Obrazy na stronie
PDF
ePub

quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ. In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cœli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem et consumet universa regna hæc et ipsum stabit in æternum, secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam et ferrum, et æs et argentum et aurum » (1).

I. Describuntur diversæ auctorum sententiæ. - Jam monui interpretes etiam christianos, in determinandis regnis ad quæ alludunt hæc verba Danielis, non ita esse unanimes, ut nunquam circa unam alteramve hujus vaticinii partem identidem dissenserint. Communior autem interpretatio tum Patrum, tum posteriorum scriptorum veritati catholicæ adhærentium, ita se habet ut doceant caput aureum statuæ designare regnum Chaldaicum; pectus argenteum regnum Medo-Persicum; ventrem æreum regnum Græcorum ac crura pedesque, ex ferro luto commixto, imperium Romanorum. Hoc quidem, summa vi omnia destruet et comminuet, ipsum tamen dilabetur, ortis dissidiis testa ferro mixta figuratis : decem vero digiti pedum ex duabus tibiis exorti, significant Romanorum imperium in fine mundi divisum iri in decem reges, quorum nullus erit rex Romanorum, sicut nullus digitus est tibia (2). Digitorum autem extremitas finem continet imperii deficientis et quasi expirantis (3).

At, sententiam longe diversam proponit S. Ephræm, apud quem interpretationis supra tradita ne mentio quidem occurrit: «Caput aureum, inquit (4) imperium est Babyloniorum;

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed]

eadem Babylon est : Calix aureus in manu Domini (Jerem. 51, 7). Pectus et brachia argentea, regnum sunt Medorum. Venter et femora ex ære, regnum sunt Persarum. Crura ejus ferrea, regnum. Alexandri; pedes partim ferrei, partim testei decem sunt reges qui ei successerunt. » Unde, regnum Persarum, a regno Medorum distinguit; ferrum quod omnia conteret Alexandrum Magnum intelligit, ac pedes partim ferreos, partim testeos, decem Græci imperii soboles, quorum alii perinde ut ferrum fortes potentissimique fuere, alii humiles atque imbecilles, qui nunquam convenire sibique invicem constare potuerunt.

Hujusmodi interpretationis jam meminit Theodoretus, licet opinionem communiorem ipse amplectatur. « Decet autem, ait, etiam quorumdam eorum qui ante nos interpretati sunt, opiniones in medium adducere; ita enim evidentius veritas patebit. Quidam itaque scriptores, quartum regnum, hoc est, ferrum, dixerunt Alexandrum Macedonem esse, pedesque ac pedum digitos ex ferro et testa compositos, Macedones qui post ipsum, regnarunt, Ptolemæos et Seleucos et Antiochos et Demetrios, quorum alii imbecillius, alii admodum viriliter imperio potiti sunt et affinitatem per nuptias contraxerunt» (1).

Sententiam huic vicinam proponit. D. Calmet eamque dicit a recentioribus nonnullis esse invectam (2). Licet enim inter

[ocr errors]

(1) Theodoretus in Dan. c. II, 43 (Migne, Patrol. Græc. LXXXI, col. 1306, c.). · Christianos scriptores, non vero ethnicum Porphyrium ejusque asseclas, hic a Theodoreto esse indigitatos innuunt verba quæ infra subjicit, agens de regno æterno a Deo suscitando : « Si vero, illis (scriptoribus de quibus locutus est) quoque videtur per verba hæc (Dan. II, 45), regnum illud significari quod dignis daturus est Deus, non igitur Macedonicum regnum appellavit ferrum neque enim illo vigente præsenti vitæ impositus est finis, sed Romanum, everso Macedonico, orbis terrarum clavos tenet. Quod si contendant priorem Domini adventum his verbis significari, ostendant Romanorum imperium simul atque Salvator noster apparuit, periisse. » (Ibid. ad v. 44). Sane, nonnisi Christiani contendissent, sermonem hic esse, aut de regno quod dignis daturus est Deus, aut de primo Christi adventu.

(2) Consentiunt Grotius (Critici sacri, t. V) et Houbigant (Bibl. Hebraica, t. IV, p. 549).

pretationem communiorem ipse proponat et fusius explicet, manifesto propendet ut regnum quartum non Romanorum, sed Lagidarum et Seleucidarum imperium intelligat. A S. Ephræmo tamen recedit, ubi ventrem et femora ex ære affirmat esse Alexandrum quem S. Diaconus Edessenus cruribus ferreis figuratum esse docuerat.

Varia deinde systemata superioribus plus minusve affinia excogitarunt hodierni rationalistæ, sed fine prorsus diverso; unice nempe demonstrare intendentes prædictiones, non ultra tempus Machabæorum extendi (1). Hinc revera, maxime discrepant ab intrepretibus Christianis, ubi determinandum ipsis est, quid sit lapis ille de monte abscissus qui reliqua regna confringet. Catholici enim, imo et Protestantes qui librorum sacrorum authentiam vindicarunt, paucissimis exceptis (2), conveniunt ut hæc de Christi adventu prædicta esse affirment (3). Reliqui vero, improbo irritoque labore,

[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Kuenen, Lengerke, Bleek, De Wette, Hilgenfeld, etc... interpretationem S. Ephremi de 4 regnis proponunt, - Bertholdt, Zoecler, aliique, sententiam D. Calmet et Grotii tenent. Ewald, Bunsen, (Gott in der Geschichte, t. I, pp. 514 sqq.) Danielem Ninive vixisse aiunt circa me dium sæculum VIII ante Christum, regnantibus scil., Phul et Sargon. Itaque asserunt caput aureum esse Assyrios, pectus argenteum Babylonios, ventrem æreum Medos, ac crura ferrea Persas. Bingel denique, olim Hitzig, et Redepenning aliud excogitarunt systema juxta quod caput esset Nabuchodonosor, pectus Baltassar, reliquæ vero partes duos reges respicerent Danieli ignotos.

[ocr errors]

(2) Grotius et Houbigant scribunt lapidem sine manibus abscissum esse exercitum populi qui suæ esset spontis, nullique regi pareret : cujus populi origo a monte, nempe Palatino. Addit tamen Grotius gessisse hac in re imperium Romanum non obscurum typum Evangelii; quod ortum de cœlo ab exiguis initiis, in immensum crevit (cf. Critici sacri, t. V in Danielem). D. Calmet, lapidem hunc aliquo sensu imperio Romano, ad litteram tamen nonnisi soli Christo plene convenire opinatur.

(3) Ita etiam S. Ephraem (Op. cit., ad v. 44). « Et suscitabit Deus cœli regnum, quod in sæcula non interibit. Hoc in populum Judæorum non quadrat. Nam etsi regni hujus umbra descripta videatur in Machabæis, qui regnum græcorum subjecerunt, in Dominum nostrum vere quadrat. Lapis qui excisus est sine manibus, Dominus est qui in sua exinanitione, sectus de monte lapillus dicitur, de stirpe videlicet Abraham natus. Eademque

nituntur e medio tollere hanc interpretationem, qua semel admissa, placitis suis plane foret valedicendum.

[ocr errors]

II. Argumentum contra Rationalistas ex hac prophetia de regno Christi deducitur. Restat ut hanc Christianorum traditionem de regno Christi, contra recentiorum Rationalistarum asserta jam paucis demonstremus.

Jamvero lapidem de monte sine manibus abscissum sive in regnum Machabæorum sive in imperium Romanum, sive in aliam quamlibet potestatem terrenam minime quadrare, ex dotibus huic ipsi adscriptis manifestum apparet.

Et primo quidem, lapis ille, de monte avulsus est sine manibus; quod juxta interpretationem quam ipse Daniel tradit (v. 44) significat regnum hoc, initio parvum, non opera humana sed singulari Dei virtute, suscitatum et in immensum auctum iri. Nullius regis terrestris imperio hæc aptari queunt, sed solius Christi, per operationem Spiritus Sancti

montis figura pariter designabatur sancta Virgo, ex qua decisus fuit mysticus ille lapis sine manibus, i. e. sine virili semine. Et implevit universam terram, quod ad evangelii promulgationem referendum est, per quam Christi imperium in omnes mundi partes celeberrime propagatum est. » Ross 1201 ā. 1;0s 11 söds, keabso pasos orot xalo 12oodsad qpasa? wonso Ang Asomiz1 111;o z=1 . Lajo Izojasjo zinķi? lolo . Lola og piso \nd Aljuju 111 . Jä? 91 1908 —? HojoAbo. Soo¡D) ALO? Pomoz so ā . las bolo yıl also. Loop H?. a. —plo 1}; im2) oulso? Apo ¡AD:A • Bilbo also soo 100

Omnes fere Patres lapidem de monte abscissum similiter applicant Christo de Virgine nato. (Cf. Theodoretum, Hieronymum, Hippolytum, Chrysostomum in suis commentariis ad h. locum). Multi tamen inter eos regnum illud a Deo suscitandum, non tam intelligunt de primo Christi adventu ac de evangelii propagatione, quam de secundo ejus adventu, et de imperio perenni quod, post consummationem sæculi, in omnes gentes exercebit. At vero quæstionem hanc etiam remittimus ad interpretationem c. VII. Arcte enim nectitur cum controversia de imperio quarto accuratius ibidem pertractanda.

nascituri, quemque, teste David, Deus constituturus est regem in Sion, monte sancto (1).

Illud deinde regnum, teste Daniele, in æternum non dissipabitur, alteri populo non tradetur, comminuet autem et consumet universa regna hæc, ipsum vero stabit in æternum.

Quis porro contendat regnum Machabæorum, omnia regna comminuisse, alteri populo non fuisse traditum, in æternum mansurum, quum jam Judæi in omnes orbis partes a pluribus sæculis dispersi sint. - Fortissimum sane fuit Romanorum imperium at de eo prædicari non potest illud alteri populo non esse traditum, quum irruentibus barbaris, undique laceratum est; aut perpetuum staturum esse, siquidem ne nomen quidem ejus hodie servatum sit.

Ille profecto oculos suos luci præcludit qui non perspicit hoc loco exhiberi regnum Christi spirituale, quod non est de hoc mundo, quod tamen, fracta paganorum superbia, ubique terrarum agnoscetur. Hoc enim jam ab octodecim sæculis stat firmum et immotum; plenam vero et perennem potestatem consequetur, quando, in fine sæculorum, omnes populi ejus ditioni subjicientur. Tunc enim perfecte adimplebuntur hæc verba Psalmistæ: « Dabo tibi gentes hæreditatem tuam et possessionem tuam terminos terræ: Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos » (2). Tunc "gens et regnum, quod non servierit (Christo ejusque Ecclesiæ) peribit : et gentes in solitudine vastabuntur » (3,. Cum tradiderit regnum Deo et Patri: cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem » (4)

[ocr errors]

(1) Ps. II, 6: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. - Vel juxta textum hebr. « Ego unxi regem meum in Sion monte sancto meo. "

[ocr errors]

(2) Psalm. II, 8, 9.

(3) Isai. LX, 12.

66

66

(4) I Cor. XV, 24. Ex hoc textu S. Pauli et ex verbis proxime sequentibus Oportet illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus... Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui subjicit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus » immerito quis deduceret in fine mundi cessaturum esse regnum Christi, quum

« PoprzedniaDalej »