Obrazy na stronie
PDF
ePub

lugenda ac ærumnosa erat conditio Judæorum qui diuturnæ captivitati Babylonicæ addicti, in terra alienigena plerique diem supremum obierunt. Unde eodem jure asserere possemus dogma, solando aptissimum, de Resurrectione apud Judæos maxime invaluisse tempore exilii (1). Eorum igitur systema gratuito supponit id quod in quæstione versatur, quodque pluribus ex capitibus falsum esse ostendimus : nempe, librum Danielis tempore Machabæorum in lucem prodiisse. Tandem 3° Rationalistarum hypothesi, quacumque demum forma prolatæ, aperte repugnare libros antiquos Veteris Testamenti ex quibus eruitur doctrinam hanc, populo Dei jam ante captivitatem Babylonicam a prophetis fuisse traditam. Isaias enim,centum quinquaginta annos ante exilium, post prædicta ingentia captivitatis mala, populum Dei spe futuræ resurrectionis ita solatus est : Vivent mortui tui; interfecti mei resurgent; expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere » (2). Merito quoque dixeris Ezechieli Danielis coævo, dum vaticinatus est de ossibus aridis, carne et nervis circumdandis, ac spiritu animandis, non ita peregrinam fuisse doctrinam de Resurrectione mortuorum, ac in adversariorum systemate asseritur. Porro his etiam prætermissis, nequaquam mirandum esset Danieli lugenti et prævisione malorum perterrito, idem dogma ab Angelo jam plenius et apertius fuisse revelatum. Hoc enim maxime decuit sapientiam Dei, cujus singularis erga prophetam nostrum benevolentiæ documenta plus semel deprehendimus.

66

Postquam igitur Danielis animum erexit prænuntians perpetuum triumphum eorum præsertim qui, sicut ipse fece

(1) Si autem cum Christianis admittas dogma de Resurrectione ex revelatione haustum esse, quæro cur illud Deus non eodem modo Danieli, ac Machabæis revelare potuisset?

(2) Isaias, XXIV, 19. Hunc quidem locum plures metaphorice interpretantur de liberatione Judæorum a captivitate. Verum hæc disputatio exegetica ad thesim nostram non multum refert; quum ex ipso usu hujus metaphoræ constet Hebræis Isaiæ coævis familiarem fuisse notionem resurrectionis mortuorum, utpote quæ hic asumitur ut fundamentum translationis. Quod sane non accidisset, si hanc ipsam doctrinam penitus ignorassent.

rat, homines justitiam docuissent, jam recesssurus angelus jubet ipsi claudere sermones et librum signare. Quo mandato, ut alibi probavimus, non præcipitur ut revelationes acceptas, notitiæ hominum subducat, sed munus imponitur eas scripto exarandi seduloque custodiendi, donec adimpleto tempore præstituto, quæ obscura in eis prius fuerunt, clara et plana evadant. Demum, prædicto iterum tempore desolationis ac liberationis sanctorum mox secuturæ, angelus certiorem facit Danielem interim nihil sibi esse timendum; senex enim propheta vitæ suæ termino proximus, jam requiescet, donec in fine dierum, postquam nempe hæc omnia ad exitum perducta fuerint, ipse surgat, ut servatam sibi in regno justorum hæreditatem consequatur (1).

CONCLUSIO TOTIUS DISPUTATIONIS DE ETATE QUA
CONSCRIPTUS SIT LIBER DANIELIS.

1. In priori parte hujus disputationis, ex inspectis veterum testimoniis, legitime deduximus thesim asserentium librum Danielis tempore Machabæorum in lucem prodiisse, haud quaquam sustineri posse, nisi certissimis antiquorum documentis vis inferatur, atque ad incredibilia quævis circa traditionem Judæorum, admittenda cogamur (2). Porro, hoc semel stabilito, unusquisque advertet, jam inde facile gressum fieri ut originem libri nostri reponamus in eam ætatem quam ipse prodit (3), in tempus videlicet captivitatis Babylonicæ. Quum enim ex testimoniis Talmudistarum, Flavii Josephi atque universim ex antiquissima Judæorum persuasione invicte demonstratum sit, opus propheticum Danielis, jam lectum fuisse atque receptum tempore Alexandri Magni, imo canoni Esdræ jam esse insertum, evanescit prorsus moti

(1) Hebr. i. e, « surges ad sortem tuam » (Dan. XII, 13). Apud Theodotion., S. Ephræm et in vers. syriaca : « et surges tempore tuo in consummatione dierum ».

[blocks in formation]

vum polemicum, quo adversarii inducti sunt ad authentiam libri tam acriter impugnandam. Ipsis nempe agnoscendum est vaticinia Danielis ac præsertim prophetias, illorum sensu minutissimas atque clarissimas, de regibus Syriæ et Ægypti, Alexandri decessoribus, non esse opus scriptoris historici præterita narrantis, sed eadem diu ante eventum fuisse litteris consignata. Quæ si ita sint, ut de auctoritate divina hujusmodi vaticiniorum taceam, profecto fatendum est non minore fide dignum esse auctorem in significando seipsum esse captivitatis coævum, quam in futuris regnorum fatis accurate prædicendis. Quod quidem judicium nostrum confirmant, omnes scriptores antiqui sive sacri sive profani, qui librum Danielis scriptis canonicis, ac proinde veridicis et authenticis annumerarunt, quorumque testimoniis simul sumptis, absque criticæ regularum contemptu, fidem denegari non posse, abunde demonstravimus.

2. Notæ deinde libro intrinsecæ, quas, singulas illius partes penitius perscrutati, ex ipsius operis visceribus eruere atque colligere conati sumus, nedum huic totius antiquitatis Judaicæ et Christianæ sententiæ adversari videantur, illam e contra quam maxime vindicant atque corroborant. Objectiones enim quas adversarii depromere student sive ex factis quibusdam historicis (1), sive ex idiomatis varietate et indole (2), sive ex libri doctrina dogmatica aut morali (3), sive ex fictis nonnullis antilogiis variisque adjunctis quæ ipsi ut minime verisimilia traducunt etc. (4), aut plene solvi, aut saltem, pro nostra rerum antiquarum notitia, congrue dilui posse, tractationem nostram æquo animo legenti persuasum fore confido.

Aliunde vero, ex continua hac nostra totius libri expositione

(1) Dissertat. p. 71, 171, 189, 198, 239 sq.

(2) Ib., p. 23, 117, 135.

(3) Ib., p. 83, 84, 203, 250, 266 sq.

(4) P. 84, 89, 90, 102, 103, 125, 131, 144, 161, 184, 201, 206, 207, 246, etc. Ex capite IX, hucusque non explicato, thesim nostram minime infimari, sed egregie commendari, appendium nostram de LXX hebdomadis legenti patebit.

elucet, opus illud refertum esse omne genus indiciis, quæ in unam congeriem acervata, insigne sint monumentum peritiæ auctoris nostri in depingendis moribus Babylone, tempore captivitatis, vigentibus. Huc spectant quæ passim referuntur de nominibus et muneribus magistratuum Chaldæorum (1), de more seligendi atque in aula educandi nobiles gentium devictarum juvenes (2), de momento somniorum apud Babylonios (3), de solemni statuæ dedicatione in campo Doura (4), de usu ac indole instrumentorum musicæ (5), de decreto Nabuchodonosoris cum inscriptionibus hujus regis egregie congruente (6), de poena fornacis ardentis, atque de damnatione ad leones, suppliciis apud Chaldæos, non vero apud Hebræos vigentibus (7), de accurata descriptione convivii Baltassaris, linimenti muri, de forma visionum etc. (8); hæc enim varia adjuncta non tantum omni ex parte conveniunt cum monu mentis recens detectis atque cum veterum scriptorum testimoniis, verum mores exhibent aut serioris ætatis Judæis prorsus impervios, aut apud Chaldæos invalescentes eo præcise tempore quo Daniel captivus visiones suas exarasse perhibetur (9).

Non diffiteor nonnullos scriptores spurios, sedulo aliquandoincubuisse addiscendis moribus illius gentis aut ætatis cui opus suum supponere intenderent, talesque falsarios non raro hujusmodi institutis lucubrationes suas accommodare conatos

(1) Dissert., p. 84, 86, 109. (2) Ib., p. 78. (3) P. 86. (6) P. 139, coll. 145.

[blocks in formation]

(7) P. 126, 205. -(8) P. 179, 182, 221, 237, etc. (9) « Plus je lis et je relis le livre de Daniel, en le comparant aux données des textes cunéiformes, plus je suis frappé de la vérité du tableau que les six premiers chapitres (de his solis agit) tracent de la cour de Babylone même, et dans un temps encore rapproché des événements; plus je rencontre enfin d'impossibilité à en faire descendre la rédaction première jusqu'à l'époque d'Antiochus Epiphane ». Lenormant, La divin. p. 188. — Le livre qui porte le nom de Daniel et dont on a critiqué la rédaction. n'en renferme pas moins des détails précis sur la position des Juifs, pendant la captivité de Babylone, et ces faits paraissent aujourd'hui empreints d'une grande vérité ». Ménant, Babylone et la Chaldée, p. 239.—Cf. etiam varia atque explicita hac de re testimonia Fr. Lenormant, supra passim recitata.

[ocr errors]
[ocr errors]

esse. At accuratiore temporum et locorum, ex novis præsertim documentis, qualia sunt inscriptiones Assyriacæ examine instituto, haud diu solet latere fraus etiam callidissima quam minima quælibet adjuncta aliquando prodere visa sunt.

Hinc, perfecta atque continua totius libri Danielis, in minutissimis etiam rebus, concordia cum circumstantiis loci ac temporis quibus tribuitur, jam per se spectata, illius authentiam summopere commendat. Porro, hæc varia indicia interna animo revolventi apparet hæc nequaquam ab auctore, destinato scopo sese a falsitatis suspicione tuendi, esse excogitata atque ex industria operi suo inserta; verum totius libri tramiti ita sunt immixta, ut eximia illa minimorum etiam adjunctorum congruentia, ex scientia testis ocularis, non vero, ex operoso rerum præteritarum studio repetenda videatur. Imo, nedum ipse fraudis accusationem a se removendam curaverit, ne sollicitus quidem fuit ut narrationes suas expediret a defectibus ac rimis nonnullis (1), quæ, utpote promptius menti occurrentia, scriptor apocryphus facile advertisset atque, ad lucubrationis suæ cohærentiam manifestandam, statim emendasset. Hujusmodi enim difficultates atque caligines apud eos solos scriptores occurrunt qui, auctoritatis suæ conscii, quædam levioris momenti explicare non curant pluraque adjuncta, licet ad seriem narrationis pertinentia, tanquam coævis suis nota silentio prætereunt.

Ne temere igitur effingatur inauditum miraculum artis in ordine morali, patratum esse ab obscuro Judæo, cujus ne nomen quidem prodere valent adversarii, fateri oportet antiquorum, de libro Danielis tempore exilii conscripto, testimonium, quod jam ex sese omni ex parte fide dignum esse ostendimus, ex internis præterea ipsius operis dotibus egregie illustrari. Qui autem hæc argumenta simul collata haud idonea censeret ad antiquitatem libri Danielis stabiliendam,

(1) E. g. cur Daniel cum cæteris magis non prodierit statim ad somnium Nabuchodonosoris interpretandum (Dissert., p. 90); cur non adfuerit statuæ dedicationi (p. 126); mutationes quædam in lingua et in serie sermonis occurrentes (p. 23, 135), etc.

« PoprzedniaDalej »