Obrazy na stronie
PDF
ePub

Primum illud vocabulum interpretatur Daniel de regno Baltassaris quod Deus numeravit atque complevit, ac principi , hac ratione prædicit jam finem illius imperii proxime instare. Alludit sane ad necem regis hac eadem nocte obventuram : ex quo patet regnum hic non tantum in genere rempublicam Chaldæorum, sed sensu strictiori designare proprium regis Baltassar imperium, quod jam in eo est ut finem accipiat. Quum autem v. 22, hoc idem regnum Medis et Persis tradendum dicatur, intelligitur Baltassar reapse ultimum regem Babylonis fuisse.

2. THECEL P pro Sp. Est similiter participium passivum verbi p pendit ponderavit. Alias insuper formam 3p interpretari licet, nempe tanquam 2a pers. fut. niphal, verbi hebraici levis fuit. Quæ duplex significatio elucet quoque in explicatione quam Daniel proponit : « appensus es in statera et inventus minus habens », seu ad litt. : levior inventus es.-Solemnis autem est tum apud scriptores sacros tum etiam apud profanos, comparatio judicii divini cum statera in qua singula hominum facta penduntur (1), ita ut illi

66

utrum proinde recta sit punctatio massoretica, ac interpretatio litteralis, inde deducta, an forsan sensum activum tribuere oporteat his vocibus vel uni saltem ex illis, ut ipse Daniel v. 26 fecisse videtur : numeravit Deus etc. At quum hæc videantur esse mere exegetica, ad scopum nostrum minus pertinent, eaque proinde indigitasse sufficiet. Ad authentiam enim libri nostri vindicandum parum conferunt.

Recens D. Clermont- Ganneau, novas hisce de rebus proposuit conjecturas, quas subtili argumentatione stabilire conatur. Suspicatur nempe,

-alludere, ad no תקל et מנא vel saltem, verba מנא תקל ופרסין verba

[ocr errors]

mina mensurarum, in inscriptionibus urbis Ninive reperta : ¡, manéh, mna, gr. μva; bp chéqél, siclus, , pharas, dimidium tns μvas (mutatis, juxta usum linguæ chaldaicæ, in N, in et in. Putat insuper, hæc varia vocabula, non ut mera quædam nomina invicem apposita esse habenda, sed in sententiam quamdam continuam coalescere, ita ut locutio parieti inscripta significet e. g. : Singulam mnam appenderunt 2 pheras; vel : singulam mnam pendite 2 pheras; vel : mna est mna, pendite 2 pheras etc. Cf. Journal Asiatique, juillet, août 1886, pp. 36-67.

(1) Job. XXX, 16; Ps. LXI, 10 cf. et Virg. Eneid. XII.

quorum actiones leyioris ponderis, i. e. bonitate morali destitutæ repertæ fuerint, tamquam palea et gluma e medio propulsentur (1). Hujusmodi sortem jam experturus est Baltassar, cujus agendi ratio non vana tantum sed impia et scelesta inventa est.

[ocr errors]

3. PHARES pro o participium passivum est verbi chaldaici divisit; verum juxta v. 25, legebatur in pariete forma pluralis «et dividentes (sunt vel erunt) », quæ respondet formæ passivæ impersonali « dividetur ». Hanc forsan h. v. 28 mutaverit in propter similitudinem quamdam cum voce Persæ qua versiculus illi desinit.

Regnum igitur Baltassar dividetur inter Medos et Persas. Observant Keil aliique hoc loco, sicut c. VI, Medos ante Persas numerari, quia ipsi reapse, donec regnavit Darius Medus, priores partes in Babylonia obtinuerunt; alibi vero continuo Persas ante Medos recenseri eo quod, elapso triennio, Cyrus summum rerum gubernium ipse susceperit ac gens quoque Persarum Medis prævaluerit. At de regibus qui post interfectum Baltassar, regnum Chaldæorum occuparunt initio capitis sexti, data opera, inquiremus.

III. Roganti demum cur Baltassar, tantæ calamitatis nuntio audito, Danielem, prophetam malorum, nihilomus beneficiis et honore cumulaverit (Dan. V, 29), respondet S. Hieronymus : « Mirum non est, si Baltassar audiens tristia, solverit præmium quod pollicitus est. Aut enim longo post tempore credidit ventura quæ dixerat, aut dum Dei prophetam honorat, sperat se veniam consecuturum » (2).

Utramque spem fefellit eventus. Nam eadem nocte interfectus est Baltassar, et Darius Medus successit in regnum. Quomodo id factum sit jam capite sequenti dicendum est.

(1) Cf. Ps. I, v. 11.

(2) S. Hieron. Comm. ad h. I. Opponit quidem Reuss (Traduction de la Bible, Daniel, p. 249), quæ de honoribus acceptis a Daniele hic referuntur minus congruere cum dictis v. 24, juxta quæ propheta munera regis recusat. At facile percipitur hæc ultima verba non adeo prolata esse ut oblata regia absolute recusaret, quam ut omnibus testaretur sese nequaquam spe mercedis consequendæ, in medium prodire.

CAPUT VI.

EXPENDITUR NARRATIO DE DANIELE A REGE DARIO AD LEONES DAMNATO (Dan. VI) (1).

Materiæ distributio. — Argumentum hoc loco tractandum, si spectetur finis quem in hac disquisitione prosequimur, similis fere indolis est ac materia capitis præcedentis. Perinde enim ac ibidem contigit, primum excutienda ocurrit quæstio historica, nempe de regno Darii Medi; deinde vero, diversi generis loci ad authentiam libri plus minus pertinentes, per integrum caput sparsi, perpendendi supersunt. Itaque ut duplex illud opus ex ordine persolvamus, eamdem quam supra viam ingressi, hoc caput sextum in duos articulos dispertiemus.

ARTICULUS I.

EXCUTITUR QUESTIO HISTORICA DE REGNO DARII MEDI.

§ 1. Exponitur indoles quæstionis.

Quæstio de Dario Medo, cujus mentio hoc loco Danielis primum occurrit, jam pridem ab interpretibus ut ardua et intricatissima habita est.

Etenim ex libro Danielis V, 31 (chaldaice VI, 1); VI, 1; VI, 2; coll. IX, 1 (2) intelligitur illum qui Darius Medus vocatur, jam ætate provectiori, interfecto Baltassar, in regnum Babylonis successisse ipsumque insuper filium fuisse Assueri, de semine Medorum.

(1) Cf. Prolegomena, p. 13,

(2) Dan. V, 31. 66 Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duos ». Dan. VI, 1 : « Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo »; Dan. IX, 1 : « In anno primo Darii, filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum ».

Contra, vero juxta Herodotum (1), Berosum (2) et canonem Ptolemæi, statim post superatam Babylonem imperium Chaldæorum occupatum est a Cyro. Referunt enim Astyagi regi Medorum imperio vi ablato, Cyrum jam pridem Medos simul ac Persas subjectos sibi habuisse. Porro Darium Medum nullibi memorant scriptores antiqui. Simili quidem nomine apud eos designatur alius rex, scilicet Darius Hystaspis; at tantum regno potitum, cum Dario nostro confundere non illum, serius licet.

Si demum Xenophonti fides adhibeatur, regnante in Media Cyaxare II, Astyagis filio, Cyrus Persa dux exercitus regis. Medorum, Babylonem cepit ac postea tantum, quum Cyaxaris filiam in matrimonium duxisset, Medorum quoque imperium pacifice consecutus est. Hinc non medioris oritur difficultas in diversis illis scriptoribus componendis, quum juxta Danielem, Darius Medus primus post interfectum Baltassar Babylone regnasse videatur, juxta alios vero Cyrus aut suo aut Cyaxaris Il nomine summaш rerum gessisse tunc dicendus sit. Qua in re neque hodie omnis obscuritas penitus discussa est; uberior tamen lux huic questioni jam affulsisse videtur ex Chaldæorum monumentis, quæ nedum auctoritati Danielis contradicant, illam potius jam plurimorum sententia, aliqua ratione confirmant. Interim, minime desperandum est quin, rerum antiquarum notitia in dies proficiente, veritas historica hujus quoque Scripturæ Sacræ loci, plenius in posterum vindicetur.

Itaque testibus viris doctis, ad solvendam difficultatem mox propositam, gressus nuper factus est, ubi primum constitit, in inscriptionibus, Cyrum non ante annum tertium a capta Babylone, illius urbis regem appellari (3). Unde post mortuum Baltassar, spatium duorum vel trium annorum relinqueretur

(1) I, 190, 191.

(2) Apud Flav. Josephum, C. Appion, I, 20.

(3) Cf. Ménant, op. cit., p. 275. Lenormant, La divination chez les Chaldéens, pp. 181-182; Babelon, Annales de philosophie chrétienne, avril 1881, pp. 680-681. Huic tamen facto contradicit Halévy, Muséon, 1883, n° 3.

alteri principi qui titulo regio in Chaldæa insignitus fuerit, atque jam oritur suspicio, hunc fuisse Darium Medum a Daniele memoratum. Nec obstat nullum hujus nominis principem ab antiquis historicis recenseri quum, teste Josepho, Darius ille a Græcis aliter nuncupatus fuerit (1). Quonam vero alio nomine ipsum designaverint seu quemnam locum in historia occupet ille Darius Medus jam pressius indagandum est.

§ 2. Expenduntur variae sententiæ de Dario Medo.

1a Sententia: Darius est Cyaxares II, Astyagis filius. — Non pauci interpretes secuti Xenophontis narrationem, cui favere videtur Flavius Josephus (2), censent Darium Medum esse Cyaxarem, Astyagis regis Medorum filium, qui post captam Babylonem, regnum Chaldæorum aliquo tempore gubernaverit, donec Cyrus utriusque gentis tum Persarum, tum Medorum principatum adeptus, summum regimen ipse susceperit. Hanc interpretationem dilucide exposuit ac strenue defendit Gesenius cujus verba hic recitasse juvabit : « Hunc esse Cyaxarem, Astyagis filium et successorem, Cyri avunculum, qui Astyagem inter et Cyrum Mediæ imperium tenebat, ita tamen ut homo imbellis et mollitiei deditus, Cyro uteretur exercitus duce, regnique vicario (3) inter veteres jam Josephi fuit sententia (4) quam..... magno consensu sequuntur recentiores. Occurrat forte aliquis, Cyaxaris apud unum Xeno

(1) Joseph., Antiqq., 1. X, c. 11, § 4.

(2) En verba Josephi 1. cit., § 2. "Huic (Baltassari) bellum intulerunt et Cyrus Persarum rex et Medorum Darius » ac § 4: Dario autem qui cum Cyro cognato, Babyloniorum imperium evertit, annus agebatur sexagesimus secundus quando Babylonem cepit, qui Astyagis filius erat et alio nomine apud Græcos vocabatur. - Theodoretus, licet sententiam Josephi rejiciat, explicite ait illum regem a Græcis Cyaxarem vocatum esse. (Cf. Theod., Comm. in Dan., c. VI.)

[ocr errors]

(3) Xenophon, Cyropædia, I, 5; IV, 5, 18, 27, 51, 53; V, 1, 15.

(4) Antig. Χ, 11, § 4 : ἦν ̓Αστυάγους υἱὸς, ἕτερον δὲ παρὰ τοῖς Ελλησιν ἐκαλεῖτο όνομα.

« PoprzedniaDalej »