Obrazy na stronie
PDF
ePub

tertio etiam animali regnum Alexandri simul ac Diadochorum designatur. - b) Alexander Magnus et reges Diadochi idem imperium Græco-Macedonicum gubernarunt. Porro, non unicam, sed diversas gentes diversis animalibus opponendas esse ac prædictam successionem regnorum intelligendam esse de transituro imperio ab una gente ad aliam, in expendenda sententia prima clare ostensum est. Jamvero huic regulæ contradicis, si supponas cum sententiæ quartæ patronis, bestia tertia et quarta diversos quidem reges, sed unum tantum populum Græco-Macedonicum demonstrari (1).

Demum majori incommodo impingunt illi auctores, ubi characteres bestiæ quartæ, sive crurum et pedum statuæ Nabuchodonosoris, de regno Diadochorum ipsis explicandi sunt. Nihil enim in hoc imperio conspicitur quo cæteris adeo sit dissimile et terribile nimis ut propter duritiem suam ferro comparetur (VII, 19, II, 40). Nec dicatur reges Diadochos ac præsertim regem Syriæ Antiochum Epiphanem, propter suam ergo Judæos sævitiam, huic genti fortes et metuendos præ cæteris visos esse, atque proinde, ab auctore Judæo, durum ipsorum dominatum atris coloribus, etiam plus quam par esset, depictum fuisse. Nam huic difficultati occurrit ipse propheta noster, quando, in superius memorato capite octavo de Diadochis agens, prædicit quatuor illos reges post Alexandrum surrecturos esse, sed non in fortitudine ejus.

Tandem quæ de cornibus bestiæ quartæ ac de miris eventis, illius internecionem secuturis, prædicantur, cum historia regni Græcorum componere frustra 'conantur illi auctores. Quod quidem, ut jam uberius declaraturi sumus, non tantum contra hanc quartam sententiam valet, sed etiam contra reliquas omnes quæ ultimo loco non Romanorum regnum, sed Græco Macedonicum, sive Alexandri Magni, sive ejus successorum numerare consueverunt.

(1) Delattre, Revue cath. 1875, t. II, p. 69.

§ 2. Defectus communes sententiis qui ultimum regnum non Romanorum imperium,

sed Græco Macedonicum intelligunt.

I. Modo vaticinia hujus alterius partis libri Danielis accurate perspecta habueris, facile agnosces cornua bestiarum, diversorum regnorum reges plerumque demonstrare; ita tamen ut principes qui simul regnaturi sint, figurentur cornibus in capite animalis simul quoque apparentibus; qui autem sibi successuri sint, cornibus repræsententur quorum alia aliis evulsis succrescant (1). Secundum eamdem igitur normam, decem cornua in capite bestiæ quartæ simul exorta, de decem regibus eodem tempore regnantibus interpretari oportet. Quod evidentius adhuc liquet ex c. VII, 8 in quo asseritur tria cornua avulsa esse a cornu parvulo de medio reliquorum exorto (2).

Porro ingratum sane laborem impenderunt olim Porphyrius, recentius vero Kuenen aliique ut decem illos reges apud Græco-Macedonicos deprehenderent. Quum autem jam maxime inter sese illi dissentiant in determinanda ejusmodi decem regum successione (hac enim ratione difficultatem ex decem cornibus deductam, effugere primum tentarunt), longe magis hærent perplexi ubi inquirere aggrediuntur de decem ducibus qui post Alexandrum simul imperium obtinuerint (3). Insuper auctores illi non videntur meminisse Dan. VIII, 22, XI, 4, regnum Alexandri non in decem, sed in quatuor partes divisum exhiberi.

II. Maxime deinde angustiantur in explicanda ultima parte visionis. Enimvero, ut ex eadem constat (Dan. VII, 27), interfecta bestia quarta futurum est ut regnum et potestas et magnitudo regni, quæ est subter omne cœlum detur

[ocr errors]

(1) Cf. Dan. VII, 6, 7, 8, 20; VIII, 8, 9, 22, 23.

(2) Decem reges imperii quarti simul regnaturos tradiderunt etiam plerique veterum cf. S. Hieronym., Theodoretus etc. ad h. loc.

:

(3) Duces in varias partes imperii Alexandri missi, post ipsius mortem, ultra triginta numerantur; cf. Zundel, in h. loc.

populo sanctorum Altissimi : cujus regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et obedient. » Hæc adversarii, ut sibi constent, applicare solent victoriæ a Machabæis relatæ atque morti Antiochi Epiphanis.

Non inficiar populum Judæum, utpote a Deo electum ut esset pædagogus ad Christum, aliquando gentem sanctam esse vocatum. At imperium quod inde a tempore Machabæorum Judæi obtinuerunt, regno sanctorum apud Danielem prædicto æquiparari nequit. Quod Theodoretus jam olim præclare demonstravit, hæc scribens: « Sancti Altissimi, ait, non post Antiochum Epiphanem regnum exceperunt. Quod si potentiam quamdam adepti sunt beati Machabæi, non tamen diutius regnarunt. Judas enim per tres annos præfectus fuit, Joathan undeviginti, Simon octo; alii vero, ne singula percurrens prolixiori utar oratione, cum parumper regnassent, vel morte extincti sunt vel calamitatibus quibusdam affecti, imperio viventes privati fuere. Alioqui, nec omnes isti fuerunt sancti, cum quidam ex illis improbi exstiterint : et ut omnes etiam ponamus sanctos fuisse, his omnibus deletis, Herodes totius Judææ rex declaratus est. Quomodo itaque verum erit, quod ab angelo dictum est, post deletum cornu illud, regnum et potestatem et magnitudinem regum, qui sunt sub omni cœlo, data esse sanctis Altissimi, et regnum ejus regnum æternum » (1)?

Quid plura? Hæc sane abunde demonstrant nullo modo sibi constare systema eorum qui Romanum imperium a visionibus Danielis excludunt, qualibet demum ratione suam sententiam accommodare nitantur.

Quare ultimam interpretationem, nunc vidicandam suscipimus.

(1) Theodoretus in Dan. cap. VII, v. 26.

Migne. Patrol. græc.

1. cit. col. 1435. De similitudine inter regem iniquum ex quarto regno surrecturum atque inter Antiochum Epiphanem, infra dicemus.

ARTICULUS III.

SENTENTIA VERA DE VISIONE QUATUOR REGNORUM
DECLARATUR ET VINDICATUR.

Ut præjudicium, quod ex superius confutatis sententiis in gratiam communis antiquorum interpretationis exoritur, factis quoque confirmari demonstretur, reliquum est ut, singula symbola unicuique regno respondentia propius inspicientes, eorum indolem regnis Chaldæorum, Medo Persarum, Græcorum atque Romanorum vicissim convenire jam ex ordine ostendamus.

§ 1. De regno primo, sive Chaldæorum.

Primum igitur regnum designatur capite aureo statuæ (Dan. II), ac leæna quæ alas habebat aquilæ (Dan. VII).. Caput illud aureum esse regnum Nabuchodonosoris ipse Daniel declaravit (Dan. II, 38); imo illud ad totam seriem regum Chaldæorum referendum esse patet ex responso nostro peculiari ad primam sententiam (p. 214). Dubitandum ergo non est quominus, in visione Dan. VII, somnio Nabuchodonosoris parallela, prima bestia quoque gentem Chaldæorum designet.

Porro, figura leonis, animalis fortissimi, apte applicatur huic imperio quod tanquam splendidissum et præpotens descripsit Daniel, dum interpretatus est somnium regis de capite aureo statuæ. Ipse vero Nabuchodonosor jam sæpe a prophetis comparatus fuerat cum aquila et leone (1). Attamen regnum istud a pristina virtute mox deficiet nam «< evulsæ sunt alæ ejus et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei» (Dan. VII, 4).

(1) Cf. Jerem. IV, 7; XLIX, 19, 22. — Isaias, V, 29. — Ezechiel, XVII, 3 coll. 12. Habac. I, 8.

-

Hæc ultima verba obscuriora sunt; sed S. Hieronymus et Theodoretus ea merito interpretari videntur de virium defectione qua, tempore amentiæ Nabuchodonosoris et maxime post illius obitum, imperium Chaldæorum ita brevi enervatum est, ut non jam ipsi cor ferox leonis, sed pavidum cor humanum fuerit tribuendum.

Observatu dignum est hanc imaginem leonis alis instructi, Assyriis atque Chaldæis familiarem fuisse atque plus semel in antiquis monumentis depictam apparere. Imo ejusmodi leones sæpe exhibentur a terra erecti, super pedes quasi homines stantes. Aptissimum igitur erat symbolum istud ad Chaldæorum imperium indicandum (1).

§ 2. De regno secundo, sive Medo-Persico.

Secundum animal, quod simile erat urso quodque ut vorax et prædæ avidum describitur, regnum Medo-Persicum esse dicimus. Quod quum, teste ipso Daniele (Dan. V, 28 sqq.), Chaldæorum dominationi proxime successerit, primo loco post illud ab Angelo numeratum fuisse, recte conjicitur.

1

Et revera, figura ursi Persarum imperio apprime convenit. Persicum hic innuit regnum, inquit Theodoretus: quod urso simile fuisse asserit, propter suppliciorum crudelitatem immanitatemque. Nam Barbarorum omnium crudelisssimi Persæ in puniendo, vel ipsa coria hominibus detrahentes, et singulorum artuum sectione longas pœnas machinati, acerba eos qui punirentur, morte multabant. Idcirco dicebant ipsi, inquit: surge comede carnes multas » (2).

Tres ordines seu tres costas quas ore tenebat, multi intelligunt tres præcipuas regiones quas reges Persarum tanquam prædam nacti sunt: Babyloniam scilicet, Lydiam atque Ægyptum. Alii tamen aliter rem interpretantur (3).

[ocr errors]

(1) Cf. Vigouroux, loc. cit. p. 572.

Migne, 1. c. col. 1415.

(2) Theod. in Dan. VII, 5.
(3) Hos citatos vid. ap. Trochon, p. 174.

« PoprzedniaDalej »