Obrazy na stronie
PDF
ePub

66

Aperte igitur liquet regnum æternum a Daniele prænuntiatum eumdem esse ac regnum Christi de quo dixit angelus Gabriel: « Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum et regni ejus non erit finis » (1)

Fateantur ergo adversarii, aut vaticinium hoc Danielis esse reapse authenticum, aut quod nemo sane contendat, falsarium qui tempore Machabæorum hæc scripsit, ipsum spiritu prophetico fuisse afflatum.

66

III. De honoribus Danieli post auditam interpretationem exhibitis. - Audita præclara interpretatione Danielis, « Rex Nabuchodonosor cecidit in. faciem suam et Danielem adoravit, et hostias et incensum præcepit ut sacrificarent ei (2).

Objectionem quam hic movent Calvinus aliique, asserentes verisimile non esse Danielem a Nabuchodonosore adoratum esse et cultui idololatrico sese præbuisse, jam olim diluit S. Hieronymus : « Hunc locum calumniatur Porphyrius, quod nunquam superbissimus rex captivum adoraverit, quasi non et Lycaones ob signorum magnitudinem Paulo et Barnabæ voluerint hostias immolare. Error ergo gentilium, qui omne quod supra se est deos putant, Scripturæ non debet imputari, quæ simpliciter refert quæ gesta sunt. Sed et hoc possumus dicere, quod causas adorandi et immolandarum hostiarum et incensi atque sacrificii ipse rex exposuerit, dicens ad Danielem, vere Deus vester Deus deorum est; ergo non tam Danielem quam in Daniele adorat Deum qui mysteria revelavit » (3).

hoc ipso loco asseratur tunc futuram esse ut pacifice sibi submissos habeat omnes sanctos, et cum eis, ut eorum dux, sese offerat Patri. Alios enim sibi submissos habere, et eos ad instar ducis, ad actum applicare, certo supponit regiam potestatem. Cfr. quæ de hoc regno Christi præclare disseruit, Ill. D. Lambrecht S. T. D., Epizsopis Gerrensis, olim professor meus semin. Gandavens., in Tractatu de Novissimis in usum auditorum suorum conscripto.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Novimus insuper Chaldæos sapientibus et principibus suis, honores prope divinos nonnunquam exhibuisse (1) ita ut ne certum quidem sit, actum illum venerationis de quo hic sermo est, proprie fuisse idololatricum. Porro temere prorsus quis contenderet Danielem hæc acceptasse aut sibi tribuisse, quum hoc non affirmet textus sacer, at potius innuat, prophetam omnem laudem in Deum retulisse. Unice ille passus est, ut ipse sociique ejus provinciis Babylonis præficerentur. Atque hæc sunt præcipua loca c. II quæ ad vindicandam authentiam libri Danielis maxime spectant.

CAPUT III.

EXPENDITUR NARRATIO DE SOLEMNI STATUÆ DEDICATIONE (Dan. III) (2).

Materiæ distributio.- Ut capitis hujus quæstiones præcipuas ad scopum nostrum spectantes pertractemus, agamus oportet 1° De erectione statuæ aureæ in campo Dura. 2o De solemni statuæ hujus dedicatione ac præsertim de musica Babyloniorum. 3° De supplicio trium Hebræorum. 4° De liberatione eorum mirabili.

ARTICULUS I.

DE ERECTIONE STATUÆ AUREE (Dan. III, 1, 2).

I. De mira magnitudine statuæ.

66

Nabuchodonosor

rex fecit statuam auream, altitudine cubitorem sexaginta, latitudine cubitorum sex etc. » (3).

(1) V. G. Smith. Assyrian, Discoveries, pp. 394, 395. Cfr. dicenda c. III de adoranda statua Nabuchodonosoris.

(2) Cf. Prolegom. p. 10.

(3) Cf. Dan. III, 1 sq.

Narrationem hanc inter fabulas quæ libri Danielis originem spuriam prodant, reponit D. Kuenen, quum nequaquam probabile ipsi videatur regem erexisse statuam cujus altitudo latitudinem decies excederet, quæque, licet ingentis molis, tota ex auro esset confecta (1). At statuam illam totam ex auro fuisse nullibi asseritur. Et imprimis quidem eam, sicut plerasque statuas quæ hodie conflari solent, a parte interiori excavatam fuisse admodum verisimile apparet. Nihil deinde obstare videtur quominus cum multis interpretibus (2) supponamus ad eam conficiendam aliud quodvis metallum, sive etiam lapidem aut lignum fuisse adhibitum, laminis aureis exterius opertum. Hujusmodi enim statuas apud Babylonios exstitisse novimus ex Baruch (3), easque non inepte aureas vocari testantur tum ipse usus sacrorum scriptorum (4), tum nostra quoque loquendi ratio.

Monumenti autem illius altidudinen fuisse cubitorum sexagitanta, latitudinem vero sex tantum cubitorum, non adeo mirabile est, quum statura humana, sexies altior quam latior esse soleat, et aliunde compertum sit, apud gentes orientales rerum insolentium studiosas, singularum partium convenientiam in exstruendis statuis, non semper esse servatam. At merito conjicitur, ad basim quoque statuæ, hanc 60 cubitoram mensuram esse extendendam. Nam, ut observat Vigouroux (5), latitudo 6 cubitorum minus apte de sola statua

(1) Kuenen, Op. cit., p. 560, 5o.

(2) Cf. Delattre, De l'authenticité du livre de Daniel, Revue catholique, t. XXXIX, p. 437; Vigouroux, Op. cit., t. IV, p. 472; Trochon, Op. cit., c. III, v. 1; Rohling, Op. cit., p. 600; Lenormant, La divination chez les Chaldéens, p. 103.

66

(3) VI, 50: "Nam cum sint lignea, inaurata, inargentata, etc. », cf. etiam Isaias XL, 19. Numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud, aut laminis argentiis argentarius? Jerem. X, 3, 4. Lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia; argento et auro decoravit illud. »

[ocr errors]

(4) Ita Exod. XXXIX, 37, XL, 5, aureum vocatur altare in quo adoletur incensum. Constat tamen, ex cap. XXXVII, 25, 26 factum esse altare thymiamatis de lignis Setim, atque vestitur auro purissimo. »

66

(5) Op. cit., p. 472.

quam de tota mole prædicatur. Sic etiam rem intellexisse videntur primi Christiani, qui olim in catacumbis statuam hanc Nabuchodonosoris columnæ superpositam depixerunt (1). Qua hypothesi semel admissa, omnis difficultas jam prorsus evanescit (2).

Nec copiam auri, ad ingens hoc opus perficiendam, regi defuisse agnoscunt, quicumque istorum temporum moribus perscrutandis, operam dederunt (3).

Iidem autem scriptores nos docent principes Babyloniorum ingentes statuas aureas non raro erexisse, ita ut D. Lenormant, Ménant, Oppert, quorum auctoritas hac in re sane non spernenda est, nedum cum D. Kuenen factum hic apud Da

(1) Bosio, Roma Sotteranea.

(2) LXX Interpretes habent: Altitudo ejus cubitorum sex.

[ocr errors]

(3) Existimat P. Delattre (loc. cit.) si Diodoro Siculo fides adhibenda sit, in exornandum adytum superius turris Babylonicæ, antequam Persæ urbem invaderent, 166,000 libras (kilogrammes) auri esse impensas. In sacrario autem inferiori erant statua, tronus, scabellum ac tabula similiter ex auro confecta, quorum pondus 22,000 librarum æquabat. Cf. Lenormant, La divination chez les Chaldéens, p. 183. · Aurum illud sicut et cætera metalla comparabant sibi reges Assyriorum et Chaldæorum præsertim ex spoliis quæ a devictis hostibus referebant. Ita novimus ex inscriptionibus, principes ac populos devictos sæpissime tributa solvisse, pluribus talentis auri, argenti aliorumque metallorum numeratis. Qui autem animadverterit unum talentum judicio D. Oppert, 30 circiter «< kilogrammata » nostra æquare, ille commode æstimare poterit quanta auri argentive copia in thesauro regis, brevi tempore fuerit coacervata. Vide e. g. ap. Delattre. L'Asie occidentale dans les inscriptions Assyriennes, (Extrait de la Revue des questions scientifiques, 1884-85), pp. 34, 47, 48, 53, 57, 64, 94, etc.), quid sibi pluribus vicibus tradi mandaverint reges Assur-banipal, Salmanasar II eorumque decessores. Sola urbs Damascum principi Ramannirari Salmanasaris II nepoti, qui eam invaserat, solvit 2300 talenta: 69,000 argentea, 20 talenta aurea (600 kilogr.) etc. (Ibid., p. 57). Exigua regio Tabal, circa idem tempus, 10 talenta (300 kil.) aurea solvit (ib., p. 64), ac Sennacherib, devicto Ezechia, a Judæis 30 talenta aurea (900 kilog.) et 800 talentà argentea (2400 kil.) requisivit. Hinc suspicari licet quantæ fuerint opes et divitiæ regis Nabuchonosoris qui tot tantasque gentes in Asia et in Ægypto ditioni suæ subjecit. Ipse testatur, sese altare quoddam ingens operuisse laminis auri ponderis immensi. Cf. Cuneiform inscriptions of Westeren Asia, t. II, p. 1. 38, 3.

nielem relatum incredibile censeant, illud e contra admodum verisimile ac illorum temporum moribus maxime consonum esse fateantur (1).

II. De accurata descriptione loci in quo statua erecta est. « Et statuit eam in campo Dura provincia Babylonis (2).

[ocr errors]

66

Hujus loci descriptionem accuratissime quoque exaratam esse censent iidem eruditi. Etenim in opere sæpius memorato (3) scribit Lenormant : « Campus Doura provinciæ Babylonis, in quo Nabuchodonosor erexit statuam quam adorari præcepit, locus est proxime suburbicus cujus nomen hodiedum servatum est. Huic consentit D. Oppert cujus testimonum hac in re, eo majoris momenti est quod idem ille vir authentiam libri Danielis aliunde in dubium revocare videtur. Ipse porro, non tantum locum prope Babylonem invenit nomine Doura vocatum, sed basim quoque statuæ quæ apud Danielem memoratur, adhuc exstare probabile esse putat, ita ut asserere non vereatur Gallos qui Mesopotamiam exploravere, si non ipsam statuam, locum tamen in quo olim erecta est, detexisse (4). Sic factum est ut narratio hæc, quam

66

(1) Ces statues colossales d'or étaient tout à fait dans les usages babyloniens.. L'érection de la statue d'or, au chapitre III de Daniel, devient un fait parfaitement vraisemblable, au milieu de tous ces autres faits. Il a pleinement le cachet de l'époque ». Lenormant, La divination chez les Chaldéens, pp. 192-196. — Cf. Ménant, Babyl. et Chaldée, p. 244, Oppert, loco infra citando.

(2) Dan. III, 1.

(3) La divination chez les Chaldéens, p. 183.

(4) Textum D. Oppert utpote multa ad rem nostram accomodatissima exhibentem, hic integrum fere subjicimus. « Le groupe de ruines qui touche l'enceinte de la cité (Babylone) de plus près, c'est celui de Doura..... Presque tous ces monticules sont dans la direction sud-sud-est et portent le nom de Touloul Doura, collines de Doura; c'est là qu'aboutit le Nahr Doura après avoir coulé du nord au sud, dans un parcours de près de 1 myriamètre.

Alors on arrive à un terrain qui porte les traces de la culture babylonienne; auprès de deux grandes collines juxtaposées, mais qui n'ont pas de noms spéciaux, on en voit une petite, mais assez élevée pour qu'on la voie de loin.

W

Cette colline s'appelle Mokhattat la colline allignée, et réelle

« PoprzedniaDalej »