Obrazy na stronie
PDF
ePub

Machabæorum confectum esse exinde maxime probatur quod lingua aramaica in eodem adhibita, valde vicina sit sermoni quo Jeremias (X,11) et Esdras usi sunt... Uno verbo, indoles linguæ qua liber exaratus est, ad eam pertinet ætatem qua auctor opus suum confectum esse contendit ». Ap. Hertzog. loc. cit.

3o De vocibus externis in libro Danielis occurrentibus. Voces quædam in libro Danielis occurrunt quæ neque aramaicæ, neque hebraicæ sunt, quarum nempe aliæ a Græcis, aliæ vero a Persis derivatæ videntur. Berthold quidem, vires continuo intendens ut quævis indicia inquirat quæ recentiorem libri ætatem demonstrent, decem enumerat verba, judicio suo, aperte græca. Sed inter eruditos, etiam Danielis adversarios, jam convenit, quatuor tantum ex his vocabulis græcitatem sapere; imo et hæc etiam ad semiticam radicem reduci posse nonnulli censuerunt (1). Cæterum, mirum non est verba hæc quæ musicæ instrumenta designant a Græcis ad Assyrios transisse. Etenim neminem latet summa antiquitate Ioniæ incolas musicæ studiosissimos, ac simul copia commeatuum celebres fuisse. Inde factum fuerit, ut simul cum instrumentis musicæ nomina etiam illorum ad gentes exteras ex Græcia transierint (2).

Voces tandem persicæ quædam memorantur eæque imprimis ad munera publica significanda adhibitæ. Quæ res facile explicatur, quum regnantibus Dario Medo et Cyro, plurima vocabula, in rebus præsertim designandis quæ regni gubernationem spectabant, a Persis ad Chaldæos facile transierint.

Hæc igitur de indole linguæ libri Danielis dicta huc reducuntur : Pars libri hebraice conscripta est et ad ætatem argenteam linguæ hujus pertinet; pars altera exarata est aramaice: i. e. sermone aramaico orientali qui post captivitatem cum immixtione tamen vocum et formarum aliarum, in Palæstina prævaluit (3). Hæc tamen hujus indolis est ut, testibus eruditis, a lingua tov Targumim maxime distans, ad eam qua usus est Esdras propius accedat. Deinde voces nonnullæ occur

(1) Pusey, p. 33.

(2) De his fusius dicemus ubi, data opera, inquiremus de tempore quo liber Danielis conscriptus sit. Voces illas forsan a Græcis asiaticis ad Chaldæos transisse fatentur ipsi De Wette et Rosenmuller (cf. De Wette, Einleit. 255, b. n. f.)

(3) Etenim lingua quæ in N. T. hebræa appellatur non est eadem ac linguo Chaldaica proprie dicta, sed est dialectus efformata ex antiquo Hebræo, ex lingua Syriaca et Chaldaica. Communius appellatur Syro

runt quæ hebraice aut chaldaice quidem desinunt, sed vel a Græcis petitæ videntur (suntque imprimis nomina instrumentorum musica), vel a Persis originem ducunt eæque præsertim ad munera publica designanda. Demum indoles sermonis hujus libri nequaquam prodit ætatem captivitate multo recentiorem, imo eumdem circa hoc ipsum tempus conscriptum potius suadet. Quod ex disputatione de notis intrinsecis authentiæ libri Danielis, magis perspicuum evadet.

B. De versionibus.

Inter antiquissimas libri Danielis translationes, versiones græcæ duæ præsertim recensendæ sunt: versio scilicet Alexandrina LXX interpretum qua utebantur S. Justinus, Origenes in suis Tetraplis et Hexaplis, et primi christiani; ac versio Theodotionis quam adhibebat jam S. Hippolytus quæque inde a sæculo tertio in Ecclesia græca catholica prævaluit. Præcipuam rationem ob quam versio LXX interpretum translationi Theodotionis postposita fuerit, docet nos S. Hieronymus : << Danielem prophetam, inquit, juxta LXX interpretes Domini Salvatoris Ecclesiæ non legunt, utentes Theodotionis editione et hoc cur acciderit nescio... Hoc unum affirmare possum, quod multum a veritate discordet et recto judicio repudiata sit ». Similia habet in Comment. in Dan. IV, 6 (1). « Origenes in nono stromatum volumine asserit a se, quæ sequuntur ab hoc loco in propheta Daniele, non juxta LXX interpretes, qui multum ab hebraica veritate discordant, sed juxta Theodotionis editionem disserere ». Versionem Alexandrinam LXX, hac de causa jam dudum obsoletam, iterum in lucem edidit Romæ 1772, Simon de Magistris desumptam ex Tetraplis, in codice Chisiano repositis (2).

Versionem nostram Vulgatam ex textu hebræo et chaldæo elaboravit S. Hieronymus, qui fragmenta deuterocanonica transtulit ex versione Theodotionis.-Alexandrinum etiam textu bilingui usum esse innuit vox σupiot respondens inscriptioni hebraicæ « 'Aramith » qua, ut dictum est, initium notatur partis aramaicæ. Exstant præterea fragmenta versionum Aquile et Symmachi in Hexaplis Origenis servata. Demum antiquissimis translationibus annummeranda est versio Syriaca Peschito quam sequitur S. Ephræm in suo commentario in Danielem.

chaldaica, Aramaica. Palæstinensis, vel dialectus Hierosolymitana. Ejus reliquiæ habentur in Mischna et in versione S. Script. Hierosolymitana. (1) Præf. in Dan.

(2) Cf. Lamy, Introductio in S. Scripturam. Ed. 4a, t. I, pp. 131 sqq. Mechlin. 1886.

DE AUCTORITATE HISTORICA LIBRI DANIELIS.

PRENOTANDA.

1. QUID SIT AUCTORITAS HISTORICA, QUID AUTHENTIA ALICUJUS LIBRI.-2. QUID MAXIME PRÆSTANDUM SIT IN VINDICANDA AUCTORITATE LIBRI DANIELIS.

1. Librum aliquem auctoritate historica gaudere dicimus, quoties censemus eum instructum esse notis requisitis, ut factis in eo narratis fides legitime sit adhibenda. Auctoritas ergo historica libri consistit in ejus vi faciendi fidem. Ad hanc autem rite stabiliendam, demonstrare oportet scriptorem hujus libri fuisse debita scientia ornatum atque ea quæ narrat accurate cognovisse, ac simul ipsum eadem retulisse prout illa comperta habebat.

At statim menti occurrit, de hac scriptoris scientia et veracitate sæpius constare non posse, nisi sciamus, librum quem præ manibus habemus, revera illius esse auctoris cujus nomine circumfertur, aut saltem illius ætatis cui vulgo tribuitur. Si enim in errore versaremur circa hunc auctorem aut illam ætatem, jam eo ipso certa subsidia nobis deessent, ad definiendum quænam fuerit veri scriptoris indoles, et quousque potuerit spectatis temporis adjunctis quibus vixit accurate cognoscere negotia quæ refert.

Quare, ad auctoritatem historicam libri requiritur ut sit authenticus. Authenticum igitur dicimus librum qui reapse

tribuendus est auctori cujus nomen præ se fert, aut saltem ætati cui vulgo adscribitur; talis liber dicitur etiam origine genuinus (1).

Porro, aliquando contingit ut tota fere lis de auctoritate historica libri, versetur in definiendo tempore quo ipse in lucem prodierit. Hoc præsertim obtinebit quando e. g. facta præcipua in hoc libro relata, sunt adeo publica, et adeo propinqua ætati cui opus adscribitur, ut tunc temporis nemo eadem referre ausus esset, nisi revera accidissent. Ut enim hujusmodi eventuum narrationibus legitima auctoritas concilietur, sufficiet novisse eas editas esse revera ætate cui tribuuntur, i. e. circa tempus quo facta in ipsis descripta evenisse perhibentur.

Aliam quoque ob causam, maxime si de libris propheticis sermo sit, auctoritatem alicujus scripti facile vindicaveris, modo demonstres, illud authentice derivandum esse ab ætate cui adscribitur. Quando enim ætas illa est admodum remota a factis quæ auctor prænuntiare contendit, ac simul constat hujus prædictiones cum rerum historia apprime convenire, recte concludes easdem ad verum opus propheticum pertinere, si reapse prodierunt hoc ipso tempore cui adscribuntur. Falsus enim propheta res futuras, diu ante eventum, accurate ominari non valet.

2. Ob utramque rationem mox allatam, controversia de auctoritate historica (2) libri Danielis fere coarctatur ad quæstionem de tempore quo in lucem primum prodierit.

(1) Sæpissime insuper distinguunt auctores libri integritatem ab ejus authentia. Nec immerito. Parum enim juvaret novisse quo tempore et a quo scriptore liber de quo agitur, fuerit exaratus, nisi præterea sciremus eumdem ita ad nos pervenisse sicut primum in lucem editus est. Unde consequitur, disputationem de authentia alicujus libri tum demum omnibus numeris absolutam fore, quum stabilitum fuerit eumdem ad nos pervenisse integrum sive ab omni gravi saltem, corruptione immunem. Non raro tamen utramque quæstionem simul tractare licet, quoties nempe inquiritur de origine illius libri quem nunc præ manibus habemus. Et hoc quidem in hac nostra disputatione obtinet.

(2) Agimus præsertim de auctoritate humana contra Rationalistas. Quæstionem igitur de auctoritate divina sive de inspiratione libri expresse tractare non intendimus.

Liber enim ille præ se fert nomen prophetæ Danielis qui floruit durante captivitate Babylonica, atque ipsum opus tempore hujus exilii, conscriptum perhibetur.

Jamvero fere totus versatur in referendis factis publicis ac mirandis cum historia captivitatis babylonicæ connexis (1), atque in describendis visionibus propheticis (2) quæ res futuras tam perspicue exhibent, ut ex istorum vaticiniorum claritate, rationalistæ deducere contenderint, eadem nonnisi post eventum fuisse litteris consignata. Si igitur, quod nos propugnamus, semel constiterit, librum hunc reapse confectum esse ea ætate quam prodit auctor (3) cuique antiquitus adscriptus est, scilicet, circa ipsum tempus quo Judæi in captivitate babylonica degebant, jam dubium non erit quin: a) facta ibidem narrata, spectata saltem rei substantia, vere acciderint, quum hæc nemo coævis suis falso obtrudere ausus esset aut valuisset; b) prædictiones tam accuratæ eventuum, plura post sæcula futurorum, non humani dumtaxat ingenii viribus, sed divina prælucente scientia, fuerint conscriptæ. Hinc apparet quæstionem de auctoritate historica libri Danielis fere reduci ad controversiam de ætate qua prodiit.

[ocr errors]

Hunc itaque, in nostra dissertatione, scopum prosequemur ut maxime incumbamus in demonstrando librum Danielis. quoad rei substantiam, conscriptum esse ea ætate in quam antiquitus referebatur, quamque ipse auctor illi tribuit, scilicet, circa tempus captivitatis babylonicæ. Ibi enim est caput controversiæ.

Cum hoc puncto nectitur quidem aliquo modo, quæstio de ipso libri auctore. Etenim, cognito semel libri auctore, facile innotescere solent ejusdem scriptionis tempus et adjuncta; at vero, dubio manente auctore libri (4) non vicissim colligere statim licet totam litem de authentia qua late patet, pro

(1) Præsertim cc. I-VI.

(2) Maxime cc. VII-XII.

(3) V. infra illius hac de re testimonium.

(4) Quod tamen quoad librum Danielis non admittendum esse censemus.

« PoprzedniaDalej »