Obrazy na stronie
PDF
[merged small][merged small][graphic][ocr errors]

EDINBURGI:

OLIVER ET BOYD;

1.0NDINI, SIMPKIN, MARSHALL ET SOC.

1839.

[Price Four Shillinga aud Sixpeoce bound.]
11,

[table][merged small][merged small]

ORATIO I.

PRO LEGE MANILIA

SEU

De Imperatore Pompeio deligendo.
Ad Populum.

I. Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo jucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis, qui semper optimo cuique maxime patuit, non mea me voluntas, sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. Nam, cum antea per aetatem nondum hujus auctoritatem loci attingere auderem, statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria afferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi. Ita neque hic locus vacuus umquam fuit ab iis, qui vestram causam defenderent, et meus labor in privatorum periculis caste integreque versatus ex vestro judicio fructum est amplissimum consecutus. Nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis renunciatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me judicaretis et quid aliis praescriberetis. Nunc cum et auctoritatis in me tantum sit, quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum, quantum homini vigilanti ex forensi usu prope quotidiana dicendi exercitatio potuit affere; certe et si quid auctoritatis in me est, Qea] apud eos utar, qui eam mihi dederunt, et si quid in

A

« PoprzedniaDalej »