Obrazy na stronie
PDF
ePub

an potius ipsam ejus existentiam mythis annumerare conveniat. Responsio ad hæc, ex iis quæ prælibavimus, tam manifesta jam apparet, ut nonnemo forsan miraturus sit quæstionem illam, hoc loco moveri. Quia tamen, non tantum de authentia libri Danielis, sed de ipsius quoque existentia apud quosdam scriptores actum est (1), haud supervacaneum erit hac de re pauca subnectere.

Ne quidquam igitur præjudicare videamur, omisso libro Danielis, alia quædam testimonia in medium proferamus.

Jam autem, apud Ezechielem prophetam qui, omnium consensu, circa tempus captivitatis Babylonica vaticinia sua conscripsit, nomen Daniel ter occurrit. En verba Ezechielis : « Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel et Job: ipsi justitia sua liberabunt animas suas ». « Ecce sapientior es tu Daniele : omne secretum non est absconditum a te » (2). Jamvero sapientia et justitia illius Danielis, verbis tam magnificis ibidem a propheta prædicantur, ut statim in mentem nobis revocent nomen viri egregii in quo « verbum sapientiæ et intellectus rex Nabuchodonosor invenit decuplum super cunctos ariolos et magos, » quique, « propter justitiam liberatus est de ore leonum » (3). Insulse porro, hæc encomia in alium quemlibet traherentur Danielem, cujus ne nomen quidem ab ullo scriptore, sive judæo, sive extraneo, memoriæ proditum fuerit. Ergo, res constans est Ezechieli ejusque coævis (4) Danielem nostrum, tanquam virum sapientia et justitia insignem, apprime innotuisse.

Illud Ezechielis testimonium quod, dempta etiam inspiratione divina, ex se solo jam exploratum facit Danielem prophetam extitisse, confirmant alii scriptores inferius recensendi, inter quos auctor libri primi Machabæorum et Flavius Joseph. Hic enim, totam viri illius historiam eodem modo conscripsit, ac in libro nostro exhibetur.

Hinc liquet, quanti facienda sint quæ contra hæc opponuntur ex omisso nomine Danielis in libro Ecclesiastici, quum eodem jure ex hoc loco quis colligere posset, ne Esdram quidem unquam vixisse. Quanquam enim omnes fatentur Esdram non solum exstitisse, sed res memoriæ maxime dignas peregisse, nihilominus auctor Ecclesiastici, in recensendis gentis judaicæ viris illustribus, nomen ipsius non secns ac nomen Danielis, silentio prætermisit. Cæterum, scriptorem hunc

(1) Cf. Reuss. Traduction de la Bible. Ancien Testam. 7° partie, p. 228, Paris 1879.

(2) Ezechiel. XIV, 14, coll. 20; XXVIII, 3.

(3) Cf. Dan. I, 20, VI, 22.

(4) De illo enim loquitur tanquam de viro notissimo.

Danielem ignorasse vix intelligitur quum et ipse citet Ezechielem qui vatem nostrum ut virum notissimum, tam splendide laudat.

Auctores denique, qui librum Danielis velut opus falsarii habentes, eo progrediuntur ut asserant ne Danielem quidem exstitisse, secum pugnare videntur. Egre enim animo concipitur, falsarium istum, quoad cætera peritissimum, dum hanc narrationem captivitatis Babybylonicæ, eventus celeberrimi, suis obtrudere meditatus est, ita eam contexuisse, ut viro alicui, cunctis Judæis hucusque ignoto, summas in rebus gestis partes deferre, non sit veritus.

Quia autem de Daniele, in præsentia satis abunde dictum est, jam ad inspiciendum librum ejus nomine inscriptum gressum faciamus.

ART. II. DE LIBRO DANIELIS.

§ I. De rerum distributione et partium cohærentia.

I. DE RERUM DISTRIBUTIONE.

Singularem prorsus, præ cunctis fere Veteris Testamenti monumentis, indolem prodit liber Danielis, quum nec ad scripta mere historica, nec ad prophetica unice pertineat. Pars enim prima quæ a c. I ad c. VI protrahitur, maxime versatur in referenda historia Danielis et ejus sociorum Babylone exulantium; altera vero pars (c. VII-XII) nil fere præter visiones et vaticinia ejusdem prophetæ, complectitur. His tandem accedunt duo ultima capita (XIII et XIV) de Susanna ac de Belo et Dracone, quæ cum narratione Azariæ et cantico trium puerorum (III, 24-91), partem deuterocanonicam constituunt (1). Licet partes illæ sint reapse inter se distinctæ, nihilominus, si ad eas præsertim quæ protocanonicæ vocantur respiciatur, tantum abest quin ab invicem sint avellendæ, ut potius se mutuo complere et explicare videantur. Quo facilius vero nexus inter illas perspici valeat, illarum analysis prævie instituenda est.

(1) Hæc deest in textu hebræo, reperitur tamen in versione LXX Interpretum, Theodotionis ac nostra Vulgata. Memoria ergo lapsus est D. Ménant (Babylone et la Chaldée, p. 241), quando asseruit partes deuterocanonicas libri Danielis, apud LXX Interpretes deficere. Cfr Daniel secundum LXX Interpretes : opus editum a Simon De Magistris, Roma 1772. Reperitur etiam in versione syriaca quam e pluribus codicibus edidit P. de Lagarde, V. T. libri apoc. Lips. 1861.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Pars historica libri Danielis non tam absolvitur expositione quadam continua, quam serie narrationum, distributa in sex capita quorum summam ad hæc contrahimus (1) :

1a Narratio. De captivitate Danielis ejusque sociorum. (Dan. I). Prima narratio est quædam introductio historica qua describitur captivitas Danielis ejusque sociorum :

Anno tertio regis Joakim, quum tradita esset urbs Jerusalem in manus Nabuchodonosoris, Daniel, Ananias, Misael et Azarias cum cæteris captivis Babylonem deductis, ex filiis Israel electi sunt ut litteras et linguam Chaldæorum edocti, postea in palatio, regi Chaldæorum adstarent. Interim Daniel cui tunc impositum est nomen Baltassar, a principe eunuchorum impetravit ut, demptis cibis et vino de mensa regis, sibi sociisque suis liceret vesci tantummodo leguminibus et aqua.

Post triennium igitur, coram rege Nabuchodonosor introducti, non tantum corporis dotibus, sed Deo res ita disponente, scientia et disciplina cæteris inventi sunt præstantiores, imprimisque Daniel, cui <«< data est intelligentia omnium visionum et sermonum » quique in aula regia floruit, usque ad Cyrum. Nec longa mora intercessit, donec Danielis sapientia palam apparuit.

[ocr errors]

2a Narratio. De somnio prophetico Nabuchodonosoris circa quatuor regna (Dan. II). In secunda narratione, jam publice in scenam prodit Daniel, cujus solertia manifestata est, in interpretando somnio Nabuchodonosoris de statua ingenti, quatuor imperiorum symbolo. Hæc visio est quasi præambulum ad vaticinia alterius partis libri :

Anno secundo regni sui, somnium habuit Nabuchodonosor. Quod quum aufugisset ab ipso, a congregatis ariolis, magis, maleficis et chaldæis ejusdem conjecturam siscitatus est. Postquam isti semel iterumque respondissent se somnium interpretari non posse, nisi illud prius ipsis innotesceret, rex inde ira commotus omnes simul interimi jussit.

(1) Quum nobis propositum non sit continuam totius libri Danielis interpretationem instituere, integrum textum Vulgatæ, in nostra dissertatione, non recitabimus; ut tamen, quæ de notis internis operis dicturi sumus, facilius intelligantur, expositionem aliquantisper fusiorem rerum quas liber complectitur, hic tradendam esse putavimus. Hec igitur, oportune præ oculis habebitur, quando argumenta interna uniuscujusque capitis, suo loco erunt expendenda.

Tunc Danieli, quum impetrasset temporis moram, quam una cum Anania, Azaria et Misael orando transegit, nocte revelatum est mysterium. Gratiis ergo peractis Domino, qui « transfert regna atque constituit, revelat profunda et abscondita », in conspectu regis prodiit, ipsique somnium simul ac ejus interpretationem divinitus acceptam patefecit. Visio hæc erat: Regi apparuerat in somniis statua magna cujus caput erat ex auro, pectus et brachia ex argento, venter et femora ex ære ac tibiæ ex ferro; pedum denique, pars quædam erat ferrea, quædam autem fictilis. Dum hæc videret rex, lapis de monte sine manibus abscissus, totam statuam a parte fictili pedum usque ad caput auream contrivit; ipse vero lapis factus est mons magnus et implevit universam terram.

Somnium illud interpretatus est Daniel de quatuor regnis, aureo scilicet, argenteo, æreo et ferreo simul ac figulino, quæ, initio ducto a Nabuchodonosore, sibi successura sunt. At universa hæc regna obruentur imperio novo, a Deo cœli suscitato, quod in æternum non dissipabitur et alteri populo non tradetur.

His auditis, Nabuchodonosor Danielem adoravit, Deum illius ut Dominum regum agnovit, ipsumque prophetam cum sociis suis super provincias Babylonis constituit.

3a Narratio. De tribus Hebræis e fornace liberatis (Dan. III). In narratione tertia, Danielis non fit mentio; at versatur circa singulare quoddam miraculum, quo tres Judæi statuam Nabuchodonosoris adorare recusantes, a fornace ardente, ope divina liberati sunt:

Rex Nabuchodonosor ingentem statuam erexit in campo Dura provinciæ Babylonis, convocatisque omnibus regni primatibus, jussit ut, qua hora audirent sonum universi generis musicorum, omnes simul procumbentes statuam adorarent. Cui mandato si quis moram non gereret, statim mittendus erat in fornacem ardentem.

Porro Sidrach, Misach et Abdenago, Danielis, socii, solius Dei auxilio freti, deos alienos adorare semel itrumque recusant, ac statim, pedibus ligatis, in caminum accensum conjiciuntur. Sed ecce viros, qui miserant juvenes in ignem, flamma consumit, illi autem manent illæsi.

Tunc (1) Azarias, stans in medio ignis, solemni oratione Domino confitetur seipsum suosque, propter peccata suæ gentis, justa passos esse, simulque cœlestem clementiam implorat. Interim ministri regis

(1) Oratio illa cum cantico (vv. 24-91) ut ante dixi, in textu hebræo seu chaldaico deficit.

caminum succendere non desinebant, ita ut effunderetur flamma ad altitudinem cubitorum quadraginta novem et Chaldæos, fornaci proxime adstantes, correptos vocaret. At novum stupentibus miraculum apparuit, quum Angelus, rore juvenibus circumfuso, flammam de fornace excussit, et canticum auditum est puerorum, qui, quum sibi impares viderentur ad dignas Deo laudes, pro tanto beneficio, referendas, cunctam creaturam sive cœlestem sive terrestrem, effusis animis hortabantur ut una cum ipsis, Domino benedicerent.

Rex Nabuchodonosor hoc prodigio attonitus, Sidrach, Misach, Abdenago eductos de medio ignis, in provincia Babylonis promovet, publicato simul edicto solemni quo virtutem Dei Judæorum palam agnoscit.

4a Narratio. De amentia Nabuchodonosoris (Dan. IV). - Narratio quarta partim ponitur in ore ipsius Nabuchodonosoris, partim de rege in tertia persona refertur.

Describitur nempe, quomodo a Daniele audierit interpretationem somnii sui de excelsa arbore excisa, atque ipse e regno ejectus et inter bestias commoratus, tandem virtutem Altissimi agnoverit. En summam illius narrationis :

Vidi, inquit rex, somnium quod valde me perterruit cujusque interpretationem a sapientibus Chaldæis frustra exquisivi. Ingressum tunc Danielem «< qui habet spiritum deorum sanctorum » ita allocutus sum : Vidi arborem excelsam ad terminos terræ extensam; et ecce sanctus de cœlo descendit qui fortiter clamans, præcepit arborem ita succidi, ut germen radicum ejus in terra maneret. Vinculis ferreis, inquit, alligetur; cum bestiis, partem in herba terræ sortiatur (1) et per septem tempora cor humanum in cor ferreum mutetur, ut compertum sit omnibus Excelsum dominari in regnis hominum (2).

Hoc somnium Daniel explicat de ipso Nabuchodonosor, rege superbissimo, qui e solio dejectus, per septem tempora cum bestiis agri commoraturus est, ita ut regnum ipsi restituendum sit postquam agnoverit potestatem Excelsi. Regem interim ad pœnitentiam hortatur. At frustra. Duobus enim post mensibus, quum Babylonem quam ædificaverat, superbia tumescens contemplaretur, repente vocem

(1) Dan. IV, 12.

Transit angelus a sensu metaphorico ad sensum proprium quem figura arboris excise recelat.

(2) Hic, in textu, (Dan. IV, 15) mutatur forma orationis ita ut exinde Nabuchodonosor non jam in la sed in 3a persona nominetur.

« PoprzedniaDalej »