Obrazy na stronie
PDF
ePub

Fatemur quidem fieri non potuisse ut eventum tanti momenti, Nabuchodonosoris subditos diutius lateret. Imo ex libro Danielis compertum est, ipsum regem solemni decreto suam in solium restitutionem omnibus promulgasse (1). Verum ut argumento per se tantum negativo, ex silentio antiquorum deducto, vim quamdam positivam, contra authentiam hujusce nostræ narrationis, tribuere quis valeret, duo simul ipsi demonstranda essent: 1° spectatis temporum et loci adjunctis quibus auctores illi scribebant, memoriam insaniæ Nabuchodonosoris, ad eosdem certo devenisse; nondum vero fuisse deletam; 2° opera scriptorum illorum, quorum silentium nobis objicitur integra servata esse, aut saltem in fragmentis quæ supersunt, illud genus rerum tractari quarum occasione certo egissent de amentia regis, si illam novissent. Jamvero nullus ex scriptoribus allatis utrique huic conditioni simul satisfacit. Unde jam liquet adversariorum illationem, attentis logice regulis, minime nos stringere.

Et 1° quidem eventi illius memoria satis cito forsan obliterata fuerit, quum, ut supra advertimus, nulla exinde in regimine imperii Babylonici gravis mutatio exorta sit; et aliunde, legitime supponatur Chaldæos, post restitutum regem, curasse ut infelicis hujus eventi monumenta delerentur. Cui causæ forsan adscribendum est apud Abydenem et Megasthenem subindicari tantum regis secessionem, quin illius rei rafio ulterius explicetur (2).

Si deinde, 2o scriptores illi singuli spectentur, patet opera eorum partim esse deperdita, ipsosque in fragmentis quæ nobis relicta sunt, amentiæ regis Nabuchodonosor mentionem ingerere minime debuisse. Præter Abydenem cujus testimonium mox attulimus, inter antiquissimos historicos qui regni

(1) Recolantur tamen quæ de pristina forma hujus documenti superius dicta sunt, p. 135 sqq.

(2) Nonnulli auctores ad demonstrandum quam facile gravissima etiam facta veteris historiæ scriptores aliquando effugerint, exemplum afferunt Herodotis qui ne nominis quidem Nabuchodonosoris meminit. At hujus omis sionis ratio ex eo repetenda videtur, quod deperdita sit historia Assyriorum, quam se conscripturum, I. I, n. 184 testatus est.

Nabuchodonosoris meminerint, numerantur præsertim Auctor Annalium Phænicum, Philostratus, Megasthenes, Diocles et Berosus; horum enim allato testimonio, ait Josephus :

66

Atque hæc quidem sunt quæ ab historicis omnibus de hoc rege memoriæ prodita sunt » (1).

Jamvero, auctor Annalium Phænicum, Philostratus, Megasthenes et Diocles aut obiter tantum de rege Nabuchodonosor loquuntur, aut unice describere intendunt quæ ad bella ab ipso in Phoenicia gesta, atque ad Tyri obsidionemspectant. Operum vero Berosi pauca tantum fragmenta novimus ex Josepbo et Eusebio, qui nec integrum opus Berosi novisse videntur, sed excerpta quædam servata apud Alexandrum Polyhistorem. Hæc vero fragmenta maxime pertinent ad res militares a Nabuchodonosore ante mortuum patrem peractas, ad obsidionem Hierosolymorum Judæorumque captivitatem, ad ædificationem denique monium Babylonis (2). Præter hæc, de ipsius vita nihil refert Berosus nisi regem in infirmitatem lapsum, e vita decessisse (3).

Profecto amentia illa Nabuchodonosoris, factum historicum tanti momenti non erat ut in his paucis fragmentis, quibus tam multa silentio premuntur, illius recensio omitti non potuerit. Ita nec pugna apud Charchemis a scriptoribus illis, nequidem a Beroso memoratur, quamvis Nabuchodonosor ingenti hac clade Ægyptiis inflicta, regnum suum maxime illustraverit. Unde eodem jure ille quoque eventus in dubium esset revocandus; quod tamen nemo hucusque aggressus est.

Itaque minime constat historicos de quibus sermo est, amentiam Nabuchodonosoris certo cognovisse, aut si eam noverint, illius apertam mentionem in operibus quæ supersunt ingerere debuisse. Restat igitur ut concludamus, argumentum adversariorum destitutum esse notis quas critici

(1) Flav. Joseph. Antiq. Jud. 1 X, c. XI (ed. Didot, p. 392); cf. C. Apion, I, 20.

(2) Cf. Trochon. Introd. p. 31.

(3) C. Apio, I, 20. Verba illa éμлεσ

sis appwotiav de amentia regis intelligenda esse, asserere non ausim, quum potius ad ultimum ipsius morbum respicere videantur.

requirunt, ut ex silentio scriptorum, facti alicujus negatio legitime valeat inferri.

Ut demum huic disputationi de somnio ac amentia Nabuchodonosoris finis imponatur, sedulo observetur rationalistarum hypothesin majoribus quam sententiam catholicorum difficultatibus obnoxian esse. Si enim, hic eventus quem tanti ponderis esse illi existimant, revera non accidit, declarent ipsi qua ratione scriptor Judæus, tempore Antiochi Epiphanis, illud obtrudere ausus sit suis coævis qui, licet trecentis tantum annis post Nabuchodonosor viventes, nihil hac de re a majoribus e captivate reversis unquam accepissent; ac quomodo vicissim Hebræi, librum quo factum, ut supponitur, tam inauditum referretur, sacro suo canoni statim accensere haud quaquam dubitaverint.

CAPUT V.

EXPENDITUR NARRATIO DE REGE BALTASSAR IN CONVIVIO INTEREMPTO (Dan. V) (1).

PREAMBULUM. De materia tractanda ac difficultatibus solvendis. - Absoluta epistola Nabuchodonosoris, qua ille in regnum restitutus, laudes regis Excelsi celebravit, statim transit auctor sacer ad narrationem convivii in quo Baltassar, rex Babylonis, interemptus esse perhibetur. Rerum autem interea gestarum memoriam omittit; «quandoquidem, ait Theodoretus, non absolute historiam, sed prophetiam conscribit. Quamobrem, ne omnia quidem quæ a Nabuchodonosore (aut ejus successoribus) gesta sunt litteris consignavit, sed illa dumtaxat quorum necessariæ utilitatis erat memoria. Quando itaque maximum etiam in Baltassare Deus ostendit miraculum, quod et idoneum esset ad ingenerandum timorem cum reverentia, non solum iis qui tunc

(1) Cf. Prologomena, p. 12.

vivebant, sed etiam posteris, quodque duceret ad veram pietatem non existimavit æquum esse tantum beneficium silentio occultare, sed opinatus est se religiose facturum, si litteris illud proderet, et omnibus doctrinæ monumentum relinqueret (1).

[ocr errors]

Nihilominus, in componenda hac narratione cum documentis quæ a scriptoribus ethnicis de Chaldæorum regibus tradita sunt, sat graves difficultates occurrunt. Etenim Baltassar de quo in hoc capite V sermo est, ab auctore sacro proponitur tanquam rex Babylonis, Nabuchodonosoris filius, qui medio in convivio interemptus sit, idque, ut ex ultimis hujus capitis versibus intelligendum videtur, ea ipsa nocte qua exercitus Medorum et Persarum imperium Chaldæorum evertit. Jamvero, si ethnicis scriptoribus fides adhibeatur, a) ultimus Chaldæorum rex, non Baltassar sed Nabonid, seu Nabonedus vocabatur; b) ille Nabonid non erat filius Nabuchodonosoris, sed Chaldæi cujusdam, qui juxta inscriptiones appellatur Nabu-balat-Irib, ac rabmag seu princeps magorum dicitur, nunquam vero regnavit (2). Demum c) Nabonid, quando Cyrus Babylonem subito invasit, in arcem Borsippa confugit, atque inde expulsus a victoris clementia impetravit, ut se in Carmaniam recipere liceret. Ibidem autem reliquo vitæ spatio transacto, diem obiit supremum. Non ergo in convivio interemptus est.

Primum operam dabimus in hoc triplici nodo enucleando; huc enim maxime redeunt, quæ adversarii contra veritatem historicam hujus capitis congerere moliuntur; postea vero intrinsecas authentiæ notas in hoc eodem capite passim occurrentes, in unum colligendas curabimus.

(1) Theod. ad. Dan. V, 1, Migne, loc. cit., col. 1378. (2) Cf. Ménant, Babyl. et Chaldée, p. 253.

ARTICULUS I.

EXCUTITUR QUÆSTIO HISTORICA DE REGNO ET EXITU
BALTASSARIS.

§ 1. Describitur series regum Chaldæorum juxta veteres historicos.

Ad difficultates mox propositas rite solvendas, opportunum erit imprimis seriem regum Chaldæorum juxta documenta antiqua accurate texere, ut deinde aliqua ratione statuatur quem locum Baltassar inter eos obtinuerit. Porro ex fragmentis Berosi, collatis præsertim cum canone Ptolemæi et nuper detectis inscriptionibus, hæc series ab auctoribus harum rerum peritis, sequenti modo ordinari solet (1):

1o Evilmerodach (in textu massoretico 77; in can. Ptolem. I 122capadaμos), Nabuchodonosoris filius, mortuo patri, anno 562 a. Chr. successit. Ipse anno trigesimo septimo transmigrationis Babylonicæ, Joachim regem Juda e carcere liberavit (2). Hic, ait Berosus a Josepho citatus, quod summa rerum nefarie ac petulanter abuteretur, anno altero quo regnare cœperat, Neriglissoris, sororis suæ conjugis, insidiis occubuit (3). Anno ergo 560 vel 559 a. Ch. regis Evilmerodach in solio Babylonis vices excepit :

2° Neriglissor, cujus nomen in canone Ptolemæi scribitur Nepiyaooλacoapos, hebraice vero (Jerem. XXXIX, 3, 13):

(1) Cf. Fragmenta Berosi apud Josephum C. Apion I, 20. Antiqq. 1. X, c. XI. Quæ spectant ad inscriptiones cuneatas v. Ménant : Babylone et la Chaldée, pp. 248 sqq. ubi etiam pp. 288 sq. reperies canonem Ptolemæi juxta recensionem hodie communiter receptam.

(2) IV Reg. XXV, 27, 28, Jerem. LII, 31, 32.

(3) Joseph. C. Apion, I, 20. Polyhistor quidem eum 12 annos regnasse dicit, ac Josephus. Antiq. 1. X, c. XI, 2, annos 10. Sed præferendum censent auctores testimonium Berosi cui consentit canon Ptolemæi. Etiam inscriptiones, in Museo Britannico servatæ in quibus nomen Evilmerodach reperitur, omnes ad annum primum vel secundum hujus regis pertinent, ulterius vero non pertingunt. (Cf. Strassmaier, Actes du congrès de Leyde, 2o part. p. 572.)

« PoprzedniaDalej »