiam sanctificandos destinatus est, tum ratione divinorum munerum, quibus addictus est, ad quæ perfecte implenda, Dei ipsius sanctitatem, quantum homini fas est, in se tenetur exprimere, videndum est, in quo consistat hæc sanctitas et perfectio sacerdotalis; quæ Manuale Clericorum.

[ocr errors]

2

quidem potest ad tria præsertim capita revocari, quorum primum est, ut maxima sollicitudine et vigilantia caveat a quibuscumque peccatis, etiam iis, quæ levioria æstimantur,,,non mediocris siquidem esse debet virtus sacerdotalis", ut loquitur S. Ambrosius, ,,cui cavendum, non modo ne gravioribus flagitiis sit affinis, sed ne minimis quidem."

Secundum est, ut acquirendis et exercendis virtutibus, iis præsertim, quæ muneri suo magis aptæ et congruæ videntur, sedulo incumbat, in illisque de die in diem proficere ac progredi studeat. „Indefessum enim proficiendi studium (ut docet S. Bernardus) et jugis conatus ad perfectionem perfectio reputatur“. Cum vero juxta Christi Domini edictum perfectus tunc demum futurus sit servus, si sit sicut Dominus ejus; ideo clericus perfectionis studiosus, in eo virtutum exercitio Christum Dominum toto affectu imitari, ejusque vestigiis inhærere debet, ut sic integer ac in nullo deficiens, aliis fidelibus dicere possit cum Apostolo,,,imitatores mei estote, sicut et ego Christi".

Tertium denique est, ut virtutes illas in gradu non mediocri aut vulgari, sed excelso et eminenti, quales scilicet in Christo Domino fuerunt, obtinere studeat et enitatur, ita ut clerici humilitas, si quando oporteat ob majores munerum difficultates rerumque majora discrimina, eo usque se demittat, ut nullam respuat confusionem et abjectionem, imo gloriæ divinæ procurandæ causa quibuscumque opprobriis saturari gaudeat; obedientia usque ad mortem perseverare parata sit; caritas erga proximos quoscumque, etiam maxime adversantes et infensos nullis arctetur limitibus, sed eo usque urgeat, ut, si opus sit, optet esse anathema pro fratribus, et sic de reliquis virtutibus.

,,Quamvis virtutes (ut loquitur S. Ambrosius,) connexæ sibi invicem sint, ac concatenatæ"; ita ut (quod recte dixit S. Gregorius),,una virtus sine aliis, aut om

nino nulla sit, aut imperfecta", inde tamen non sequitur omnes æquali gradu a quolibet justo possideri; „,qui unam virtutem habet (inquit S. Hieronymus), habet quidem omnes, sed participatione, non proprietate"; id est, participat quidem omnibus, non tamen excellit in omnibus; unde postea subdit:,,necesse est enim, ut singulæ excellant in quibusdam, ut in Salomone sapientia, in Davide animi mansuetudo, in Elia et Phinees zelus, in Abraham fides, in Petro, cui dictum est, Simon Joannis amas me, perfecta dilectio, in electionis vase studium prædicandi, et sic in ceteris". Cum igitur ea sit animi humani conditio, quamdiu mortalitatem istam circumfert, ut secundum legem ordinariam simul in omnibus virtutibus excellere nequeat, sintque inter ipsas virtutes quædam, quarum studium præ aliis magis convenire videatur, habita ratione temporum, locorum, personarum, et similium circumstantiarum; hinc sequitur cuilibet perfectionis studioso, ac præsertim clerico, qui ejusmodi studio præcellere debet, delectum habendum esse virtutum, in quibus se peculiari cura exerceat, neque vero ullo modo reliquas negligat.

Atque in primis, quædam virtutes sunt, quarum usus ad omnes vitæ christianæ partes extendere se debet, ceterarumque virtutum actionibus veluti condimento esse; raro siquidem occurrunt occasiones exercendæ magnanimitatis, magnificentiæ, fortitudinis, et similium; sed v. g. mansuetudo, modestia, humilitas tales sunt, ut vix sine illis actus ullus humanus in genere moris omnibus suis numeris absolutus esse possit, et licet aliæ sint virtutes excellentiores, istarum tamen praxis magis necessaria est, ac proinde peculiari studio et affectu consectanda est clerico.

Jam inter reliquas virtutes, usus illarum clerico semper anteferendus est, quæ postea muneri suo magis conveniunt, non quæ magis animo arrident; sic Apo

stoli verbi divini prædicationem utpote officio suo magis congruentem, mensarum ministerio, et pauperum curæ prætulerunt.

Virtutes præterea, quæ coram Deo excellentiores sunt et solidiores, eligendæ sunt præ illis, quæ in oculis hominum majorem fulgorem emittunt, et pluris vulgo æstimantur.

Docet nos etiam ejusdem Christi Domini exemplum, virtutes illas præsertim præeligendas esse non solum, quæ majorem demissionem et abjectionem conjunctam habeant, sed etiam, quæ naturalibus cujusque inclinationibus minus favere videantur, et quæ ad sui ipsius abnegationem magis juvent. Poterat certe divinus ille hominum Servator, si libuisset, inter legitimum divitiarum et deliciarum usum salutem ipsorum hominum operari, poterat in regio palatio commode nasci, vitamque regiæ dignitati congruentem et bonis omnibus affluentem ducere, non solum sine ullo pietatis detrimento, sed etiam cum summa laude virtutis; et tamen ut nos non verbis solum, sed et exemplo suo instrueret, longe diversam sibi virtutis viam deligere voluit,,,non venit ministrari sed ministrare" (Matth. 20. 28) et,,propter vos egenus factus est, cum esset dives" (2.Cor. 8.9), voluit ,,esse vir dolorum" (Isa. 53. 3), voluit,,opprobriis saturari" (Thren.3.30)., ut vel hinc ministri ejus discerent earum præsertim virtutum studium assumere, quæ illos aptiores redderent ad id præstandum, quod ipse primum fecit, deinde docuit, cum dixit,,,si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me." (Matth. 16. 24.)

4. De Seminario.

Sicut in hortis ordinata pulvinorum dispositio, in quibus diversæ florum species ad artis regulas terræ mandantur, ut capto de eorum suaveolentia et varie

« PoprzedniaDalej »